T. Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt, Volume 4

Copertina anteriore
A.J. Valpy, 1828

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 1719 - ... inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent.
Pagina 1659 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio 10 natural!, non voluptate modus finitus ; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.
Pagina 1940 - Nee omnes Numidae in dextro locati cornu, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat ; tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est.
Pagina 1787 - Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret cujus maximum imperium in civitate esset.
Pagina 1822 - Minucius convocatis 8 militibus ,Saepe ego' inquit, ,audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, qui bene monenti oboediat; qui nee ipse consulere nee alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Pagina 1785 - Si quis clepsit, ne populo 6 scelus esto, neve cui cleptum erit. Si atro die faxit insciens, probe factum esto. Si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. Si antidea, ac senatus populusque iusserit fieri, faxitur, eo populus -solutus liber esto.
Pagina 1785 - Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim voveamque, salva servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt...
Pagina 2028 - Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana com3 mittere adsuerat, incaute aperit. Huic et genus et fortuna honesta erant, nee ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat.
Pagina 1682 - hie," inquit, " vobis bellum et pacem portamus : utrum placet, sumite.
Pagina 2044 - ... ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, responsum eis ait se daturos fuisse : cum in eorum ad quos venerint manu res Syracusana esset, tum reverterentur. si bello lacesserent, ipsa re intetlecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare.

Informazioni bibliografiche