Immagini della pagina
PDF
ePub

venientibus hostibus occurrere neglexerunt. Et Hannibal portum tuto tenuit, copiisque (decem erant millia militum) expositis, magna cum lætitia Lilybætanorum, in urbem acceptus est.

8. Romani cum ingressum hostium impedire non potuissent, de cetero consultabant, quemadmodum opera sua tutarentur, quæ tanta multitudine novorum militum recepta Himilconem profecto oppugnaturum esse videbant. Neque fefellit eos opinio. Pœnus enim aliorum recentibus viribus, aliorum refectis adventu sociorum animis usurus, veteres novasque copias in concionem vocat: spe victoriæ ac præmiorum ad faciundam eruptionem impellit: dispositisque ut res poscebat manipulis, sub primam lucem opera Romanorum pluribus locis aggreditur. Erant et apud hos provisa cuncta, quaque plurimum periculi metuebatur, firmæ stationes oppositæ. Cum his itaque confestim acre certamen contrahitur: cadunt utrimque multi, cum et magna animorum contentione, et numero pugnantium non contemnendo res gereretur, haud paucioribus viginti millibus urbe egressis, et majore aliquanto multitudine obsidentium. Quippe consules, contractis ex amica Diodor. Sicilia auxiliis, plusquam centum millia hominum effecerant: ex quibus, ad expediendos commeatus aliasque necessitates dimissis ceteris, ad obsidionem urbis millia ferme sexaginta adducta.

9. Sed cum ex omni parte vehementer dimicaretur, Polyb.1.45. maxima circa machinas erat contentio: quas alii ut corrumperent, alii ut defenderent, non magis suæ quam hostis vitæ parcebant. Jacebat ingens agmen occisorum in ea statione, quam tuendam ab initio ceperant: augebat clamorem præliantium et terrificam discriminis faciem alia turba, quæ facibus tædisque armata, per pericula, per cædes suas alienasque ad incendenda opera ruebat: propiusque factum est nihil, quam ut pervicaciæ hostium miles Romanus cederet, machinæque defendi nequirent. Sed Himilco multos suorum occumbere cernens, Romanos autem de ardore propugnandi nihil remittere, signum receptui dedit, pugnaque prior excessit: neque Romani institerunt, contenti servatis operibus, quæ propemodum pro amissis jam habuerant.

Diod.

Zonar.

Diod.

Zonar.

Diod.

Diod.

10. Proxima nocte Hannibal, clam hostibus, dum fessi ex prælio ejus abitum observare negligunt, navibus, quibuscum venerat, Drepanum ad Adherbalem vectus est: abductis una equitibus, quos in locis impeditis ad nullam rem obsessis utiles, alibi bonam operam navare posse recte judicaverat. Hi enim a Drepano sæpe excurrentes, intuta faciebant itinera, rerumque necessariarum subvectionem difficilem, multosque pabulatorum longius a castris vagantium excipiebant, sociosque Romanorum omni cladium genere vexantes, consulum rationes non mediocriter conturbabant. Neque mari tutas iis res Adherbal esse patiebatur, qui modo Siculis, modo Italicis littoribus improvisus incidens, nihil quo nocere Romanis posset inausum intentatumque relinquebat. Ita factum, ut magna in castris nata inopia (nec enim præter carnes pecudum quicquam ferme cibi supererat) magna pars fame, plures etiam morbis, ut solet, obortis morerentur. Hunc ad modum cum aliquot hominum millia desiderata essent, alterum ex consulibus ad comitia Romam discedere, suasque legiones deportare placuit, quo remanentibus in obsidione expeditior annonæ ratio foret.

