Immagini della pagina
PDF
ePub

8

certior litteris sororis factus de nova consuetudine advenæ locupletis atque inter populares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet impelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit. [11] Quæ cum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga jussus Tarentum transire, ac, per sororem præfecto conciliatus, primo occulte tentando animum, dein, satis explorata levitate o, blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiæ loci cui præpositus erat. [12] Ubi et ratio agendæ rei et tempus convenit, miles, nocte per intervalla stationum clam ex urbe emissus, ea quæ acta erant quæque ut agerentur convenerat ad consulem refert. [13] Fabius vigilia prima, dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus 10 habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem versa occultus consedit. [14] Canere inde tubæ simul ab arce, simul a portu11 et ab navibus quæ ab aperto mari appulsæ erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus. Consul interim silentio continebat suos. [15] Igitur Democrates, qui præfectus classis fuerat, forte illo loco 12 præpositus, postquam quieta omnia circa se vidit, alias partes eo tumultu personare ut captæ 15 urbis interdum excitaretur clamor, [16] veritus ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret ac signa inferret, præsidium ad arcem, unde maxime terribilis

cf. XXVI, 51, note 9. tudine, la liaison.

7. consue8. Joignez pro perfuga transire. 9. levitate, sa faiblesse de caractère.

10. custodiam portus, il s'agit ici
des troupes qui restent pour garder
le camp, lequel (§ 4) était placé
in ipsis faucibus portus.
11. a portu, dans le camp romain;

navibus, les vaisseaux dont il est question §§ 5-6. 12. illo loco (l'endroit près duquel Fabius se tenait caché) præpositus, qui commandait de ce côté-là; cf. VIII, 36, 1 « præposito in urbe L. Papirio Crasso; » XXXVII, 41, 1 : « Seleucum... et Antipatrum... in lævo (cornu) præposuit. » 13. caplæ

accidebat sonus, traducit. [17] Fabius, cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso, quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad eam partem muri qua Bruttiorum cohortem præsidium PLAN DE TARENTE

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

agitare proditionis conciliator nuntiaverat jubet. [18] Ea14 primum captus est murus, adjuvantibus recipientibusque Bruttiis, et transcensum in urbem est; inde et proxima refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur. [19] Tum, clamore sublato, sub ortum ferme lucis, nullo obvio armato, in forum perveniunt, omnesque 15 undique qui ad arcem portumque pugnabant in se converterunt.

urbis clamor, des cris comme il s'en fait entendre dans une ville qui

est prise. 14. Ea (parte).
15. omnesque (Tarentinos).

XVI. [1] Prolium in aditu fori majore impetu quam perseverantia commissum est: non animo, non armis, non arte belli, non vigore ac viribus corporis par Romano Tarentinus erat. [2] Igitur, pilis tantum conjectis, prius pæne quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. [3] Duo ex ducibus, Nico et Democrates, fortiter pugnantes cecidere; Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex prælio avectus esset, [4] vacuus paulo post equus errans per urbem cognitus, corpus nunquam inventum est: creditum vulgo est in puteum apertum ex equo præcipitasse 1; [5] Carthalonem autem, præfectum Punici præsidii, cum commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad consulem, miles obvius obtruncat. [6] Alii alios passim sine discrimine, armatos inermes, cædunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter; Bruttii quoque multi interfecti, seu per errorem seu vetere in eos insito odio seu ad proditionis famam, ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur, exstinguendam. [7] Tum ab cæde ad diripiendam urbem discursum. Millia triginta servilium capitum dicuntur capti3, argenti vis ingens facti signatique, auri octoginta tria millia pondo, signa, tabulæ, prope ut Syracusarum ornamenta æquarint. [8] Sed majore animo generis ejus præda abstinuit Fabius quam Marcellus; qui interroganti scribæ quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis (Di sunt, suo quisque habitu in modum

XVI. 1. præcipitasse, voy. Rem. 44. 2. armatos inermes, voy. Rem. 117.-3. capti, voy. Rem. 61, 2o.- 4. majore animo, avec plus de désintéressement; Marcellus, voy. XXV, 40, 1-2; scribæ (quæstoris);

signis, ablatif.

5. Di, etc., il y

avait, entre autres, à Tarente une statue colossale de Zeus, œuvre de Lysippe; suo quisque habitu, avec son type et ses attributs particuliers (il s'agit d'ailleurs probable

pugnantium formati), Deos iratos Tarentinis relinqui jussit. [9] Murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disjectus.

Dum hæc aguntur, Hannibal, iis qui Cauloneam obsidebant in deditionem acceptis, [10] audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto, cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset : « Et Romani suum Hannibalem, inquit, habent: eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus. » [11] Ne tamen fugientis modo convertisse agmen videretur, quo constituerat loco, quinque millia ferme ab urbe, posuit castra; ibi paucos moratus dies Metapontum sese recepit. [12] Inde duos Metapontinos cum litteris principum ejus civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos impunita iis priora fore, si Metapontum cum præsidio Punico prodidissent. [13] Fabius, vera quæ afferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quæ ad Hannibalem delatæ sunt. [14] Enimvero lætus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. [15] Fabio auspicanti, priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt 10; hostia quoque cæsa consulenti Deos haruspex cavendum à fraude hostili et ab insidiis prædixit. [16] Metapontini, postquam ad constitutum non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, ac repente comprehensi, metu gravioris quæstionis 1 detegunt insidias.

ment de plusieurs statues isolées, et non d'un groupe). 6. eadem, voy. XXV, ch. 8 et suiv. -7. accepturos qui acciperent; iis = Metapontinis.-8. quæ afferrent,

-

l'offre qu'on lui faisait de lui livrer Métaponte. 9. Enimvero, voy. XXVI, ch. 38, note 7.-10. addixerunt, voy. Comm. hist. 439.-11. gravioris quæstionis, la torture.

XVII. [1] Estatis ejus principio qua hæc agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum, clarus inter duces Hispanos, venit. [2] Erant conjux liberique ejus apud Romanos'; sed, præter eam causam, etiam velut fortuita inclinatio animorum, quæ Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punico imperio, traxit eum. [3] Eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniæ principibus, cum omni popularium manu, relicto Hasdrubale, secedendi in imminentes castris ejus tumulos, unde per continentia juga tutus receptus ad Romanos esset. [4] Hasdrubal, cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret3, qua cœpissent fluerent, dimicare quam primum statuit. [5] Scipio avidior etiam certaminis erat, cum a spe, quam successus rerum augebat, tum quod, priusquam jungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum universis malebat. [6] Ceterum, etiam si3 cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat nam, cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniæ ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone, navales socios terrestribus copiis addidit. [7] Et armorum affatim erat, et captorum Carthagine et quæ post captam eam fecerat, tanto opificum numero in officinis incluso. [8] Cum iis copiis

XVII. 1. Erant... apud Romanos, sans doute par suite de la prise de Carthagène; velut fortuita, qui pourrait sembler un effet du hasard. -2. Eadem, entendez: quod conjuges liberique apud Romanos erant; continentia, for

mant une chaîne continue.
3. aliquid (Rem. 36) moveret,
s'il ne mettait quelque chose en
train, s'il n'entreprenait quelque
chose. 4. a, voy. Rem. 97.
5. etiam si, même pour le cas où
il faudrait...; pariter: = simul.

« IndietroContinua »