Immagini della pagina
PDF
ePub

victam, domum certe patremque set fœdera Hamilcaris scripta manu: qui, jussus a consule nostro, præsidium deduxit ab Eryce: qui graves impositas victis Carthaginiensibus leges fremens moerensque accepit: qui decedere Sicilia, qui stipendium populo Romano dare pactus est." Itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios hostes soletis, pugnare velim; sed cum indignatione quadam atque ira: velut si servos videatis vestros arma repente contra vos ferentes. Licuit ad Erycem clausos, ultimo supplicio humanorum, fame interficere: licuit victricem classem in Africam trajicere, atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem delere. Veniam dedimus precantibus: emisimus ex obsidione: pacem cum victis fecimus: tutelæ deinde nostræ diximus, cum Africo bello urgerentur. Pro his impartitis,91 furiosum juvenem sequentes, oppugnatum patriam nostram veniunt. Atque utinam pro decore tantum hoc vobis, et non pro salute, esset certamen. Non de possessione Siciliæ ac Sardiniæ, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum: nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti obsistat; nec Alpes aliæ sunt, quas dum superant," comparari nova possint præsidia. Hic est obstandum, milites, velut si ante Romana moenia pugnemus. Unusquisque se non corpus suum, sed 12 conjugem ac li

[ocr errors]
[ocr errors]

• Postea existimavimus Carthaginienses sub tutela nostra esse, sive ad tutelam et curam nostram pertinere.

Edd. vett.-4 Mss. et Edd. nonnulli emistis.-5 Olim legebatur pacemque. Vid. Not. inf.-6 Dare pactus est. Forte coactus: nemo tamen illud mutaret.' Bauer.—7 Licuit si voluissemus Edd. ante Crevier.-8 Sigon. tutelæ nostræ addiximus.-9 Al. impertitis.-10 Nobis hic et infra Ald. Francof. Froben. Grut. Crevier. all.-11 Superat Edd. plerique.-12 Vet. lib. apud

NOTE

et ruinam contra fœdus peractam.
* Domum certe patremque [pacemq.]
Sigon. aliique malunt patremque : sen-
tentia tamen nihil indiget correctione;
recte enim se habet vulgata lectio, do-
mum certe pacemque et fœdera Hamil-
earis scripta manu: per domum enim

intelligitur familia Barcina, ex qua erat pater Hannibalis Hamilcar, qui primo bello Punico finem necessaria cum Romanis pace imposuerat.

1 Pro his impartitis] Supple, beneficiis.

beros parvos armis protegere putet: nec domesticas solum agitet curas, sed identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum; qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis 13m ac Romani imperii fore.'

42. Hæc apud Romanos consul. Hannibal, rebus prius, quam verbis," adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu, captivos montanos vinctos in medio statuit; 14 armisque Gallicis ante eorum pedes projectis, interrogare interpretem jussit, ecquis, si vinculis' levaretur, armaque et equum victor acciperet, decertare ferro vellet? Cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent, et dejecta in id sors esset; se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret. Ut cujusque sors exciderat,16" alacer, inter gratulantes gaudio exultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter ejusdem modo conditionis homines erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis, quam bene morientium, fortuna laudaretur.

43. Cum sic aliquot " spectatis paribus affectos dimisisset,' concione inde advocata, ita apud eos locutus fertur: 'Si, quem animum in alienæ sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in æstimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites. Neque enim spectaculum modo P Exemplo alieno, antequam sermone.

Sortes ea de causa conjecta essent in urnam.

* Cum Hannibal suos, post spectacula certaminum aliquot singularium, sic animo commotos dimisisset, ut bene morientium sortem æque ac vincentium laudarent.

Sigon. non corpus suum solum sed.-13 Vid. Not. inf.

14 Olim legebatur constituit.-15 'Jussit, quis si vinculis. Put. cum Flor. et uno Pal. jussit, et quis, si vinculis: sic librarii solent àvrì Toû ecquis.' J. F. Gronov.-16 Valla exierat. Vid. Not. Var.

17 Cum sic aliquot pro vulg. Dum edidi, suadentibus Gron. et Bauero.'

NOTE

m Fortunam illius urbis] Gronovius ipsius urbis scribi jubet. Tan. Faber pronomen illud non improbabiliter expungit.

n Ut cujusque sors exciderat] Malim cum Valla exierat: id est, prout sors educta erat ex urna, significans hunc vel illum pugnæ destinari.

illud, sed quædam veluti imago vestræ conditionis erat. Ac nescio, an majora vincula majoresque necessitates vobis, quam captivis vestris, fortuna circumdederit. Dextra lævaque duo maria claudunt, nullam, ne ad effugium quidem, navem habentibus: 18 contra Padus amnis, major

