Immagini della pagina
PDF
ePub

m

amicitiam principum novis gentibus, quam bello aut armis, rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei" pax tutior fuit. Barbarus eum quidam palam, ob iram interfecti ab co domini, obtruncavit; comprehensusque ab circumstantibus haud alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris, ut, superante lætitia dolores, ridentis etiam speciem præbuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia miræ artis in solicitandis gentibus imperioque jungendis suo fuerat, foedus renovaverat populus Romanus, ut finis utriusque imperii esset amnis Iberus," Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas servaretur.

12

3. In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit, quin prærogativam militarem,' qua extemplo juvenis Hannibal in prætorium delatus, imperatorque ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat, favor etiam plebis sequeretur. Hunc vixdum puberem Hasdrubal literis ad

[ocr errors]

↳ Militum præjudicium, sive suffragium, quo exercitus populo præiverat.

Stroth.-9 Al. imperio positus.—10 In plerisque Mss. est auspiciis.-11 ' Td ei non videtur esse Livii, quia id facile intelligendum omiserat.' J. F. Gronov.

NOTE

dinis genus fuit. Vulgo legebatur auspiciis; quod idem esse posset ac auctoritate.

Nihilo ei pax tutior] Displicet Gronovio To ei: non caret tamen emphasi; ostendit enim pacem publicam ipsi Hasdrubali tutam non fuisse.

Amnis Iberus] Inter Hispaniæ fluvios nobilissimus habitus est Iberus, a quo Græci universam Hispaniam Iberiam appellavere; sive ab Ibero rege fluvius nomen acceperit, sive ab urbe Ibera; quæ, non procul ejus ostio sita, nunc aliis Flix, aliis Tortosa esse creditur; vulgo Ebro vocatur. Oritur in Cantabrorum occi

saltu Aucensi, (montes d'Oca,) sinister ad oppidum quod ex re nomen habet, vulgo Fuentibre: inde Juliobrigam alluit, et pluribus sensim amnibus crescens, per agrum Calaguritanum Cæsaraugustam petit, et Celsam; unde in Austrum, et mox versus Euronotum fluens, Dertusam præterlabitur, ac mari Mediterraneo infunditur duobus ostiis, facta insula quam Alfaciam vocant, tanta vi ut ad quinquaginta passus medio in mari (quod ab eo mare Ibericum dicitur) dulcis hauriatur. Augetur amnibus ad dextram quidem Salone, ad lævam Agra, Gallico, et Sicori, quem paulo supra auget Cinga.

dentali tractu, ex Idubeda monte, • Vixdum puberem] Probat Sigoduobus fontibus, quorum dexter in nius ex Cornelio Nepote, in Hanni

Delph. et Var. Clas.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

se arcessierat: actaque res etiam in senatu fuerat, Barcinis nitentibus, ut assuesceret militiæ Hannibal, atque in paternas succresceret opes."3 Hanno, alterius factionis princeps, Et æquum postulare videtur,' inquit, 'Hasdrubal; et ego 14 tamen non censeo, quod petit, tribuendum.' Cum admiratione tam ancipitis sententiæ in se omnes convertisset, Florem ætatis,' inquit, Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum præbuit, justo jure eum a filio repeti censet. Nos tamen minime decet, juventutem nostram pro militari rudimento assuefacere libidini prætorum. An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat? 15P et, cujus regis genero hæreditarii sint relicti exercitus nostri, ejus filio parum mature serviamus? Ego, istum juvenem domi tenendum, sub legibus, sub magistratibus docendum vivere æquo jure cum ceteris, censeo: ne quandoque parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.'

4. Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni assentiebantur: sed (ut plerumque fit) major pars meliorem vicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu

[ocr errors]

12 Olim legebatur intra prætorium.-13 ' In paternas succresceret opes; id aliis legi pro vulg. succederet, notatum in marg. Ms. Flor. idque etiam probarunt Gron. et Bauer. Is jam bene monuit, nondum succedere Hannibalem patri debuisse, sed crescere atque educari in spem paternæ potentiæ, non potestatis et muneris, sed opum auctoritatisque.' Rupert.—14 Et æquum...et ego. Nisi et primo loco sit, ex una parte; et secundo, ex altera parte; vim geminatæ particulæ et et me non assequi in hoc loco ingenue fateor. Deest vocula et ante æquum, teste Drakenborchio, in Rec. eamque delendam esse ascriptis notis indicat librarius Lov. 2. Sed delendum fortasse et ante ego, et locus sic constituendus: Etsi æquum ego tamen........ vel at ego pro et ego legendum, ita ut et ante æquum jam sit, profecto, ac sane; in qua significatione rd et ab initio enuntiationis nonnunquam poni solet.' Doering.-15 Legit Tan. Faber induat.—16 Scribendum monet J. F. Gronov. sunt relicti.

