Immagini della pagina
PDF
ePub

SUPPLEMENTUM

LIBRI XX.

HISTORIARUM

T. LIVII PATAVINI.

XVII. 21.

c. 18. et Cat. c.14.etTus

Cassiod.

1. PACATA rursum Italia, cum securitate et imperio etiam voluptates publicæ crevere. L. Livius Andronicus A. Gell. scenæ spectacula, quæ hactenus ultra Satiram non pro- Liv. VII. 2. cesserant, Comœdiam Tragœdiamque Græcorum imitatus, Cic.Bruto, ad fabulas transduxit, C: Claudio Ap. F. C. N. Centhone, M. Sempronio C. F. M. N. Tuditano consulibus, cul. 1. 2. cum ludi Romani celebrarentur. Idem annus alii quoque Chronic. generi ludorum initium attulit. A. D. IV. Kalendas Maias Vellei.1.14. Floralia sunt instituta ex Sibyllinis libris, ad avertendam pestem frugum, aliorumque terra nascentium, quæ illa Ovid. Fast. parte anni florere solent. Ludos edidere L. et M. Publicii Malleoli fratres, iidemque ædiles plebis, ex pecunia mulctaticia, condemnatis pecuariis, qui in publico paverant. Magistratus horum fratrum alio quoque nomine Fest.in voc. celebris est, quod clivum, qui exinde Publicius vocatus Clivus.' est, sternendum locaverunt, quo commodius in Aventinum Ovid.

Plin. XVIII. 29.

1. v.

'Publicius

Varro de

iter vehiculis esset, cum antea rupes ibi difficilis et aspera Ling. Lat. fuisset: quodque ædem Floræ, juxta Circum maximum, 1. iv. Ovid. construxere. Hæc domi acta.

2. Foris fere quietæ res fuerunt, nisi quod in Gallis et Liguribus consilia belli agitari suspicio tenuit. Has igitur provincias consulibus fuisse, jamque tum bellari cum

1 A. U. C. 512. A. C. 240.

Tac. Ann. 11. 49.

Gallis utique cœpisse, conjecturæ potius, quam historiæ est, nullis qui gesta ea satis accurate doceant ex vetustate Liv.Ep.xx. reliquis scriptoribus. Id unum constat, in Umbria SpoVellei.1.14. letum coloniam Latinam esse deductam. De proximo Balbo c.21. quoque anno' proclivius est dicere, pacem non fuisse,

Cic. pro

quod Jani templum clausum non est, quam indicare quibus in locis, quave fortuna bellatum sit: neque ulla ferme re notior est C. Mamilii Q. F. Q. N. Turini, Q. Valerii Cic. Bruto, Q. F. P. N. Faltonis consulatus, quam quod anno eo

c. 18.

natus est Ennius, primus apud Romanos poëticarum elegantiarum conditor. Sed anno sequente, cum Ti. Sempronius Ti. F. Cn. N. Gracchus, P. Valerius Q. F. P. N. Falto, consules essent, et Gallica bella recruduerunt, Liv.Ep.xx, et novus hostis Ligures tum primum exercitu petiti sunt. Ti. Sempronio hæc obvenit provincia.

Zonar.
Oros.iv.12.

Zonar.

3. P. Valerius Gallos aggressus primum improspere pugnavit, amissis militum tribus millibus quingentis. Repetita pugna illustrem victoriam dedit, qua Gallorum millia quatuordecim cæsa sunt, duo millia capta. Sed ob prioris prælii detrimenta, negatus est consuli triumphus : præsertim cum etiam alioqui res bene gesta non tam ad rationem consiliumque consulis, quam ad fortunam publicam referenda videretur. Ille enim, audito post primum certamen auxilia sibi ab urbe adduci, confirmavit 'se malle cum suis internecione deleri, quam aliena ope vincere:' atque hoc cestro instigatus, seque et exercitum populi Romani in discrimen dedit. Melior feliciorque Ti. Graccho in Liguribus administratio belli fuit: profligatis enim prælio hostibus, magnam Liguriæ partem victor populatus est. Ex Liguria deinde transmisit in Sardiniam SinniusCa- et Corsicam, magnaque inde captivorum multitudine repit.ap.Fest. portata, locum proverbio dedit, quo Sardi venales diin voc. 'Sar. di venales.' cuntur, in fastidiosa rerum vilium copia.

