Immagini della pagina
PDF
ePub

fundi isse enim ea constat :

-

[13] tantum id interest, veneritne eo itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit.

XII. [1] Ceterum non, quantum Romanis pertinaciæ ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali. [2] Namque1 per Samnium Apuliamque et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit. [3] Capua, etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem; [4] inde per colloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuæ retinendæ deploratam apud Pœnos esse. [5] Accessit edictum proconsulum, ex senatus consulto propositum vulgatumque apud hostes, « ut, qui civis Campanus ante certam diem transisset, sine fraude esset » : [6] nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente, quia majora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset. [7] Ceterum, quemadmodum nemo privato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur : [8] nobilitas rem publicam deseruerant neque in senatum cogi poterant; in

[blocks in formation]

communications entre la garnison
et l'armée assiégeante. 4. Acces-
sit, à cette cause de décourage-
ment vint s'ajouter... 5. Con-
struisez (id ei) sine fraude esset;
il pourrait le faire sans que cela eût
pour lui des suites fâcheuses, sans
qu'on lui fit du mal (sine fraude
voy. XXIV, ch. 47, note 6). ·
6. nec (tamen); majora... deli-
querant, voy. ch. 13, § 5; quibus;
neutre. -7. in medium, pour
l'intérêt commun; deserucrant,

magistratu erat qui non sibi honorem adjecisset, sed indignitate sua vim ac jus magistratui quem gerebat dempsisset; [9] jam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat, domibus inclusi patriæ occasum cum suo exitio in dies exspectabant; [10] summas curæ omnis in Bostarem Hannonemque, præfectos præsidii Punici, versa erat, suo, non sociorum, periculo solli citos. [11] Ii, conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et præsidium in omnes cruciatus proditos incusabant [12] << abisse eum in Bruttios, velut avertentem sese ne Capua in oculis ejus caperetur; at, hercule, Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanæ abstrahi a Capua obsidenda potuisse : [13] tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Pœnum esse! Si redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. [14] Non cum Reginis 1o neque Tarentinis bellum gesturos transisse Alpes; ubi Romanæ legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. Sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo11 conferundoque cum hoste castra, fortunam tentando, » — [15] in hanc sententiam litteræ conscriptæ Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur. Ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque quæ

[ocr errors]

voy. Rem. 58; in (summo) magistratu; adjecisset, voy. Rem. 138; indignitale, voy. ch. 6, 1315. - 8. summa, l'ensemble; curæ, le soin, la direction des affaires. 9. Le développement donné à la proposition incidente quibus... incusabant, à laquelle l'historien rattache une analyse dé

taillée de la lettre, est cause que la phrase commencée sous la forme i conscriptis... litteris demeure inachevée; elle est reprise, mais avec une construction différente, au § 15.10. Reginis, voy. § 2; Tarentinis, voy. ch. 5, § 1; transisse (se). 11. coeundo (cum hoste); conferundo, en campant

jam diu Capuæ erat nulli non probabilem causam transitionis faceret, [16] mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum 12 unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre : [17] « id unum ex iis, qui sibi rem aperuisset, arguere 13 sese paratam esse. » Productus, primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat; paulatim dein convictus veris, cum tormenta posci et parari videret, fassus 14 id ita esse [18] litteræque prolatæ, et additum etiam indicio quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis. [19] Ii, supra septuaginta, comprensi et cum transfugis novis, mulcati virgis manibusque præcisis, Capuam rediguntur.

2

XIII. [1] Conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum. Concursus ad curiam populi1 factus coegit Læsium senatum vocare; et primoribus, qui jam diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur, nisi venirent in senatum, circa domos eorum ituros se et in publicum omnes vi extracturos esse; is timor frequentem senatum magistratui præbuit. [2] Ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, V.3 Virius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam [3] negat eos qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis pa

près de l'ennemi. 12. transfugarum, voy. Rem. 65 bis. - 13. arguere, convaincre. 14. fassus (est); indicio, la révélation faite par la femme; alios, d'autres que les porteurs de la lettre (ces derniers sont appelés, au § 19, transfugæ novi); et alios, etc., est le

développement de (id) quod celabatur.

