Immagini della pagina
PDF
ePub

SUPPLEMENTUM

LIBRI XIX.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

1. Propectis ab urbe Carthaginiensium legatis, consules, senatusconsulto exercitum in Siciliam deportare jussi, cupide paruerunt, et ira in hostes accensi ob M. Regulum, et æmulatione speque ex L. Metelli proconsule victrria. Nec enim confecti negotii magnitudinem damno Polyb.1.41. tantum Carthaginiensis populi metiebantur, quod amisso exercitu tantoque numero elephantorum ad reliqua belli factus esset infirmior, sed haud minus eo, quod prospera cum belluis pugna Romani milites animum ex priore formidine receperant: spesque incesserat finiri bellum posse, ni occasioni defuissent. Igitur classe navium ducentarum coacta consules ambo cum legionibus quatuor Panormum Oros.iv.10. appulerunt: assumtisque reliquis ibi copiis navibusque, Diod. Ecl. præter eas quæ custodiæ locorum necessariæ videbantur, 1. xxiv. cum rostratis ducentis quadraginta, cercuris vero (sic vo- Etymolog. cant navium quoddam breviorum genus) sexaginta, et in Kepxoi

Kερκούaliis cujusque modi navigiis plurimis, Lilybæum veniunt: Diod. ibique consilio habito aggredi urbem constituunt. Hæc Polyb. est illa Lilybætani oppidi nobilis obsidio, quæ per solidum decennium ab ejus belli anno quarto decimo tracta, non expugnatione urbis, aut deditione ab obsessis facta, sed universi belli eventu finem accepit. Cum enim Pæni Romanique intelligerent quantum in ea urbe momentum utris

pos.

XIX.

II.

que foret, vel ad Africæ præsidium, vel ad imperium Siciliæ, summis utrimque viribus et oppugnata, et defensa est.

2. Urbem deinde Romanam ex merore, quem M. Reguli casus attulerat, refecit L. Metelli triumphus : non

visu modo et memoria rerum prosperrimarum, sed etiam Fasti Capit, adversus inhumanam gentem vindictæ dulcedine. Trium

phavit de Pænis proconsule A. D. vII. Idus Septembres. Liv. Ep. Ducti sunt ante currum duces hostium tredecim, et ingens Dionys. I.

elephantorum agmen, viginti supra centum : sunt et qui

plures numerent. Hi deinde producti sunt, cum ludi fieL. Piso ap. rent, et hastis præpilatis per totum circum ab operis acti, 6. quo contemnere disceret belluas populus, quas vehemen

tissime timuerat. Interfectos esse jaculis Verrius Flaccus auctor est, cum neque uti iis placuisset, neque donari re

gibus tantam accessionem virium, ex usu reipublicæ videM. Varro retur. Eodem anno magna vilitas annonæ Romæ fuit : ap. Plin. assibus singulis farris modios fuisse, itemque vini congios,

ficique siccæ pondo triginta, olei pondo decem, carnis pondo duodecim traditur: cum plus ubivis earum rerum esset, quam pecuniæ, cujus inter belli tam diuturni sumtus magna jam penuria esse cæperat.

3. Dum hæc Romæ geruntur, in Sicilia Lilybæum

summis viribus oppugnabant consules: neque minore perPolyb. 1. tinacia animorum ab inclusis resistebatur. Prima vis ad42.

mota est turri, quæ præ aliis longissime versus Libycum mare procurrebat: hac dejecta, ad proximam quamque promota sunt opera, donec sex omnino turres procubue

runt. Tum ad ceteras quatiendas fossæ compleri cæptæ, Zonar.

machinæ transduci admoverique possent. Quanquam Diod. magnus erat labor, quippe latitudo fossæ sexaginta cubi

tos, altitudo quadraginta æquabat, tamen impigre cæptus

promotusque est. Contra hæc Carthaginienses, interius Zonar.

aperta fossa, egestam humum amoliebantur :' sed cum

XVIII. 3.

p Pondo triginta] Libras nos- quadraginta, plus novem. Crev. trates 23. cum septem unciis. * Egestam humum amoliebantur ] Pondo decem. 7. com tredecim Immo ingestam. Romani ingeunciis. Pondo duodecim. 9. cum rebant humum in fossam, ut eam sex unciis. Crev.

complerent: ingestam amolie9 Sexaginta cubitos) Quatuor. bantur Poni. Idem. decim fere hexapedas nostrates:

multitudine materiem apportantium nihilominus agger cresceret, fossæque complanarentur, relicto isto consilio murum alium interiorem exstruxerunt: indefesso ad omnia Himilcone, qui, præter urbanam multitudinem, mercena- Polyb. I. riorum decem millibus instructus, vim omnem dolumque

42. hostium sagacitate, vigilantia, constantiaque eludebat.