...

NOTE

balis vita, et ex numero annorum, qui colliguntur ab Hamilcaris in Hispaniam transitu, Hannibalem duos et viginti annos natum fuisse, cum primum in eam regionem venit.

P Regni paterni speciem videat] An igitur rex Hamilcar? immo dux tan

tum belli, et imperator exercitus : sed horum tanta potestas est, ut non abs re Hanno, cui ejusmodi imperia vocare ad invidiam animus erat, regni et regis nominibus abutatur.

In Hispaniam] Extrema Occidentem versus Europæ regio Hispania

omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem juvenem '7 redditum sibi veteres milites credere; eundem vigorem in vultu, vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater 18 in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres,19 utrum imperatori, an exercitui, carior esset: neque Hasdrubal alium quenquam præficere malle,' ubi quid fortiter ac strenue agendum esset: neque milites alio duce plus confidere, aut audere. Plurimum audaciæ ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Calóris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus finitus. Vigiliarum somnique nec die, nec nocte discriminata tempora. Id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum: ea neque molli strato, neque silentio arcessita. Multi sæpe militari sagulo opertum, humi

• Intra breve tempus conciliata per seipsum exercitus benevolentia, consecutus est ut ea in re parum deinde haberet ponderis memoria patris.

Nec plus confidentiæ habebant sub alio ductore.

Cibo et potui mensuram ponebat, non ex epulandi voluptate, sed ex sola necessitate satisfaciendi naturæ.

17 Viventem Edd. ante Drak.-18' Patri quidam pro pater. Neutrum sat bonum: hoc tamen magis placet. Sed aut faceret pro esset Latinum erat, aut minimi momenti.' Bauer.-19 Rectius, opinor, ex emend. Gronov. et

NOTÆ

Pyrenæis montibus dividitur a Gallia: reliqua latera mare tum externum, tum internum alluit. Eo tempore Ibero flumine in duas partes dividebatur, quarum citerior Romanis, ulterior Carthaginiensibus addicta. Sic tamen ut Saguntini, qui ultra Iberum, liberi ac sui juris essent, ob Romanorum societatem. Postquam, victis Carthaginiensibus, tota fere regio in Romanorum ditionem cessit; citerior, sub unius Provinciæ Tarraconensis nomine, longe ultra Iberum

prolatis finibus, ad Galleciam usque et Oceanum Atlanticum porrecta est; ulteriore, quæ initio longe amplior, angustioribus finibus coarctata, licet in duas Provincias, Bæticam et Lusitaniam, divisa. Nomen hodieque servat Gall, Espagne: paretque maxima ex parte Regi Catholico; extrema, ad occasum et partim ad meridiem, Portugalliæ regi subjecta sunt.

r Præficere malle] Intellige, militaribus expeditionibus.

jacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter æquales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in prælium ibat; 20 ultimus conserto prælio' excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia æquabant; inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus Deum metus, nullum jus jurandum, nulla religio. Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re, quæ agenda videndaque magno futuro duci esset, prætermissa.

5. Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta, bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum finest prius (ultra Iberum ea gens in parte magis, quam in ditione, Carthaginiensium erat) induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos, sed rerum serie," finitimis domitis gentibus, jungendoque,3× tractus ad id bellum videri

f Conspicui erant.

8 Quia Saguntinos aggrediendo provocabat sine dubio arma Romanorum.

Drak. decerneres.' Rupert.-20 Al. Princeps prælium inibat.—1 Vet. lib. apud Sigon. confecto prælio.—2 In quibusdam legitur, audendaque.

