Immagini della pagina
PDF
ePub

in mare decurrit) castra locat: vixdum satis credens, Hannibalem superasse Pyrenæos montes. Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab jactatione maritima militibus, trecentos 17 interim delectos equites, ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis, ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes præmittit. Hannibal, ceteris metu aut pretio pacatis, jam in Volcarum pervenerat agrum, gentis validæ. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani: sed, diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum trajectis, ulteriorem ripam amnis armis

et inde Salyum mox pervenit M.—17 CCCC. Ms. Harl. et Polyb. ш. 41. ex quo etiam ducibus Massiliensium auxiliaribus Gallis conjici posse monet Drak.

NOTE

præcipua ab antiquis nominantur : duo modica, Hispaniense ad occasum, mediumque Metapinum: at tertium ceteris amplius, Massalioticum, ortum versus, et Massiliæ proximum, nunc vulgo Gras de Passon vocatur, quod ad gradus Marcellino et Antonino; a quo ceteris etiam ostiis gradus postea nomen inditum. Ex eo C. Marius fossam duxit, insulamque effecit, quæ de ejus nomine vulgo la Camargue appellatur. Massaliotico itaque ingressus nunc Scipio.

b In Volcarum pervenerat agrum] Volcæ populi fuere Galliæ Braccatæ, quæ et Narbonensis, trans Rhoda num, ubi hodie Occitania, vulgo Lan guedoc, pro majori parte. Porro Volcæ in Tectosages et Arecomicos divisi fuere ; hi ad oram siti, nunc Bas Languedoc, primariam urbem habe. bant Nemausium (Nîmes): Tectosages, occidentaliores, et Pyrenæis propiores, ad mare quoque pertinge bant ex Ptolemæo, qui Illiberim, Ru sinonem, Narbonem, Bætiras eis ascribit. At Strabo eos a mari remo

sa.

vet, locatque in Mediterraneis, ut eis respondeat nunc le Haut Languedoc. Eorum caput haud dubie ToloLivius hoc loco Volcas strictius accipit pro Arecomicis Nemausensibus. Ceterorum nomine, quos metu aut pretio ab Hannibale pacatos ait, intelligendi sunt Sardones et Narbonenses, per quorum agros iter Rhodanum petenti faciendum erat, priusquam ad Nemausenses atque ad Helvios perveniretur (ceux du Vivarez) qui proximi citeriori fluminis ripæ.

c Circa utramque ripam Rhodani] Ripa quidem utraque Rhodani Volcarum fuit, quemadmodum hodieque ad Occitaniam pertinet. Sed ulterior regio a Desuviatibus, (ceux d'Arles,) Cavaris, (ceux d'Avignon,) Segalaunis, (ceux de Valence,) aliisque populis obtinebatur, qui nunc Provincialium et Delphinatium Occidennisi talium nomine continentur : forte Cavares ipsi, et ceteri vicini populi, Volcarum pars erant secundi hujus belli Punici tempore.

obtinebant.18 Ceteros accolas fluminis Hannibal, et eorum ipsorum quos sedes suæ tenuerant,19 d simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque: simul et ipsi trajici exercitum, levarique quam primum regionem suam tanta urgente hominum turba cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus: deinde et ipsi milites, simul copia materiæ, simul facilitate operis inducti, alveos informes, (nihil, dummodo innare aquæ et capere onera possent, curantes,) quibus se suaque transveherent, raptim faciebant.

e

27. Jamque omnibus satis comparatis ad trajiciendum, terrebant ex adverso hostes, omnem ripam equis virisque'

-18 Conj. J. F. Gronov. ulteriorem ripam amnis armati obtinebant. Voc. amnis del. Drak. et Strothius.-19 Scil. Volcarum illos qui remanserant cis Alumen, qui sedis amore retenti erant. Varie legitur in Mss. et Edd. In vetustioribus nempe Edd. est, et eos ipsos qui ipsas sedes tenuerant. In Sigon. Grut. et aliis, et eos ipsos quorum sedes tenuerat. Et eorum ipsorum qui sedes tenuerant Gron. Crev. Et eorum ipsorum quos sedes tenuerant Drakenb. sine pronomine suæ, quod optimorum Mss. fide, probante ipso Drakenborchio, addidimus.' Stroth. Junge: et quos eorum ipsorum, h. e. et quos ex his ipsis. Quos sedes suæ tenuerant inversa constructio pro vulgari: qui sedes suas tenuerant, h. e. qui in sedibus suis permanserant.' Doering.

