Immagini della pagina
PDF
ePub

facturam, cepit. [4] His raptim actis, memor Ætolici junctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiæam in Thessaliam descendit [5] (ad bellum secum adversus Ætolos capessendum incitari posse homines credebat), et, relicto ad fauces Thessaliæ Perseo cum quattuor millibus armatorum ad arcendos aditu Ætolos, [6] ipse, priusquam majoribus occuparetur rebus, in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Mædos duxit. [7] Incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine præsidio esse regnum sensisset; [8] ad frangendas igitur vires vastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Mædicæ, oppugnare cœpit. [9] Scopas, ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audivit, armata omni juventute Ætolorum bellum inferre Acarnaniæ parat. [10] Adversus quos Acarnanum gens, et viribus impar et jam OEniadas Nasumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum. [11] Conjugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos conjurant nisi victores se non redituros: [12] qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram exsecrationem in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt, [13] precatique simul Epirotas sunt ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent ascriberentque

[merged small][ocr errors][merged small]

humatis titulum [14] « Hic siti sunt Acarnanes qui, adversus vim atque injuriam Ætolorum pro patria pugnantes, mortem occubuerunt. » [15] Per hæc incitatis animis, castra in extremis finibus suis obvia hosti posuerunt. Nuntiis ad Philippum missis quantos res in discrimine esset omittere Philippum id quod in manihus erat coegerunt bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum. [16] Ætolorum impetum tardaverat primo conjurationis fama Acarnanicæ; deinde auditus Philippi adventus regredi etiam in intimos coegit fines. [17] Nec Philippus, quanquam, ne opprimerentur Acarnanes, itineribus magnis ierat, ultra Dium est progressus : inde, cum audisset reditum Etolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.

XXVI. [1] Lævinus, veris principio a Corcyra profectus navibus, superato Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit: « ut præsto ibi Scopas Ætolique essent. » [2] Sita Anticyra est in Locride læva parte sinum Corinthiacum intranti; breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est. [3] Tertio ferme post die utrimque1 oppugnari cœpta est; gravior a mari oppugnatio erat, quia et tormenta machinæque omnis generis in navibus erant et Romani 2 inde oppugnabant. Itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Ætolis traditur, præda ex pacto Romanis cessit.

[4] Litteræ Lævino redditæ3 « consulem eum absentem declaratum et successorem venire P. Sulpicium »; cete

de ». -- 8. quanto, etc., dépend de l'idée de « annoncer » contenue dans nuntiis.

XXVI. 1. utrimque = mari a Lævino, terra ab Ætolis. 2. Ro

mani, c'étaient les Romains qui
l'attaquaient, c.-à-d. des adversaires
plus redoutables que les Étoliens.
3. redditæ (sunt), au lieu de datæ,
parce que la lettre lui était « due v

rum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Romam venit.

[5] M. Marcellus, cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum eo die moris modo causa habuit, professus nihil se absente collega neque de re publica neque de provinciis acturum : [6] « scire se frequentes Siculos prope urbem in villis obtrectatorum suorum esse : quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romæ crimina edita ab inimicis vulgare [7] ut, ni simularent aliquem sibi timorem absente collega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit; ubi quidem collega venisset, non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. [8] Dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum, ut quam plurimi questum de se Romam venirent; eundem litteris falsis urbem implesse, bellum in Sicilia esse, ut suam laudem minuat. » [9] Moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit; ac prope justitium omnium rerum futurum videbatur, donec alter consul ad urbem venisset. [10] Otium, ut solet, excitavit plebis rumores belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis casos exercitus querebantur, [11] et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos, qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.

[blocks in formation]

2

XXVII. [1] Interrupit hos sermones nocte quæ pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum. [2] Eodem tempore septem tabernæ, quæ postea Quinque', et argentariæ, quæ nunc Novæ appellantur, arsere; [3] comprehensa postea privata ædificia (neque enim tum basilicæ erant), comprehensæ lautumiæ forumque piscatorium et Atrium Regium; [4] ædis Vestæ vix3 defensa est, tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manumissi sunt. [5] Nocte ac die continuatum incendium fuit; nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent. [6] Itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit, « qui quorum opera id conflatum incendium profiteretur, præmium fore libero pecuniam, servo libertatem. » [7] Eo præmio inductus Campanorum Calaviorum servus (Manus ei nomen erat) indicavit dominos et quinque præterea juvenes, nobiles Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium fecisse vulgoque facturos alia, ni comprendantur. [8] Comprehensi ipsi familiæque eorum. Et primo elevabatur index indiciumque : « pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum; »> [9] ceterum, ut coram coarguebantur et quæstio ex ministris facinoris foro medio haberi cœpta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est. Indici libertas data et viginti millia æris.

XXVII. 1. quæ postea Quinque (Tabernæ appellatæ sunt), peutêtre n'y en eut-il que cinq sur les sept qui furent rebâties; Novæ (Tabernæ).-2. basilicæ, voy. p. 5593. vix, à grand peine; in publicum, de façon à devenir la

560.

propriété de l'État. - 4. quod, parce que, a disait-on », ... : de là le subj. essent. 5. conflatum (esset); libero si liber esset.-6. vuigo, en divers endroits; comprendantur, voy. Rem. 155. 7. ceterum, voy. Rem. 51; coram, en présence

9

[10] Consuli Lævino Capuam prætereunti circumfusa multitudo Campanorum est, obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratums, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. [11] Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse, publicas inimicitias et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret : [12] « nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano; ideo se moenibus inclusos tenere eos : quippe, si qui evasissent aliqua 10, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur. [13] Alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. Inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum : [14] Vestæ ædem petitam et æternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus“ imperii Romani. Se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana mœnia fieri. » [15] Lævinus Campanos, jurejurando a Flacco adactos 12 « quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros,» sequi se Romam jussit. [16] Hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, speciem præbuit dolentis duarum clarissima

[blocks in formation]

12

[blocks in formation]
« IndietroContinua »