Schriftquellen zur antiken Kunstgeschichte: Auswahl für die oberen Gymnasialklassen

Copertina anteriore
L. Ehlermann, 1898 - 64 pagine
 

Pagine selezionate

Brani popolari

Pagina 61 - Usus ille sole, mox frigida gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum, ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes, incertum procul intuentibus, ex quo monte (Vesuvium fuisse postea cognitum est), oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo, quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat....
Pagina 63 - Certe processerat litus multaque animalia maris siccis harenis detinebat. Ab altero latere nubes atra et horrenda ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta in longas flammarum figuras dehiscebat : fulguribus illae et similes et maiores erant. 10. Turn vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius "si frater" inquit "tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos : si periit, superstites voluit : proinde quid cessatis evadere?
Pagina 51 - Apelli fuit alioqui perpetua consuetude numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit.
Pagina 43 - Mausoleum, sepulcrum hoc est ab uxore Artemisia factum Mausolo Cariae regulo, qui obiit olympiadis CVII anno secundo. Opus id ut esset inter septem miracula hi maxime fecere artifices.
Pagina 60 - ... equidem beatos puto quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque.
Pagina 61 - Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno. Nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis, qui limini obversabantur, audiebatur.
Pagina 57 - CCL, inter magna opera dicamus: non inter magnifica basilicam Pauli columnis e Phrygibus mirabilem forumque divi Augusti et templum Pacis Vespasiani Imp. Aug., pulcherrima operum quae umquam vidit orbis? non et tectum diribitori ab Agrippa facti, cum theatrum ante texerit Romae Vale103 rius Ostiensis architectus ludis Libonis?
Pagina 49 - ... pinxit demon Atheniensium argumento quoque in- 69 genioso, ostendebat namque varium, iracundum, iniustum, inconstantem, eundem exorabilem clementem, misericordem gloriosum, excelsum humilem, ferocem fugacemque et omnia pariter. idem pinxit et Thesea, quae Romae in Capitolio fuit, et navarchum thoracatum, et in una tabula, quae est Rhodi, Meleagrum, Herculem, Persea, haec ibi ter fulmine ambusta neque obliterata hoc ipso miraculum auget.
Pagina 43 - Amphion ac Dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a Rhodo advecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen de se fecere, Menecraten videri professi, sed esse naturalem Artemidorum.
Pagina 62 - Innitens servolis duobus adsurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat. Ubi dies redditus (is ab eo quem novissime viderat tertius), corpus inventum integrum inlaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior. Interim Miseni ego et mater - sed nihil ad historiam, nee tu aliud quam de exitu eius scire voluisti.

Informazioni bibliografiche