XIII. 1. Joignez concursus populi. 2. circa domos, etc., ils feraient le tour » de leurs demeures (c.-à-d.: ils iraient successivement dans chacune d'elles); is timor= ejus rei timor. - 3. V.

6

tiendum sit [4] « Quid? vos, inquit, eam • deditionem fore censetis qua quondam, ut adversus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? [5] Jam e memoria excessit quo tempore et in qua fortuna 5 a populo Romano defecerimus? jam quemadmodum in defectione præsidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus? [6] quotiens in obsidentes, quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem vocaverimus ad opprimendos eos, hoc quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus? [7] Age contra, quæ illi infeste in nos fecerint repetite, ut ex eo quid speretis habeatis. Cum hostis alienigena in Italia esset, et Hannibal hostis, et cuncta bello arderent, omissis omnibus", omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. [8] Alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsis nobiscum ultima pericula ac gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas sæpe trucidati ac prope ad extremum castris exuti. [9] Sed omitto hæc : vetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati ; illudo iræ atque odii exsecrabilis inexpiabilisque indicium est: [10] Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra 10 oppugnavit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione;

= Vibius (prénom); facturi fuerint, voy. Rem. 110. — 4. eam = eandem; Samnites, etc., en 343 av. J.-C. (411 de la ville), Capoue, menacée par les Samnites, s'était donnée aux Romains, voy. TiteLive, VII, ch. 31. 5. fortuna (populi Romani); per cruciatum, voy. XXIII, 7, 3.6. speretis, ce

que vous devez » espérer; habeatis sciatis. 7. omnibus, voy. Rem. 27. - 8. et ipsi, << eux aussi ». 9. illud sert à attirer l'attention sur ce qui suit (Hannibal ingentibus, etc.) avec une emphase particulière (cf. XXIII, ch. 7, n. 5); exsecrabilis, etc., se rapporte à iræ aussi bien qu'à odii. 10. cas-.

profectus trans Vulturnum perussit Calenum agrum : nihil tanta sociorum clade avocati sunt; [11] ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri jussit: eam quoque imminentem tempestatem spreverunt; transgressus Anienem amnem tria 11 millia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad monia ipsa et ad portas accessit, Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit : non omiserunt. [12] Feras bestias, cæco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas : [13] Romanos Roma circumsessa, conjuges, liberi, quorum ploratus hinc 12 prope exaudiebantur, aræ, foci, Deum delubra, sepulcra majorum temerata ac violata a Capua non averterunt: tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis! [14] Nec injuria forsitan; nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset. Itaque, quoniam aliter Dis immortalibus est visum, cum mortem ne recusare quidem 13 debeam, cruciatus contumeliasque quas sperat hostis, dum liber, dum mei potens sum, effugere morte, præterquam honesta, etiam leni possum. [15] Non videbo Ap. Claudium et Q. Fulvium victoria insolenti subnixos, neque vinctus per urbem Romanam, triumphi spectaculum 15, trahar, ut deinde in carcere exspirem aut ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, cervicem securi Romanæ subjiciam; nec dirui incendique patriam videbo nec rapi ad stuprum matres Campanas virginesque et ingenuos pueros. [16] Albam, unde ipsi oriundi

tra, etc., exagération oratoire, voy. ch. 5 et 6.11. tria, à une distance de.... - 12. hinc prope, singulière exagération oratoire. 13. ne recusare quidem, non seulement je ne saurais m'y soustraire, mais je ne dois même pas murmurer contre (re

cusare) un sort que j'ai mérité. 14. Non videbo, etc., le même mɔuvement se trouve chez Cic., de Or., III, 2, 8: a non vidit flagrantem bello Italiam, etc. », et chez Tac., Agr. 45: « non vidit Agricola obsessam curiam, etc. » 15. spectaculum,

« IndietroContinua »