11. Iterum deinde majori conatu terra lapidibusque aggestis, aditum portus sepire aggressi sunt, validis trabibus decussatim compactis aggerem communientes, quæ ferreis anchoris revinctæ, totius operis compagem firmiore nexu Polyb.1.47. continerent. Sed propter maris altitudinem, ob quam inter descendendum convellebatur quicquid injectum erat, ingens et inutilis labor fuit: nam oborto vehementiore ventorum flatu, undisque intumescentibus, perfracta omnia ac direpta sunt. Cum tamen ipsa operis fama clausum Polyb.1. 46. aliquamdiu portum tenuisset, anxios ea res Pœnorum animos, vehementerque solicitos habuit: neque enim ulla in promtu erat ratio, qua cognoscere statum suorum possent, neque quisquam audebat operam suam ad inspiciendas Lilybætanorum res polliceri: donec Hannibal quidam, cognomento Rhodius, vir ex illustribus, se ingressurum urbem, et, postquam omnia coram perlustrasset, ex fide renuntiaturum recipit.

12. Ei promisso gratia primo major apud Pœnos, quam fides fuit: quippe, præter moles in mari jactas, aditum por

tus a Romanis navibus ad anchoras stantibus custodiri sciebant. Sed ille privata, quam habebat, adornata navi, ad insularum quæ Lilybæo præjacent unam, hinc deinde, cum postridie ventum ferentem nactus esset, circa quartam horam diei, palam, inspectantibus universis hostium copiis, hominisque fiduciam stupentibus, portum invectus est. At Romanus consul, ut regredientem interciperet, selectas ex omni numero naves decem per noctem instrui jubet: eas ab utroque latere portus quam proxime ad ipsum ejus ostium constituit. Hannibal celeritate navis suæ confisus clara luce procedit: expectabant eum intenti paratique Romani, simulque conatu quanto poterant in eum ferebantur. Sed ille velocitate tantum vincebat, ut, effugisse non contentus, ultro illuderet, modo adnavigans, modo circumvectus, quasi ad pugnam hostes provocaret.

13. Hac audacia cum sæpius uteretur, multum rebus Punicis adjumenti contulit, quod et obsessorum animi nuntiis suorum mirifice recreabantur, et quæ postulabat usus Carthagini mature cognosci poterant: et contumeliosa istius hominis temeritas Romanos molestia et pudore vexabat. Juvabatur autem peritia maxime locorum, quod in palustri illa cœnosaque eluvie, per quam Lilybæum aditur, certum fidumque navibus iter accurate observaverat: quoties enim ab alto veniens in conspectu habere urbem cœperat, ita obvertebat navem, ut puppis Italia respiceret, ex prora turris Lilybætana, quæ mari imminebat, ita cerneretur, ut omnium Africam versus sitarum turrium conspectum tegeret: quæ una tutissima est via pleno cursu portum petentibus nautis.

14. Jamque plures esse cœperant, qui audacia et felicitate Hannibalis incitati Lilybæum commearent: donec casu quodam quadriremis celeritatis eximiæ comprehenderetur. Licet enim aliis partibus moles a Romanis jactas venti ac undæ raptavissent, uno tamen loco, ubi minus profundum mare fuerat, constiterunt: ei dorso impacta navis cum obhæsisset, capta a Romanis optimoque milite et remigio instructa, etiam Hannibali exitium attulit. Quippe noctu forte ingressus urbem, cum in reditu palam solvisset, quadrirememque istam ad omnes suæ navis motus

Diod.

Polyb.1.48.

Diod.

Polyb.

similiter occurrentem videret, animadverso statim periculo fugere, et, cum hoc frustra esset, repugnare conatus, in validiorum potestatem venit. Romani hac quoque nave potiti, parique modo ad observandum portus aditum usi, ne quæ deinceps naves Lilybæum penetrare possent, facile prohibuerunt. Acrior inde vis obsidentium esse cœpit: adortique munimenta Romani, quæ mari vicina erant, omne defensorum agmen ad tuenda loca quæ oppugnabantur pertraxere. Sic via facta reliquis copiis, quæ ex diversa parte occasioni huic insidiabantur, ut murum exteriorem caperent: quanquam id frustra fuit: quippe dux Pœnus, cum delectis suorum tempestive accurrens, multa cum cæde tenentes locum Romanos rejecit.

