Immagini della pagina
PDF
ePub

accusatores habeamus, duæ captæ hoc anno urbes Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusæ habeant. »

XXXI. [1] Reductis in curiam legatis, tum consul: Non adeo majestatis, inquit, populi Romani imperiique hujus oblitus sum, Patres Conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam, accusantibus Græcis, fuerim. [2] Sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit (nam quicquid in hostibus feci jus belli defendit), sed quid isti pati debuerint. Qui si non fuerunt hostes, nihil3 interest nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim. [3] Sin autem desciverunt a populo Romano, hostibus aperuerunt portas, legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac monia clauserunt exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia, cum fecerint, indignatur? [4] << Tradentes urbem principes Syracusanorum aversatus sum, Sosim et Moricum Hispanum, quibus tantam crederem rem, potiores habui. » Non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem objiciatis : [5] quis est vestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? Odistis et exsecramini eos qui fecerunt et ne hic quidem

XXXI. 1. imperii hujus, la dignité de consul; meo crimine, les accusations portées contre moi; dicturus fuerim, voy. Rem. 110. -2. non, etc., entendez : il ne s'agit pas d'examiner ce que j'ai fait; peu importe que j'aie été plus ou moins sévère du moment que je voyais en eux des ennemis, j'avais le droit de l'ètre autant que je voulais. La question est de savoir s'ils méritaient, ou non, d'être traités en ennemis (quid pati debuerint). 3. nihil, etc., dans cette hypothèse,

-

qu'importe qu'Hiéron soit mort ou non, et à quoi bon venir nous parler de lui? 4. legatos, voyez XXIV, 33, 2. 5. quis... indignatur, où sont-ils, ceux qui s'indignent...? (c'est un défi que Marcellus adresse à ses ennemis). -6. Tradentes, qui « voulaient » livrer.

7. Non estis, etc., donc vous faites partie vous-mêmes de ces principes dont vous parlez; humilitatem objiciatis, voy. ch. 30, § f. 8. Odistis, etc., la vérité est que vous détestez Sosis et

contumeliis in eos dicendis parcitis: tantum abest ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis! [6] Ipsa humilitas eorum, Patres Conscripti, quam isti objiciunt, maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicæ nostræ vellet aversatum esse. [7] Et, antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad colloquium eundo tentavi pacem, et, posteaquam neque legatos violandi verecundia erat nec mihi ipsi 10 congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi. [8] Quæ captis acciderint, apud Hannibalem et Carthaginienses 11 victos justius quam apud victoris populi senatum quererentur. [9] Ego, Patres Conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem 12, nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem; quæ autem singulis victor aut ademi aut dedi 13, cum belli jure, tum ex cujusque merito satis scio me fecisse. [10] Ea vos rata habeatis, Patres Conscripti, necne, magis rei publicæ interest quam mea: quippe mea fides 14 exsoluta est; ad rem publicam pertinet ne, acta mea rescindendo, alios in posterum segniores duces faciatis. [11] Et, quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, Patres Conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit. » Ita dimissi Siculi, et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.

[blocks in formation]

XXXII. [1] Consul alter de postulatis Siculorum ad Patres rettulit. Ibi cum diu sententiis certatum esset et magna pars senatus, principe ejus sententiæ T. Manlio Torquato, [2] cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent1, hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis. et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute bello affligi [3] « inter tyrannorum et ducis Romani certamina præmium victoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque ærarium quondam populi Romani, cujus munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adjuta ornataque res publica esset; [4] si ab inferis exsistat rex Hiero, fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in vestibulo urbis, prope in porta, spolia patriæ suæ visurus sit? » — [5] hæc taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt Patres: [6] « acta M. Marcelli, quæ is gerens bellum victorque egisset, rata habenda esse; in reliquum curæ senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Lævino ut, quod sine jactura rei publicæ fieri posset, fortunis ejus civitatis consuleret. [7] Missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est, [8] legatique,

4

XXXII. 1. censerent, etc., voy. Rem. 124; recipi (per deditionem), non (vi) capi.-2. ornata, enrichie.

3. ingrediens, allusion aux deux temples que Marcellus avait fait construire près de la porta Capena

5

(XXV, 40, 3) et qu'Hiéron, venant de Sicile par la via Appia, verrait en entrant à Rome. 4. mitius, adverbe. 5. quod, etc., m. à n.. << (en faisant) ce qui pourrait être fait, etc. (la proposition relative

benigne appellati ac dimissi, ad genua se Marcelli consulis projecerunt, orantes et obsecrantes ut, quæ deplorandæ ac levandæ calamitatis causa dixissent, veniam eis daret et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. Pollicens hoc consul clementer appellatos eos dimisit.

XXXIII. [1] Campanis deinde senatus datus est; quorum oratio miserabilior, causa durior erat. [2] Neque enim meritas1 pœnas negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam conferrent; sed satis pensum pœnarum, tot veneno absumptis, tot securi percussie senatoribus, credebant: [3] « paucos nobilium superesse quos nec sua conscientia ut quicquam de se gravius consulerent impulerit nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos, affinitatibus plerosque et propinquis etiam cognationibus ex conubio vetusto junctos 3. » [4] Summotis deinde e templo, paulisper dubitatum an 4 arcessendus a Capua Q. Fulvius esset (mortuus enim post captam Claudius consul erat), ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur. [5] Dein, cum M. Atilium, C. Fulvium, fratrem Flacci, legatos ejus, et Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus affuerant, in senatu viderent nec

suppose donc une ellipse). 6. Construisez eis quæ... dixissent.

XXXIII. 1. meritas (a se esse).— 2. cives Romanos, en l'an 415 de la ville (339 av. J.-C.), les Romains avaient conféré le droit de cité complet à tout l'ordre des chevaliers campaniens, qui formait l'aristocratie de Capoue; puis, l'an

née suivante, ils avaient accordé au reste des habitants de Capoue le droit de cité restreint (civitatem sine suffragio). Voy. Tite-Live, VIII, 11, 16 et 14, 10. - 3. junctos (cum Romanis); conubio, voy. Comm. hist.15.-4. an, voy. Rem. 129; consul = proconsul (de même, § 7, consulibus proconsuli

=

Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent, [6] interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cujus ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat. [7] « In consilio, inquit, arbitror me fuisse consulibus, Capua capta cum quæreretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset. [8] Duas mulieres compertum est, Vestiam Oppiam, Atellanam Capuæ habitantem, et Paculam Cluviam, illam cotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, hanc captivis' egentibus alimenta clam suppeditasse, [9] ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fulvio esse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat. [10] Per senatum3 agi de Campanis, qui cives Romani sunt, injussu populi non video posse, idque et apud majores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret sciretque plebs uti senatui de Satricanis sententiæ dicendæ jus esset. [11] Itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse, ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis jus fiat. » [12] L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in 10 hæc verba rogavit : << Omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Q.

bus). 5. arbitror me fuisse (au lieu de fui), formule consacrée à Rome pour les dépositions des témoins, voy. Cic. p. Font. 13, 29: « illud verbum consideratissimum nostræ consuetudinis, « arbitror, » quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus jurati quæ comperta habemus, quæ ipsi vidimus. Cf. Acad. pr., 11, 47, 146

6. ecqui, voy. Rem. 4. 7. captivis (Romanis). -8. Per senatum, etc., m. à m. : a que ce soit par l'intermédiaire du sénat que le sort des Campaniens se décide. 9. id, à savoir: ut M. Antistius, etc.; et etiam; in Satricanis, voy. Rem. 100; sciret scisceret; plebs, le peuple reuni par tribus. 10. in, d'après

« IndietroContinua »