Immagini della pagina
PDF
ePub

thaginem.

Octavo mense,'

Octavo mense,m quam coeptum oppugnari, captum Saguntum, quidam scripsere: inde Carthaginem novam in hyberna Hannibalem concessisse: quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit, in Italiam pervenisse. Quæ si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint, et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam, pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius, Ti. Sempronius consules fuerunt, non cœptum oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servilii et C.18 Flaminii non potest, quia Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus ab Ti. Sempronio consule; qui, post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hyberna rediit.

16. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant a Carthagine, Romam retulerunt, omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est: tantusque simul moeror Patres, misericordiaque sociorum peremtorum indigne, et pudor non lati auxilii, et ira in Carthaginienses, metusque de summa rerum cepit, velut si jam ad portas hostis esset, ut, tot uno tempore motibus animi turbati, trepidarent magis, quam consulerent.19 Nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum; nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos" Corsos

= Neque cum Romanis certasse fortiores, et bellica virtute præstantiores hostes: nec Romanos unquam adeo inertes et ignavos fuisse aiebant.

17 Tamen ex pretio Doujat. Stroth.-18 C. del. Grut. Gronov. Doujat. Vid. Not. Var.

NOTÆ

Octavo mense] Plerisque Veterum cum Livio convenit: adversantur hinc Florus, qui nonnisi nono mense deditam scribit Saguntum ; inde Auctor de vir. illustr. qui intra

sex

menses eversum hoc oppidum narrat; quod probabilius facit ipsius Livii computatio.

n Sardos] Sardiniæ populos, quæ una ex tribus majoribus circa Italiam

r

que et Istros atque Illyrios lacessisse magis, quam exercuisse, Romana arma: et cum Gallis tumultuatum verius, quam belligeratum. 20 Poenum, hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, primum Hamilcare, deinde Hasdrubale, nunc Hannibale duce acerrimo assuetum, re

y Levibus tantum præliis Romanos cum Gallis decertasse, potius quam decretoria pugna.

19 Vet. lib. apud Sigon. consultarent.—20 Olim legebatur tumultuatum magis quam belligeratum.-1 Legendum monet Sigon. XVIII. vel duodeviginti. -2 Vincere pro victorem conj. J. F. Gronov. et armis assuetum Doering. NOTE

insulis; vulgo, la Sardaigne. Quam insulam Romani Carthaginiensibus paulo ante eripuerant bello Mercenariorum laborantibus. Nunc Hispanis paret.

• Corsosque] Incolas Corsicæ insulæ, brevi et periculoso freto a Sardinia divisa, hodie la Corsegue, vel l'ile de Corse; sub Genuensium est ditione.

P Et Istros] Istria extrema est Italiæ versus Illyricum regio, ultra sinum Adriaticum. Nomen adhuc servat, partim Austriaticæ, partim Ve netæ nunc ditionis. Istros annos 532. subegit P. Cornelius Scipio Asina consul bello illato, quod naves Romanorum deprædati essent.

9 Atque Illyrios] Illyrici nomine plures comprehenduntur regiones; Dalmatia præsertim, quæ adhuc nomen servat ; et Liburnia, quæ ferme nunc Croatia: sitæ inter Istriam et oram Macedoniæ occidentalem, qua nunc Albania est: quæ regiones partim Venetis, partim Turcis subjectæ sunt. Illyrii, cum U. C. an. 524. jussu Teutæ, quæ Agronis regis uxor fuerat, cæsi ab eis fuissent Coruncanii Romanorum legati, domiti sunt insequenti anno, fere sine prælio: deque his triumphavit Cn. Fulvius Centumalus.

r Lacessisse magis, quam exercuisse] Inter bellum Punicum primum et secundum Romani cum Faliscis, Gallis, Liguribus, Sardis, Corsis, Illyriis, Istris bellarunt: quorum populorum quatuor postremos non æque debellavere. Sardiniam quidem invaserant jam anno U. C. 494. sed composita pace cum Pœnis, eam quasi neutrarum partium habuerant. Verum anno 515. Pœni sine certamine cesserunt Romanis, bellum minantibus, quod negotiatores suos ab illis mari spoliatos dicerent; et Pœni propter bellum Africum opes suas nondum firmassent. Sardi tamen sæpius arma moverunt: tandem ductu Titi Manlii consulis utcumque accepere imperium anno 518. teste Velleio Paterculo: quanquam et postea sæpius rebellarunt. De Sardis et Corsis primus triumphavit L. Cornelius Scip. an. 494. deinde C. Papirius anno 522.

