Immagini della pagina
PDF
ePub

sum est. Nihil tumultuariæ pugnæ simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius" conseri solent: sed justæ acies, velut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos irritat: Pœno cepisse jam se urbem, si paululum annitatur, credente; Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se locum hostem immitteret. Itaque quo acrius et conferti magis utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Falarica erat Saguntinis, missile telum hastili abiegno 7" et cetera tereti, præterquam ad extremum, unde ferrum extabat. Id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant liniebantque pice. Ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi hæsisset in scuto, nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod, cum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso motu multo majorem ignem

[ocr errors]

8

* Cum occasio rei gerendæ aut obsessoribus, aut obsessis se offert. • Accensum in medio.

0

Vid. Not. Var.-4 Sic editi vetusti: quidam censeri: Mss. consciri.-5 Relicto a se loco Edd. ante Drak.—6 Confertim iidem.-7' Hastili abiegno e Ms. Cantabr. recepit Drak. suadente Jac. Gron. In plerisque Mss. et edd. antt. abligneo, in aliis alligato, abligno, ligneo, ligno, et iligneo; (quod placebat Mureto et J. F. Gron, sed displicebat Jac. Gron. quia ligni ejus gravitas inepta missili telo ;) in ed. Mogunt. et al. oblongo, non inprobb. Lips. et Bauero, si oblongum sit prælongum, quia formam describere, haud materiam, videatur Livius, et postea memoret ferrum tres longum pedes.' Rupert.-8 Linebantque Gronov. Doujat. Crevier. Stroth.-9' In longum Gronov. all. quam lectionem ab iis profectam bene notavit Jac. Gronov. qui ferrum pro nominandi casu acciperent, cum sit accusandi casus, et verbum habebat à Falarica pendeat.' Stroth.

NOTE

Falarica erat] Dicta est falarica a falis. Sic Veteres loca edita vocarunt, turresque e quibus ferme mitti solitum boc telum. Species erat has tæ parum a pilo Romanorum abhorrens, nisi quod ea parte, qua ferrum hastili inhærebat, stuppa circumliga batur, et pice ac sulfure oblinebatur,

ut cum vulnere incendium spargeret. n Hastili abiegno [oblongo] In melioribus libris notat Lipsius esse hastili abiegno. Longum quidem hic a Livio describitur hoc missile: longitudo tamen non omnibus eadem: nam apud Isidorum falarica cubitalis tantum fuisse dicitur.

ferret, arma omitti cogebat, nudumque militem ad insequentes ictus præbebat.

9. Cum 10 diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia præter spem resisterent, crevissent animi, Pœnus, quia non vicisset, pro victo esset; clamorem repente oppidani tollunt, hostemque in ruinas muri expellunt; P inde impeditum trepidantemque exturbant; postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Interim ab Roma legatos venisse nuntiatum est. Quibus obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam efferatarum gentium arma: nec Hannibali, in 12 tanto discrimine rerum, operæ esse legationes audire." Apparebat, non admissos protenus Carthaginem ituros. Literas igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinæ præmittit, ut præpararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari pro Romanis 3 posset.

10. Itaque, præterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio fuit. Hanno unus adverso senatu causam foederis,14 magno silentio propter auctoritatem suam, non assensum audientium,' egit. Per Deos,

r Non esse operæ pretium, sive non vacare Hannibali.

[ocr errors]

10 Add. ergo Edd. ante Drak.-11 Conj. Bauer. inter tot et tam. Effrenatarum Edd. plerique ante Drak.-12 In del. Gronov. Doujat. Crevier.13 Forte P. Rom. h. e. populo Romano, quod conj. Periz. prob. Drak.’ Rupert.

14 Olim legebatur causam fœderis rupti.—15 ' Magno silentio (cum magnum silentium esset) propter auctoritatem suam, non propter assensum audientium: ita e conj. Ruben. Elect. 1. 18. pro cum assensu. Possis et legere non assensu.'

NOTE

• Arma omitti cogebat] Pro, adigebat ad abjicienda arma. Vulgaris loquendi forma vocem activam deside rare potius videtur, omittere cogebat.

PIn ruinas muri expellunt] Gallice, Ils repoussèrent les ennemis premièrement jusques sur la brêche, et les en chasserent bientôt dans l'embarras et le désordre où ils étoient.

cari aliquid alicui, Cicero aliique auctores dicunt, pro, ejus gratia aliquid facere: at, gratificari pro aliquo, non alibi me legere memini: nisi subintelligas Saguntinis gratificari, ut pro Romanis idem sit ac Romanorum

causa.

r Non assensum audientium] Repete propter; vult enim Hannonem magno

4 Gratificari pro Romanis] Gratifi- silentio auditum, non quod astantes,

fœderum arbitros ac testes, monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris 16 progeniem ad exercitum mitterent. Non manes, non stirpem ejus conquiescere viri: nec unquam, donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera. Juvenem flagrantem cupidine regni, viamque unam ad id cernentem, si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut materiam igni præbentes, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium, quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsident exercitus, unde arcentur foedere: mox Carthaginem circumsidebunt Romanæ legiones, ducibus iisdem Diis, per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. Utrum hostem, an vos, an fortunam utriusque populi, ignoratis? Legatos, ab sociis et pro sociis venientes, bonus imperator vester in castra non admisit, jus gentium sustulit. Hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos veniunt, res ex fœdere repetunt, publica fraus absit,'7' auctorem culpæ et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt; eo, cum cœperint, vereor, ne perseverantius sæviant. Egates insulas Erycemque" ante oculos

• Stabile futurum fœdus Carthaginiensium cum Romanis.