4. Ille nihil neque remissum apud suos, neque tutum apud hostes patiebatur : operibus opera, cuniculis cuniculos, armis arma opponebat. Inter hæc sæpe eruptionibus pugnatum, adeo nonnunquam ferociter, ut haud pauciores, quam justa pugna cadere solent, tumultuariis istis certaminibus, desiderarentur. Inter quæ, Romanis mu- Zonar. ros suffodientibus, quo subrutis fundamentis conciderent, Himilco ex adverso cuniculos agi jussit, ubi Romanos terram egerere animadverterat.

His deinde protinus apertis armatos immisit, qui, nudos et operi intentos subito aggressi, multos interemerunt; neque pauciores, dum opem suis laturi ad muros accurrunt, sarmentis in fossam conjectis, deinde incensis, concremarunt.

5. Gliscebat tamen in animis obsessorum pavor atque Polyb. 1. consternatio: qua abusi duces quidam mercenariorum, stipendia sibi non ex fide soluta prætexentes, de prodenda Polyb. Romanis urbe consilia iniverunt; minime dubitantes, quin suos quisque milites facile illecturus esset ad probanda quæ agerentur : itaque nocte quadam clam ex oppido ad castra Romanorum elapsi, statum urbis obsessæ, et quid ipsi pararent, exposuerunt. Agebat tum inter mercenarios qui Lilybæi erant Alexon quidam, Achæus genere, vir neque militarium artium rudis, et eximius fide: is, animadverso proditorum consilio, rem ad Himilconem continuo defert. Himilco, ut in magno et instanti metu nihil cunctatus, duces mercenariorum, quot eorum adhuc Lilybæi erant, convocat: quid a quibus tentetur exponit, eosque graviter incusat : hortatur præsentes, ' ne temeritatis et perfidiæ alienæ participes esse velint : in fide perseverantibus integra apud Carthaginienses omnia, stipendium certum, præmia magna fore: proditionis infami crimine se commaculantes, et Diis et hominibus adversis acturos esse.' Simul pecuniæ quantum cogere istam inter trepi- Zonar.

43.

dationem potuerat, dividit: de gregariorum stipendiis, ut quam maturrime solvantur, sibi curæ futurum esse spondet.

6. Magna vis orationis est in tempore adhibitæ, præ

sertim si gravitate morum fides sermoni concilietur: assensi Polyb. certe sunt universi, operamque suam ad continendos in

officio milites alacriter obtulerunt. Himilco laudatos et ampliori spe incensos ire confestim ad suos quemque jubet, operamque dare, ut in fide atque potestate sint. Mittit una Hannibalem, filium ejus Hannibalis qui in Sardinia perierat, et Achæum Alexonem : illum ad Gallos, quibus ex veteri commilitio notus et acceptus erat; Alexonem ad ceteros varii generis mercenarios, omnibus ex æquo carum gratumque. Hi fidem suam interponentes, rata fore quæ Himilco promisisset, negotium adeo ex sententia perfecere, ut paulo post reversos ad monia proditores non modo

aversarentur omnes, sed etiam conviciis telisque ultro arZonar. cerent. Et hi quidem ad consules re infecta regressi, mu

neribus tamen quibusdam et agris in Sicilia donati sunt. Polyb.

Ceterum Panorum res improviso malo prope desperationem adductas eo tempore fides Alexonis sustentavit: qui prius servatis itidem Agrigentinis, quibus simili quodam scelere mercenarii Syracusanorum insidiati fuerant, jure

suo memoriam laudemque in historia meruit. Diod. Ecl. 7. Creverunt deinde obsessis animi adventu novorum 1. xxiv.

auxiliorum. Carthaginienses enim, licet ignari omnium Polyb.

quæ Lilybæi gesta essent, res non segnibus consiliis indiZonar.

gere judicabant. Igitur Adherbali rei maritimæ præfecto

negotium dederant, ut classe comparata militem, annoOros. iv. nam, et pecuniam Lilybæum introduceret. Ab hoc mis10. sus Hamilcaris filius Hannibal, ab Ægusis, quas vocant, Polyb.

insulis, ventum opportunum nactus, recta fronte Lilybætanum portum petit, instructos in navibus habens milites, et

si quis obsisteret vi perrupturus. Jam ab obsidionis prinDiod.

cipio portus aditum obstruxerant Romani, demissis in

fundum maris cercuris quindecim, quos ad hunc usum Polyb. lapidibus oneraverant. Igitur partim hostis celeritate de

prehensi, partim metuentes, ne ventorum vi convulsi et ipsi in portum et intuta navigantibus loca raperentur, ad

« IndietroContinua »