• Veteranum, trium et viginti annòrum] Intellige de militibus Carthaginiensium, qui iu armis fuerant, partim in Africa statim a bello Punico primo, partim in Hispania. Nam, si tempus numeres, quo Hamilcar, Hasdrubal, et Hannibal in Hispania bellum gesserunt, anni tantum erunt duodeviginti, ut Sigonius observat.

centem ab excidio opulentissimæ urbis, Iberum transire: trahere secum tot excitos Hispanorum populos: conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes. Cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

y

17. Nominatæ jam antea" consulibus provinciæ erant; tum sortiri jussi. Cornelio Hispania,3 Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretæ legiones, et socium quantum ipsis videretur, et classis quanta parari posset. Quatuor et viginti peditum Romanorum millia * sunt scripta, et mille octingenti equites: sociorum quadraginta millia peditum, quatuor millia et quadringenti equites: naves 4 ducentæ viginti quinqueremes," celoces * viginti deducta. Latum inde ad populum, vellent, juberent, populo Carthaginiensi bellum indici.' Ejusque belli causa supplicatio per Urbem habita, atque adorati Dii, ut bene ac feliciter eveniret, quod bellum populus Romanus jussisset. Inter consules ita copiæ divisæ: Sempronio

'Primum Hamilcare, deinde Hasdrubale, nunc Hannibale. Horum omnium nec vola nec vestigium in Flor. Voss. Gud. Men. membranis.' J. F. Gronov.

3 'Suspicor Livium fecisse, erant ;, tum sortiri jussis, Cornelio Hispania, &c.' J. F. Gronov.-4 Quadraginta quatuor peditum et quatuor equitum millia: naves, &c. Edd. vett. Gronov. Doujat. Quadraginta millia peditum, et quatuor millia

NOTE

✰ Cum orbe terrarum] Cum præcipuis scilicet Africæ et Europæ vicinæ populis. Pani, quippe Afri, Hispanorum et Gallorum (qui citra et ultra Alpes) viribus subnixi erant.

Nominatæ jam antea] Decernebat primum Senatus, quibus in provinciis res gerendæ a consulibus essent: deinde in qua quisque provincia imperaret, ipsi consules vel inter se comparabant, et mutuo consensu conveniebant, vel sorti rem committebant, ut nunc Cornelius et Sempronius.

× Quatuor et viginti peditum Romanorum millia] Justus numerus legio

num sex.

• Sociorum quadraginta millia [quatuor] Sociorum peditatus plerumque numero par Romanis peditibus, quandoque superior, ut nunc; equitatus duplo saltem major, auctore Polybio, fuit: sæpe tamen eum numerum excessit, uti hoc anno.

z Quinqueremes] Sunt longæ naves quinque ordinibus remorum instructæ, sive in longum, sive in altum. Res enim satis dubia.

a Celoces] A celeritate nomen habere creditur hoc brevioris navigii genus, quod uno remorum ordine impellebatur, Rhodiorum inventum.

datæ legiones duæ, (eæ quaterna millia erant peditum et treceni equites,) et sociorum sexdecim millia peditum, equites mille octingenti: naves longæ centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam; ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius prætor et ipse cum haud invalido præsidio in Galliam mittebatur. Navium maxime Cornelio numerus deminutus. Sexaginta quinqueremes datæ, (neque enim mari venturum, aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant,) et duæ Romanæ legiones cum suo justo equitatu et quatuordecim millibus sociorum peditum, equitibus mille sexcentis.8 Duas legiones Romanas et decem9 millia sociorum peditum, mille equites socios, sexcentos Romanos Gallia provincia eodem anno1o versa in Punicum bellum habuit.