Rupert. Non assensu dat Kreyssigius.-16 ' Vossianus: ac testis: oratio Hannonis suadentis senatum: obtestantis ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum: monuisse. Ubi partem esse insiticiam manifestum est. De reliquo ambigo, quia in Florent. legitur: egit: per Deos fæderum arbitros ac testes obtestans, ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum: monuisse, prædixisse se, ne Hamilcaris, &c. Vix est, ut hoc non sit Livii.' J. F. Gronov.-17 Vulgo minor distinctio ponitur post absit, et Drak. subplet si, Doer. autem ut, hoc sensa: ut toti populo parcatur, ne pœna illatæ Romanis injuriæ a toto populo exigatur, unum Hannibalem deposcunt ad pœnam ab eo sumendam. Male Ern. non accusetur, nulla ejus mentio fiat. Forte leg. res ex fædere repetunt, ac jure poscunt, (vel postulant vel expectant,) ut publica fraus absit. Hæc vel similia excidisse, probabile fit ex Mss. qui habent repetunt vel repetuntur, de re queruntur, vel repuntur vel repetuntur, publica f. a.' Rupert. Vid.

NOTE

sive senatores sive plebeii, ei assentirentur, (erant enim plerique factioni Barcinæ addicti,) sed propter ipsius anctoritatem.

scilicet legati, ut nihil consilio pub. lico fiat adversus fœdus.

t Ægates insulas] Ægates, vel potius Egades, tres sunt insulæ contra

• Publica fraus absit] Deposcunt Lilybæum, Siciliæ promontorium, ac

proponite; quæ terra marique per quatuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. Sed tunc Tarento, id est, Italia, 18 non abstinueramus ex foedere; sicut nunc Sagunto non abstinemus. Vicerunt ergo Dii hominesque; et, id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli, velut æquus judex, unde jus stabat, ei victoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet: Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinæ (falsus utinam vates sim) nostris capitibus incident: susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. Scio, meam levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias. Sed et Hamilcarem eo perisse lætatus sum, quod, si ille viveret, bellum jam cum Romanis haberemus; et hunc juvenem, tanquam furiam facemque hujus belli, odi

Not. Var.-18'Sic Mss. plurimos optimosque secuti dedimus. Edd. vett. Gron. et Crev. cum Mss. nonnullis Sed Tarento tum in Italia. Drakenb. cum paucis Mss. Sed Tarento, id est Italia. Erat enim in fœdere, ut Carthagi

NOTE

Drepanum, ejusdem insulæ urbem maritimam, quarum quæ Lilybæo proxima Ægusa sive Capraria dicebatur, nunc Favignana: quæ ex adverso Drepani Phorbantia sen Bucinna, hodie Levenzo: quæ his meridionalior et occidentalior, Hiera sive Sacra, ac post Maritima, et hodie Maretamo. Inter Hieram et Egusam commisso navali prælio Lutatius consul Romanus classem Pœnorum vicit, fugato Hannone duce, demersis Pœnorum quinquaginta navibus, captis septuaginta, et cum iis amplius decem millibus hominum, ut Polyb. et Zon. referunt: nam Orosius numerum ab illis proditum auget: atque hoc prælio impositus primo bello Punico finis fuerat: coactusque Hamilcar, antea Pœnorum dux, Sicilia excedere, gravesque pacis leges accipere, anno

U. C. 512.

u Erycemque] Hoc nomine mons et oppidum fuere in Sicilia: hoc tribus circiter supra Drepanum milliaribus in vertice montis, qui altitudine nulli in tota Sicilia præterquam Ætnæ cedit ibi fuit opulentissimum templum Veneris Erycinæ, de quo Noster lib. VII. cap. 3. Hunc locum L. Junius consul, quamvis amissa naufragio classe, occupavit duplici præsi dio, altero ad radices montis collocato, altero vero in vertice: atque urbs munitissima et situ inexpugnabilis, paulo post Lutatii victoriam, in Romanorum venit potestatem. Mons hodie dicitur, Monte di Santo Giulia no; urbs vero Trapani del Monte.

Tarento] V. Epit. lib. xiv. et Oros. IV. 3.

ac detestor. Nec dedendum solum id piaculum 19 rupti fœderis; sed, si nemo deposcat, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandumque eo,20 unde nec ad nos nomen famaque ejus accedere, neque solicitare quietæ civitatis statum possit. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satis faciant: alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex fœdere Romanis dedant. Tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.'

11. Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare. oratione cum eo necesse fuit. Adeo prope omnis senatus Hannibalis erat; infestiusque locutum arguebant Hannonem, quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est, Bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse. Populum Romanum injuste faccre, si Saguntinos vetustissimæ Carthaginiensium societati præponat.' Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem præliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando,' nunc spe præmiorum accendit. Ut vero pro concione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini ut a præliis quietem habuerant, nec lacessentes, nec lacessiti per aliquot dies; ita non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum

2

nienses Italia abstineant.' Stroth.-19 Al. ad piaculum. Vid. Not. Var.20 Ablegandumque eo: oblitus est Liv. addere censeo; nisi supplere malis est: quod tamen non placet, ac nimis præfracte dictum sit a senatore censente pro virili parte; Bauer. Forte leg. ablegandumque eo, unde ... possit, equidem censeo; et legatos cet.... unde nec ad nos nomen fumaque ejus accedere posset.' Rupert. 'Alludere videtur ad veteris poëtæ illud sæpius a Cicerone in se accommodatum: pervenire aliquo cupio, ubi non Pelopidarum nomen famamque audiam." Stroth. Melius forte accidere, quasi aura ventoque allatum auribus accidere: sed et accedere pro pervenire, perferri, probetur.' Bauer. Accidere malebat J. F. Gron.

[ocr errors]

1 Conj. J. F. Gronov. stimulanda, prob. Bauer.-2 Forte novum del.'

« IndietroContinua »