4. Ceterum, ut vera fateamur, occupanda Sardiniæ Corsicæque bona magis occasio temporibus istis, quam Polyb.1.65. justa causa affuit. Carthaginienses post pacem Siculam Polyb.1.79. gravi bello cum mercenariis suis implicati, ad extrema pericula venerant. Unde sumtis animis conductitii eorum

A. U. C. 513. A. C. 239.

A. U. C. 514. A. C. 238.

alii, qui per Sardiniam in præsidiis erant, Bostarem Pœnorum ducem cum suis interfecere: Hannonem alium ducem ad vindicandum facinus Carthagine missum, pertracto in societatem rebellionis exercitu ejus, comprehensum in crucem egere: totaque passim insula Punici sanguinis hominibus interemtis ipsi munita loca obtinuerunt: donec, discordia inter ipsos et Sardos orta, pulsi ab his, in Italiam se recepere. Tum igitur perfecerunt, quod ali- Polyb.1.83. quanto prius, cum adhuc in Sardinia essent, nequiverant : nam eo quoque tempore Romanos ad insulæ dominium occupandum invitaverant. Sed præsentes, sive precibus, sive occasione crescendi apertius demonstrata, ut in Sar- Polyb.1.88. diniam navigatio susciperetur, obtinuere. Nec enim vulgatæ virtutis est, abstinere rebus alienis, quarum promta sit possessio: neque hic animus apud cupidos et ambitiosos aut bene, aut diu simulatur. Sed hæc paulo supra repeti non alienum videtur.

in Hamile.

Zonar.

5. Nam Romani, ut humanitatis laudem consequerentur, Zonar. ab initio belli istius magno animo Carthaginiensium cau- Polyb.1.83. sam foverant. Et copias quidem auxiliares, uti petive- Corn.Nep. rant Pœni, nullas misere: sed neque Uticenses, neque Appian.ap. quenquam ad se deficientium receperunt: mercatores suos Fulv.Ursin. ex Italia et Sicilia res necessarias ad Carthaginienses de- Polyb. ferre jusserunt: cum hostibus Carthaginiensis populi com- Appian. mercium vetuerunt: militis ex Italia in istud saltem bellum conscribendi fecerunt potestatem: missis quin etiam legatis bellum componere, quanquam irrito conatu, stu- Zonar. duerunt. Et inciderat quidem paulo ante controversia, Polyb. quod homines Italicos forum rerum venalium ad hostem deportantes capiebant Pœni, carceribusque publicis includebant. Jamque ad quingentos ejus generis habebant in vinculis; neque pauci dicebantur occisi, et ad tegendam Appian. latrocinii famam in mare præcipitati esse; cum Romani, Libyc. et rem eam graviter ferentes, belli minas ostentare cœperunt. Polyb. II. Sed Pœni legatis missis, qui omnes, quotquot detenti Car- 28. thagine fuerant, reducerent restituerentque, adeo placarunt populum Romanum, ut reliqui ex Siciliensi bello Zonar. captivi Punici omnes sine pretio restituerentur.

6. Sed postremo vicit ambitio, premendique populi

Iber.

studium, quocum per annos quatuor et viginti ancipiti fortuna pugnatum meminerant, et, nisi in tempore occurreretur, etiam postea pugnandum sibi prospiciebant. Quare Polyb.1.88. cum Sardiniam inviti dimitterent Pœni, jamque bello contra mercenarios defuncti, arma defectionis auctoribus inferre meditarentur, arrepta hæc a Romanis est occasio, bellumque Pœnis' decretum, 'ni armis, quæ in speciem adversus rebelles suos, re autem vera contra Romanos sumsissent, abstineretur.' Ita Carthaginienses, alieno tempore bellum gravissimum suscipere nolentes, non modo Zonar. cessere Sardinia, sed etiam, postulantibus Romanis, ad Polyb. priorem summam adjecerunt argenti talenta mille ducenPolyb. 1. ta: quæ maxime injuria ægros habuisse Carthaginiensium animos, neque ulla magis causa bellum mox Hanni

10.