NOTE

Et eorum ipsorum quos sedes suæ tenuerant] Inter varias lectiones, hæc Florentini codicis optima visa est Gron. mihique: nec ab ea Colbert. nisi quod in hoc desideratur prono. men suæ. Vult auctor, ex ipsis Volcis Aremoricis, eos qui capti amore patrii soli, in pristinis suis cis Rhodanum sedibus remanserant, nec cum popularibus trajecerant ad ulteriorem ripam, donis pellectos ab Hannibale, transitum ejus adjuvisse. In cod. Regio legitur, et eorum ipsorum, qui sedes tenuerant, sensu parum diverso. Quid enim interest an eos sedes suæ tenuerint, id est, retinuerint, an ipsi eas tenuerint, sive in earum possessione permanserint?

e Ad vicinalem usum] Ut vicinorum nomen a vico deductum, in quo alii prope alios degunt; ita vicinalia dicuntur a vicinis, qui eis in commune utuntur. Sic vicinales viæ a publicis diversa. Hic itaque 'lintres ad vicinalem usum comparatæ sunt exigua navigiola a vicinis in usum quotidianum sine arte raptim compacta.

Cavabant ex singulis arboribus] Hoc alveorum genere pro navigiis utuntur adhuc non tantum Americani, sed Cosacki quoque in finibus Poloniæ ac Russiæ. Græci povóžvλa vocant.

B Equis virisque [equites virique] Ita quidem Mss. Codd. etiam Colbert. Exemplum adducit Gronov. ex Cæ

obtinentes: 20 quos ut averteret, Hannonem, Bomilcaris filium, vigilia prima noctis, cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei jubet; et, ubi primum possit,' quam occultissime trajecto amni, circumducere agmen,' ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostem. Ad id dati duces Galli edocent, inde millia quinque et viginti ferme supra, parvæ insulæ circumfusum amnem, latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo, transitum ostendere. Ibi raptim cæsa materia" ratesque fabricatæ, in quibus equi virique et alia onera trajicerentur. Hispani sine ulla mole," in utres vestimentis conjectis, ipsi cetris suppositis incubantes,' flumen tranavere. Et alius

1 Ut, postquam fluvium transiisset, copias sibi datas circumageret.
Ligna excisa.
n Omni onere soluti.

20' Equit. virique cett. Ut nunc scribitur hic locus, vix sanus esse potest. Norma loquendi enim exigebat: omnem ripam equitibus virisque obtinentibus. Quodsi autem Livius equites virique per epexegesin ad hostes retulisset, scripsisset certe: terrebant ex adverso hostes, equites virique, omnem ripam obtinentes. Itaque nisi voces equites virique a glossatore, hostium copias magis designaturo, ut mihi quidem videtur, profectæ sunt, scribendum omnino est, quod in editt. quibusdam exhibetur: omnem ripam equis virisque obtinentes: et sic fere supra Noster lib. v. 37. equis virisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci.” Doering. Equites virique dant Gronov. Doujat. Crevier. Drak.-1 Posset Grut. Gronov. Donjat. Crevier.-2' Edocent e Ms. Flor. recepit Drak. pro vulg. educunt, quod delendum putabat Gronov. ut ostendere dictum esset pro ostenderunt.' Rupert. At duces non ostendunt transitum, sed per eum ducunt. Quod incommodum etiam gravius premit To edocens, ut ostendere sit infinitivus. Et quid redundantius dici potest, quam duces dati edocent, amnem transitum ostendere? Non vidi ineptiorem verbositatem. Ego educunt simpl. intelligo: sursum ducunt adverso flumine. Sed nec placet latiorem transitum; quin dici vix potest. Quid, si transitum ostendere glossema sit, a perturbato librario vel lectore additum? Latiore certe malim, quod alveo jungatur. Forte et leg. ostendentem sc. amnem.'

NOTE

sare lib. 11. de Bello Civ. 'Capti homines equitesque producebantur.' Ut viri, sive homines, equitibus oppositi, pro peditibus accipiantur. Sed recepta magis est forma loquendi, quæ in plerisque omnibus editis habetar, equis virisque.

↳ Duces Galli edocent, [educunt] inde] Gronov. conjicit verbum educunt

esse a mala mann. Eo quidem deleto perspicua magis apparet sententia, sed obstant scripti et editi.

Educunt] Crediderim legendum, eductis; ut sit ordo: transitum ostendere eductis inde millia quinque et viginti, ferme supra parvæ insulæ circumfusum amnem latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo. J. Clericus.

03

exercitus, ratibus junctis trajectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus, quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exequendum. Postero die profecti ex loco edito fumo significant, se transisse, et haud procul abesse. Quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad trajiciendum. Jam paratas aptatasque habebat pedes lintres. Equites fere propter equos 4 nantes navium agmen, ad excipiendum adversi impetum fluminis, parte superiore transmittens, tranquillitatem infra trajicientibus lintribus præbebat. Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, præter eos, quos instructos 5 frænatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naves.