3 Jungendisque malebat Sigon. e vet. lib. vincendoque J. F. Gronov. jun

NOTE

• Perfidia plus quam Punica] 'Fides Punica in proverbium apud Romanos abierat, a quibus fracti sæpius fœderis arguebantur Pœni. Ei confirmandæ opinioni sufficiunt exempla Xanthippi Lacedæmonii, apud Ap. pian. et Zon. itemque militum mercenariorum qui male ab illis habiti, apud Livium xxvin. 12.

t In Olcadum fines] Hos Hispaniæ populos Livins, post Polybium lib. 111. ad fretum Gaditanum ponit, ubi

postea Bastuli Pœni ex parte; apud hos enim fuit Carteia, olim Tartessus; nunc Algezira, in Andaluzia Australi.

u Rerum serie] An hunc colorem Hannibal quæsiverit, viderint quibus notum intercedens inter Carteiam et Saguntum terrarum spatium. Si quis hic conjecturæ locus, id nunc quæsivisse potius Hannibalem suspicarer, nt fauces Mediterranei maris occupa

ret.

posset. Carteiam, urbem opulentam, caput gentis ejus, expugnat diripitque. Quo metu perculsæ minores civitates, stipendio imposito, imperium accepere. Victor exercitus opulentusque præda Carthaginem novam in hyberna est deductus. Ibi large partiendo prædam, stipendio præterito cum fide exsolvendo, cunctis civium sociorumque ❝ animis in se firmatis, vere primo in Vaccæos promotum bellum. Hermandica et Arbocala," Carteiorum urbes,7 vi captæ. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum

gendo, tractus Franc. Sanctius; quandoque Tan. Faber.-4 Pro Carteiam Althaam legendum censent viri docti.-5 Olim legebatur stipendia præterita. Ms. Flor. stipendioque præterito.—6 Ed. vet. apud Sigon. civium suorum, sociorumque.-7 'Hermandica et Arbocala (al. Arbacala) Carteiorum urbes: ex Polyb. 111. 14. reponendum: Elmantica s. Helmantica et Arbucala, Vaccæorum,

NOTE

* Jungendoque] Ant subintelligen- dem ulterioris, (utpote longe ultra dum est, proxima quæque; aut cum Sigonio legendum vincendoque : quasi nimirum ipso victoriarum cursu, et velut invitante fortuna, ad id fuerit impulsus.

! Carthaginem novam] Duæ fuere in Hispania urbes Carthaginis nomine, a Pœnis conditæ: altera vetus in finibus Ilercaonum, ad confinentes fere Sicoris et Iberi, ubi nunc Mequinença, vel, ut alii censent, Cantaveia; (qui duo sunt vici non admodum inter se dissiti, in Aragoniæ et Cataloniæ confinio;) altera portu nobilis, ab Hasdrubale condita, ad sinum Virgitanum, in Contestanorum finibus. Hæc Carthago Nova et Spartaria dicta est, a sparto, cujus magna copia in vicina regione; quæ metallis quoque abundabat. Primaria fuit Carthaginiensium in Hispania sedes, ut Romanorum Tarraco, Scipionum opus: hodie Cartagena vocatur, in regno Murcia.

2 In Vaccæos] Procul a Carteia, nec multo propius a Sagunto, positi fuere Vaccæi populi, Hispaniæ tunc qui

Iberum,) postea tamen Tarraconensi contributi, et conventui Cluniensi : ad utramque fuere Durii fluminis ripam, ubi nunc pars regni Legionensis, et Castellæ veteris ea regio quam Campestrem vocant.

a Hermandica] Hoc oppidi Hispanici nomen descripsit ex Polybio Noster. Ubi illud fuerit, divinationis res est. Errorem hic suspicor intervenisse, quod in propriis nominibus facile contingit: legendum forte Sentica, quod solum ex Vaccæ. orum oppidis nonnullam habere videtur cum Hermandica affinitatem ; crediturque fuisse ubi nunc Alba de Tormes. Turneb. 111. legit Helmandica, et Salmanticam interpretatur, studiis nobilem: cui facile adhæserim, nisi hæc Vectonibus tribueretur a Ptol. non Vaccæis.

b Arbocala] Non multo magis notus est hujus Vaccæorum urbis situs. Sanso post alios conjicit eandem fuisse cum hodierna Avila: paulo tamen magis ad vocabulum accedit Arevalo, in veteri Castella.

« IndietroContinua »