15. Alia deinde major fortuna spem obsessis universæ victoriæ dedit. Forte ventorum ingens vis exorta fuerat, adeo veluti data opera Romanorum incumbens machinis, ut et vineas quateret, et ipsas turres in capitibus earum structas convelleret. Non fefellit ea res oppidanos, Deorumque munere oblatam sibi opportunitatem credidere, qua toties frustra tentatis operibus ignem injicerent: itaque tripartito agmine erumpunt, faces, et quæ alendo igni paraverant, immittunt: eratque per se facilis ad concipiendam flammam materia machinarum, quam diu ante cæsam sol et æstus arefecerant. Neque segniter ad opem ferendam concurrerant Romani: sed impar certamen erat, cum alii machinis jam incensis ad tela certius validiusque conjicienda luce ignium et tempestatis impetu juvarentur; aliis haud minus ab his causis impedimenti periculique,' quam ab hostili ferro esset: quippe flatus vehemens et Romanis prorsus adversus, fumum, favillam, flammas in ora oculosque hominum provolvebat, telaque ab hostibus missa majori violentia deferebat in obnoxios: cum interim Romanorum ictus incerti et invalidi, nec dirigi per caliginem possent, et vehementia reflantis venti frangerentur. Ita factum ut omnes Romanorum vineæ, petrariæ, arietes, et quicquid operum vel agendis cuniculis, vel verberando muro paratum fuerat, eodem incendio absume

rentur.

16. Tum vero spes omnis potiundi per vim Lilybæi ex

Ita

cidit: desertaque obsidio foret, ni Hiero, magna iterum Diod. frumenti copia summissa, uti maneretur evicisset. omisso oppugnandi consilio, castrisque ex omni parte Polyb. communitis, tempori et casui rem permittere decreverunt. Obsessi quoque refecta murorum parte quæ ceciderat, majores in posterum ad tolerandam obsidionem animos habuerunt. Hæc nequaquam lætis aut securis animis Romæ audita: neque tamen dubitabatur, quin bello accepta detrimenta bello sarcienda essent: adeoque hæc sententia penitus infixa mentibus fuit, ut quidam senator Zonar. in ipsa curia occisus esse memoretur, quod verba de pace fecisset. Magni deinde apparatus facti, inter quos re- Polyb. migum (nam hujus generis jactura ingens facta erat) millia decem ex novo delectu in Siciliam missa.

Vales. I.

XXIV.

17. Consules jam erant P. Clodius Ap. F. C. N. Pulcher, L. Junius C. F. C. N. Pullus. Clodium illum Plin. xv. 1. nepotem Cæci fuisse, falso a quibusdam traditum est. Is cum in Siciliam venisset, accepto qui ad Lilybæum erat Diod. ap. exercitu, milites in concionem convocat, prioris anni consules acriter reprehendit, quod per ignaviam et delicias, obsessis quam obsidentibus similiores, tempus ad Lilybæum sine ullo profectu, nec sine magna Romani nominis ignominia damnoque trivissent.' Erat enim vir asper et acerbus, et qui violentia ingenii, fastuque ob nobilitatem suam, prolaberetur ad facta dictaque vix sanæ mentis homini convenientia. Idem in puniendo sævus et immitis nullum delictum venia, levissimum quodque nimia severitate prosequebatur: cum interim ipse in rebus maximis, non misere tantum, sed etiam prorsus amenter impingeret. Nam et consilium priorum ducum, quod acerbe vituperaverat, imitatus est, ut ad portum obstruendum moles in mare jaceret: et, quod capitalioris amentiæ fuit, temere Drepanum aggressus, non minus sua imprudentia, quam Adherbalis virtute florentissimam classem perdidit.

18. Persuaserat sibi ceterisque, hostem, ignarum supplementi quod Romana classis accepisset, imparatum Drepani deprehendi posse: nihil enim crediturum minus,

A. U. C. 503. A. C. 249.

Polyb.1.49.

« IndietroContinua »