Immagini della pagina
PDF
ePub

imperator fugeret; [13] magis mirari se aliquos stantes. cecidisse, et non omnes comites Cn. Fulvii fuisse pavoris ac fugæ. C. Flaminium, L. Paulluin, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumventos exercitus : [14] Cn. Fulvium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. Facinus indignum esse Cannensem exercitum, quod ex acie fugcrit, in Siciliam deportatum, ne 11 prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn. Fulvii legionibus nuper decretum, [15] Cn. Fulvio fugam ex prælio ipsius temeritate commisso impunitam esse, et eum in ganea lustrisque, ubi juventam egerit, senectutem acturum, [16] milites, qui nihil aliud peccaverint quam quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exsilium ignominiosam pati militiam. Adeo imparem libertatem Romæ diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse! >>

III. [1] Reus ab se culpam in milites transferebat : « eos, ferociter pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco æquo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse. [2] Cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. [3] Qui1 autem solum se restantem prodesse rei publicæ,nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? [4] Non se inopia commeatus in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum:

voy. Rem. 121. — 11. ne, pour ita ne (cf. XXV, 5, 11); in Cn. Fulvii egionibus, voy. ch. 1, § 10.

=

III. 1. Qui quomodo; restantem (Rem. 3), entendez: si solus

restitisset; nisi si..., ironique.
2. commeatus, un général qui a
négligé d'approvisionner son armée
peut être amené, par la nécessité de
se procurer des vivres, à s'engager

vi aperta, armis, acie victum. Nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse : suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere. » [5] Bis est accusatus pecuniaque anquisitum; tertio, testibus datis, cum, præterquam quod omnibus probris onerabatur, jurati permulti dicerent fugæ pavorisque initium a prætore ortum, [6] ab eo desertos milites, cum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret. [7] De eo quoque novum certamen ortum : nam, cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, [8] tribuni plebis appellati collega negarunt se in mora esse quominus, quod ei more majorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet anquireret, quoad vel capitis vel pecuniæ judicasset privato ". [9] Tum Sempronius perduellionis se judicare Cn. Fulvio dixit diemque comitiis ab C. Calpurnio, prætore urbano, petiit. [10] Inde alia spes ab reo tentata est, si frater posset, florens tum

sur un terrain défavorable. - 3. anquirere, voy. Comm. hist., § 392; testibus datis, les témoins (à charge ou à décharge) ayant été produits. -4. De eo quoque, au débat engagé sur la culpabilité de Fulvius vient s'en ajouter un autre avait-on le droit, après avoir demandé que l'accusé fût condamné à une amende, de requérir contre lui la peine de mort? 5. anquisisset (Sempronius Blæsus); appellati (a Fulvio). 6. mallet (anquirere). Entendez en attendant qu'il eût définitivement prononcé (judicasset) quelle peine l'accusé devrait subir (sauf ratification de sa sen

adesse in judicio Q. Fulvius et fama rerum gestarum et

tence par le peuple), il était abso-
lument libre de requérir soit la
peine de mort, fixée par la loi
pour le crime dont il s'agissait
(legibus anquirere), soit une sim-
ple condamnation pécuniaire, adou-
cissement de peine autorisé par la
coutume (moribus anquirere).
7. privato, dans certaines formules
de droit est un synonyme de reo.
8. perduellionis judicare capi-
tis judicare, la perduellio (voy.
Comm. hist. § 399) entraînant la
peine de mort; comitiis, c'était le
peuple qui, réuni en comices par
centuries, devait ratifier ou rejeter
la peine prononcée par Sempronius.

=

propinqua spe Capuæ potiundæ. [11] Id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius negassentque Patres e re publica esse abscedi a Capua, [12] postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit. Id ei justum 10 exsilium esse scivit plebs.