C

18. His ita comparatis, ut omnia justa ante bellum fierent, legatos majores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. Amilium, C. Licinium, Q. Bæbium, in Africam mittunt ad

* Eo belli genere, nempe maritimo.

a Ut peragerentur quæcumque requirebantur, ut bellum juste indici posset.

quadringenti equites Crevier.-5 'Id ex emend. Drak. reposui pro ea et trecenti.' Rupert.-6 Et abest ab Ald. et seqq. Edd. usque ad Drak.—7 ' Aliquot libri veteres non habent vocem belli, nec necessaria ea est.' Sigon.8 Ducentis Gronov. all.-9 Quatuordecim Gron. all. Romanos, et quadringentos quinquaginta sociorum vett. Edd.-10 Voc. anno abest ab omnibus Mss. et antt. Edd. Scribendum monet J. F. Gronov. Gallia p. nondum versa in P. b. h. i. e. priusquam eo adducerent ambo coss. copias suas Pœnis opponendas.

NOTE

b Ea [ea] quaterna millia erant] Hic justus erat numerus legionis unins, qui duabus ascribitur: unde Gronovius scribendum censet ea (nimirum legiones singulæ) quaterna millia peditum habebant, &c. sed ita legi posset: eæ quaternum millium erant peditum, et trecentorum equitum. Facile autem in casu errari potuit, siquidem numeri per notas plerumque

scribebantur.

c Duas legiones] Describitur Man. lii prætoris exercitus, qui missus in Galliam Cispadanam, dans la Lombardie de deça le Po, ut aditu Italiæ arceret Hannibalem. Ea enim prima Italiæ regio Hannibali ex Hispania per Transalpinam Galliam venienti occurrebat.

d

percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset; et si, id quod facturi videbantur, faterentur, ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem venerunt, cum" senatus datus esset, et Q. Fabius nihil ultra, quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset; tum ex Carthaginiensibus unus: 'Præceps vestra, Romani, et prior 12 legatio fuit, cum Hannibalem, tanquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis: ceterum hæc legatio verbis adhuc lenior est, re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur, et deposcebatur. Nunc ab nobis et confessio culpæ exprimitur: et, ut a confessis, res extemplo repetuntur. Ego autem non, privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit, quærendum censeam; "3 sed utrum jure, an injuria. Nostra enim hæc quæstio atque animadversio in civem nostrum est; nostro, an suo fecerit arbitrio. Vobiscum una disceptatio est, licueritne per foedus fieri. Itaque quoniam discerni placet, quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant; nobis vobiscum foedus est a Lutatio consulc ictum: in quo cum caveretur 14 utrorumque so

11' Cum Bauero leg. Romanis, p. C. v. cum, &c.' Rupert.-12 Tum ex Carthaginiensibus unus princeps: Vana, Romani, inquit, el prior Gronov. edd. antt. T. e. C. unus, præceps, Romani, inquit, et prior Donjat.-13 Al. quærendum censeo.

NOTE

Ex Carthaginiensibus unus, Præceps vestra, Romani [præceps Romani] Ita meliores codices, et antiquissimæ edi. tiones: alii minus recte ex Carthaginiensibus unus princeps, vana Romani, inquit; sed præceps magis convenit priori Romanorum legationi quam vana: nam præceps temerariam et inconsideratam significat; quod vitium indicat Romanorum eam mittentium: at vana pro inutili accipi potest, quod culpæ Carthaginiensium assignari nihil vetat.

e Res extemplo repetuntur] Hæc re

spondent voci præceps. Verbis quidem Fabius non expresserat se ad res repetendas venisse: verum hoc sequebatur ex interrogatione, an consilio publico Saguntum oppugnatum esset.

f Fœdus est a Lutatio consule ictum] Fœdera inter Romanos et Pœnos inita a pulsis regibus ad hæc usque tempora memorat Polybius lib. III. cap. 5. quæ fœdera tabulis æneis inscripta diligenter in templo Jovis Capitolini custodiebantur adhuc tempore Polybii. Quartum fœ.

« IndietroContinua »