28. Galli occursant in ripam 7 cum variis ululatibus cantuque moris sui,' quatientes scuta" super capita, vibrantes

• Fumum excitantes indicarunt Hannibali fluvium a se trajectum esse. ? Agmen navium, quod superiore fluminis parte ad excipiendum undarum impetum magnam partem equilatus, prope equos, qui natabant, transvehebat, tranquillum lintribus peditum infra trajicientibus præstabat transitum.

Bauer. Vid. inf. et Not. Var.-3 Ex loco edito fumo significant se transisse: sic et Polyb. III. 43. non vero ex loco edito: nam ita scripsi, suadentibus Cleric. et Stroth. pro, profecti ex loco, prodito fumo s. s. t. In uno Ms. est ex loco debito: et propinquo fumo conj. Gron.' Rupert.-4 Olim legebatur eques fere propter equos. Scribit Sigon. equites fere præter equos.—5 Scribendum monet J. F. Gronov. cum Flor. et Gud. instratos. In textum recepit Kreyssigius.-6 Al. imposuerunt.

7 'Gronovius legendum putabat in ripa, quod non est necesse.' Stroth.—

NOTE

1 Cetris suppositis incubantes] Hic variant exemplaria: alia enim volunt tranavisse Hispanos Rhodanum suppositis, alia superpositis cetris: et suppositas quidem natantium corporibus fuisse non est quod ambigatur: sed quidni utribus inflatis, quos secum semper Hispani in bello deferre soliti, superponi cetræ potuerint, ita ut his incubantas natarent?

* Alius exercitus] Pars nempe copiarum Hannoni datarum, alia ab

Hispanis.

1 Cantuque moris sui] Veterum usus fuit prælium clamoribus inire ad terrorem hostibus incutiendum: quos ululatus Noster vocat, posteriores barritum dixere; quæ vox elephantum est, ut illa luporum. Sed Polybius ait tunc Gallos pæana cecinisse, quæ vox canticum potius sive hymnum significat, quam inconditum ululatum. Cantum certe et saltatio- * nem Galli Germanique initio prælii

8

que dextris tela: quanquam et ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum et militum, qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa trajicientes suos hortabantur. Jam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat, ancepsque terror circumstabat, et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente, et ab tergo improvisa premente acie.9 Galli, postquam, utroque vim facere conati, pellebantur, qua patere visum maxime iter, perrumpunt, trepidique in vicos passim suos diffugiunt. Hannibal, ceteris copiis per otium trajectis, spernens jam Gallicos tumultus, castra locat. Elephantorum trajiciendorum varia consilia fuisse credo: certe variata memoria " actæ rei. Quidam, congregatis ad ripam elephantis, tradunt, ferocissimum ex iis, irritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem " sequeretur, traxisse gregem, ut

8 Conj. Bauer ipsis sc. Gallis.-9 Vis... evadens et ab t. imp. premebut acies Edd. ante Drak.-10 Utroque vim facere conati (in eos, qui jam transierant cum Hannone Rhodanum, quique nunc transibant) e Mss. Cantabr. et Crev. recepi cum Str. suadente Jac. Gron. pro vulg. utro vim f. c. In Ms. Flor. utroque. Bauer et Duk. jungunt ultro pellebantur, et ille ultro accipit pro ipsi, vel ita, ut et notio insuper in eo lateat, (non modo vim facere non poterant, sed insuper, ipsi quoque, e contrario, pellebantur,) hic pro insuper, non expectantes, ut v. 37. 1. et ap. Suet. Tib. 11. Contra Drak. ultro vim facere dici h. 1. monet, qui hostem primi aggrediantur.' Rupert.-11 Vett. libb. teste Sigon. certe varia memoria est.-12 Cum refugientem eum in aquam natantem. To eum ab Sigonio: natantem in primo video Aldo. Tres Pall. Men. Andreas, et ex eo propagatæ : cum refugientem in aquam nantem sequeretur. Et hoc nobis sufficit.' J. F. Gronov. 'Verba quemque timentem altitudinem non satis eleganter dicta videntur; et pro nantem cum Bauero forte leg. nando

NOTE

adhibebant. Hispani quoque præliaturi cetras rythmice pulsabant, et cum saltu cantuque hostem invade. bant, teste Silio lib. III. ac x. et Diodoro Sic. Neque ab his abhorrebat mos Laconum, qui ad tibiam et numeros pugnam inibant, et congressi pæana canebant: quo nomine canticum potius sive hymnus significatur,

quam inconditus ululatus.

Quatientes scuta] Eundem morem Asiatici quoque Galli servabant, si Auctori nostro fides, lib. XXXVIII. cap. 17. Cantus,' inquit, 'inchoantium prælium, et ululatus et tripudia, et quatientium scuta in patrium morem, horrendus armorum crepitus.'

« IndietroContinua »