2

IV. [1] Inter hæc vis omnis belli versa in Capuam erat Obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur; nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. [2] Inventus est Numida qui, acceptis litteris evasurum se professus, præstaret promissum. Per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem tentandi. [3] Ceterum, in multis certaminibus, equestria prælia ferme prospera faciebant, pedite superabantur; sed nequaquam tam lætum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. [4] Inita tandem ratio est, ut quod viribus deerat arte æquaretur. Ex omnibus legionibus electi sunt juvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces; eis parmæ breviores quam equestres et septena jacula quaternos longa pedes data, præfixa ferro quale hastis velitaribus inest. [5] Eos singulos in equos suos accipientes equites assuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter, ubi datum signum esset. [6] Id postquam assuetudine cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum qui medius inter castra murumque erat adversus instructos Campanorum equites processerunt, [7] et, ubi ad conjectum.

-9. si, voy. Rem. 128. 10. justum, légal; scivit, de scisco.

IV.1.Obsidebatur... oppugnabatur, voy. Com. hist, §§ 337, 338.

2. pedite (a sous le rapport de l'infanterie ») superabantur (a Romanis); lætum... triste (Romanis): ulla, voy. Rem. 37.-3. equites est

4

5

teli ventum est, signo dato velites desiliunt. Pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, jaculaque cum impetu alia super alia emittunt. [8] Quibus plurimis in equos virosque passim conjectis permultos vulneraverunt; pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata injectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. [9] Inde equitatu quoque superior Romana res fuit. [10] Institutum ut velites in legionibus essent; auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Navium ferunt honorique id ei apud imperatorem fuisse.

V. [1] Cum in hoc statu aa apuam res essent, Hannibalem diversum Tarentine arcis potiundæ Capuæque retinendæ trahebant curæ. [2] Vicit tamen respectus Capuæ, in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos, documento futuræ, qualemcumque eventum defectio ab Romanis habuisset1. [3] Igitur, magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque, quam poterat aptissimus ad maturandum iter, in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. [4] In valle occulta post Tifata montem, imminentem Capuæ, consedit. Adveniens cum castellum Galatiam, præsidio vi pulso, cepisset, in circumsedentes Capuam se vertit. [5] Præmissis namque nuntiis Capuam quo tempore castra Romana aggressurus esset, ut

au nominatif. 4. ex equitatu, sortant du milieu de la cavalerie. 5. pavoris tamen plus, etc., l'effroi des ennemis fut << encore >> plus grand que leurs pertes matérielles.

V. 1. habuisset, au subjonctif, parce que c'est la pensée d'Hanuibal; en style direct documento erit, qualemcumque... habuerit (fut passé). - -2. aptissimus, par la nature des troupes qu'il emme

[ocr errors]

eodem et illi ad eruptionem paratı portis omnibus sese effunderent, ingentem præbuit terrorem : [6] nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis Punicum præsidium, cui Bostar et Hanno præerant, erupit. [7] Romani, ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt : [8] Ap. Claudius Campanis, Fulvius Hannibali est oppositus; C. Nero proprætor cum equitibus sex legionum via quæ Suessulam fert, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Vulturni amnis. [9] Prælium non solito modo clamore ac tumultu est cœptum, sed, ad alium virorum, equorum armorumque sonum, disposita in muris Campanorum imbellis multitudo tantum cum æris crepitu, qualis in defectu lunæ silenti nocte cieri solet, edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos. [10] Campanos facile a vallo Appius arcebat; major vis ab altera parte Fulvium Hannibal et Pœni urgebant [11] Legio ibi sexta loco cessit; qua pulsa cohors Hispa norum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti sje ac periculo erat, utrum in castra perrumperet an inter cluderetur a suis. [12] Quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub vallo pugnantem invadant : [13] « in sunimo discri

nait. 3. eodem (tempore).-4. ut in re trepida, étant donné qu'ils se trouvaient dans, etc.; aliquid, voy. Rem. 36.-5. ad, en plus de...

6. Construisez æris crepitu (tali) qualis, etc.; cet usage, attesté plusieurs fois par les écrivains latias, avait pour but de chasser la

« maladie » dont on croyait que la lune était atteinte en pareil cas: au v siècle encore après J.-C., saint Maxime, évêque de Turin, eut à combattre cette superstition chez ses paroissiens (voy. son homélie De defectu lunæ). 7. Hannibal et Pœni, apposition à major vis

« IndietroContinua »