Liv. xxi.1. balicum exarsisse creditur. Hamilcaris enim perpetuum

Corn.Nep. adversus Romanos odium, cui bellum Punicum secun

in Hamilc. dum non inepte imputatur, non aliunde aut stimulum acriorem, aut fomentum certius habuit. Ceterum hæc postea

Zonar.

40.

Zonar.

evenerunt.

7. Tum vero novis consulibus L. Cornelio L. F. Ti. N. Lentulo Caudino, Q. Fulvio M. F. Q. N. Flacco," Galli Vellei.1.14. Cispadani provincia data. Coloniam hoc anno deductam esse Valentiam, quanquam a quibusdam traditur, haudquaquam constans opinio est: nisi alia Valentia præter Liv.xxxv. Vibonem fuit, quam annis post quinquaginta, L. Quintio Flaminino, Cn. Domitio Enobarbo consulibus, colonis occupatam esse certioribus auctoribus credam. Ceterum consulibus in agro Gallico, donec conjunctas legiones habuere, tuta et prospera expeditio fuit: postquam cupidine plura vastandi diviserunt exercitum, Q. Fulvii castra noctu oppugnata, et ægre retenta sunt. Galli re infecta digressi, paulo post graviore cum terrore auctisque majorem in modum copiis ad bellum reverterunt. Boiorum enim duces, Polyb. 11. clanculum inter se consiliis agitatis, ingentem Transalpinorum manum ad societatem armorum contra Romanos

21.

'Argenti talenta mille ducenta] Si talenta illa Euboica fuere, qualia ea quæ in conditionibus pacis pendere jussi fuerant Pœni, fient ex illa quam supra sta

tuimus in not. ad c. 60. 1. xix. æstimatione marcæ nostrates 75000. Crev.

"A. U. C. 515. A. C. 237.

exciverunt.

Interea L. Lentulus consul, qui ad Ligus- Eutr. 1. III.

ticos fines exercitum abduxerat, cum Liguribus prospere collatis signis dimicavit. Decretus igitur ei triumphus est, quem duxit Idibus Intercalaribus. Auctores habeo Fasti Capit. illos primum consules Romana signa trans Padum flu- Eutrop. Sanctensis vium promovisse, diversisque præliis Ligurum et Gallorum Ms. quem Insubrium interfecta millia quatuor et viginti, capta quin- vidit 'Pigh. que fuisse. Sed verius esse putem, tumultu Gallico, qui postea maximus secutus est, Padum transitum, Insubresque in suis sedibus bello tentatos primum fuisse.

8. Sub idem tempus ad Ptolemæum Ægypti regem le- Eutr. 1. 111. gati missi auxilium obtulerunt cum Antiocho et Syris bellanti gratias egit rex: ceterum in præsentia sibi opus auxilio esse negavit, quod pactionibus finitum jam bellum esset. Lætus deinde Romanis adventus Hieronis fuit, Syracusarum regis: exceptus omnibus honoribus, sicut regem amicum, et bene meritum, et maximæ victoriæ socium oportuit, populo Romano ducenta millia modium tritici dono dedit. Venerat ad ludos spectandos, qui in sequentem annum apparabantur. Nam ludi seculares tertii, secundum quosdam, P. Cornelio L. F. Ti. N. Lentulo Caudino, C. Licinio P. F. P. N. Varo consulibus, celebrati sunt: ut supra quoque retulimus. Magistri procurandorum ludorum M'. Æmilius M'. F. M. Livius M. F. M. N. Salinator creati.

Supra xix.

31.

Fasti Capit. ap. Pigh.

9. Boiorum interea principes, elati numerosis Transal- Zonar. pinorum auxiliis, ad consules misere, petitum, ut Ariminensis ager cum urbe, quæ haud ambigue Gallici juris essent, sibi restituerentur: ni fieret, bellum atrox et internecivum minabantur. Consules, qui nondum contractis copiis, neque casui paucitatem suorum objicere audebant, neque postulata Gallorum concedere poterant, si quid vellent, ad senatum mittendos esse legatos responderunt : placuit conditio Gallis, et, dum ire ac redire legati pos

5 Consulibus. Hanc voc. quæ omissa est in prioribus edd. addidit Crevier.

* Ducenta millia modium tritici] Crev. Modios Parisienses 154166.

A. U. C. 516. A. C. 236.

« IndietroContinua »