Rupert.-18 Mirum in modum hoc habentibus vexavit interpretes, nescientes aut incertos quo sit referendum. Pro habentibus malebant habentes Fr. Gronovius, Grævius, Ant. Perizonius, Doujatius, Crevierius, et Drakenborchins, quæ ratio, si quid mutandum esset, utique facillima foret. Sed primum non verosimile est, librarios omnes mutasse habentes, quod erat facilius, in difficillimum habentibus. Deinde neque mutatione opus est, ut mox docebimus. Jac. Gronovius eliminare cupiebat verbum claudunt, unoque tenore legere: ac nescio, an majora vincula majoresque necessitates vobis, quam captivis vestris, fortuna circumdederit, dextra lævaque duo maria, nullum, ne ad effugium quidem navem habentibus: ita ut duo maria esset accusativus pendens ab habentibus, qui dativus referendus esset ad superius vobis. At huic rationi tum adversantur eadem, quæ superiori, tum illud, quod in enumerandis iis, quibus te neretur exercitus, Livius sibi constare debet. Enumerat enim per partes, quæ obstent ab utroque latere, a fronte, et a tergo. In reliquis nominativo utitur, ergo et in his: dextra lævaque duo maria claudunt, contra Padus amnis, ab tergo Alpes urgent. Novum igitur membrum aperit hæc partium enumeratio, post generaliorem difficultatum significationem ; quare punctum, non incisum, ante Dextra ponendum. Doujatius porro etiam habentibus pro ablativo absoluto accipi posse putabat; quæ ratio plane futilis est; cum ejusmodi ablativus non ponatur, nisi cum diversa adsint, ut aiunt, subjecta. Denique inciso post circumdederit posito, etiam pro dativo ad superius vobis referendo accipi posse existimabat. Ubi, ut Cl. Drakenborchius monuit, verba dextra lævaque duo maria claudunt, parenthesi includenda essent; quod et factum est in ed. Mogunt. Sed huic rationi idem obstat, quod tertium obstare rationi Jacobi Gronovii supra diximus. Nostra ratio hæc est, ut ad claudunt non intelligamus nos, sed ex sequentibus huc referamus effugium. 1. Nemo dubitabit quin facillimus sit locus, si Livius scripserit: Dextra lætaque duo maria claudunt effugium nobis, nullam, ne ad hoc quidem, navem habentibus. Sed majore cum vi voces ad effugium locum tenent inter ne quidem. 2. Nemo erit, qui dubitet, quin commode hunc in modum vocabulum ex sequentibus ad superiora intelligi queat, licet plerumque majorem obscuritatem efficiat, quam si ex superiori intelligatur. Ingentem exemplorum copiam afferre possem, paucis rem conficiam. Sup. Lib. I. cap. 23. Injurias...et ego regem nostrum causam hujusce esse belli, audisse videor, nec te dubito, Tulle, eadem præ te ferre: ubi ad regem nostrum ex seqq. int. præ se ferre. cap. 56. Cum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset:' ubi ad primores civitatis int. ex seq. interfectos. Lib. II. cap. 33. in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem, de duobus qui fuerint,

[ocr errors]

NOTE

• Dextra levaque duo maria claudunt] Hine Iuferum sive Tuscum, inde Superum seu Adriaticum mare vos inclusos tenent. Sed quo referetur rd habentibus? Num potius dicendum fuisset in accusandi casu, non habentes?

[ocr errors]

An ablativus est absolutus, ut vocant, pro eo quod est, cum non habeatis? An revocandum ad pronomen vobis, quod est in periodo proxime superiori.

2

Padus 19 ac violentior Rhodano: ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus transitæ. Hic vincendum 20 aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem fortuna,' quæ necessitatem pugnandi imposuit, præmia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab Diis quidem immortalibus optare solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam, parentibus nostris ereptas, nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent. Quicquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futurum est. In hanc tam opimam mercedem, agite, cum Diis bene juvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniæ Celtiberiæque montibus, pecora consectando, nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis. Tempus est jam, opulenta vos ac ditia stipendia facere, et magna operæ pretia mereri,' tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum fortuna dedit: hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis3 victoriam fore. Sæpe et contemtus hostis cruentum

t

• Militare spe amplissimorum præmiorum, quæ pro stipendio erunt. + Quasi militiæ tempore impleto.

minus convenit:' ubi ad fuisse ex seq. int. convenit. Lib. II. c. 30. ' ut imperium, suo vehemens, mansueto permitteretur ingenio.' Hoc Lib. cap. 36. ⚫ut a lubrica glacie, non recipiente vestigium, et in prono citius pedes fallente, et, sen manibus, &c. iterum corruissent. 3. Denique nemini dubium erit, quin commode dicatur exitus vel effugium claudi, præcludi, aperiri, patere. Lucret. lib. 1. vs. 974. Quorum utrumque tibi effugium præcludit.' Cicero ad Att. lib. 1x. ep. 15. claudere mihi videtur maritimos exitus.' Quare nulla mutatione opus est. Mox reposuimus contra unius Ms. auctoritate, pro vulgato circa, quod est in omnibus Edd. ac reliquis Mss.' Stroth. Et mihi hic locus secundum rationem, quam Strothius proposuit, explicandus videtur.' Doering. 'Quidam minori distinct. post circumdederit pro majori posita, vel rò claudunt delendum, vel verba dextra lævaque duo maria claudunt parenthesi includenda putant. Sed partium enumeratione novum potius aperiri membrum, bene monet Stroth. Ejus tamen explicatio nentiquam nobis satisfacit. Baueri nota est: aut habentes lege, aut habemus; nisi post vel ante claudunt excidit aditum, immo viam.' Probabilius suspicere, post claudunt, excidisse it' h. e. iter; Schæf. Forte leg. claudunt viam ne ad effugium cet.' Rupert.-19 Padus del. Edd, ante Drak.-20 Olim legebatur Hic vobis vincendum.-1 Legendum monet Bauer at eadem f.—2 Al. nostrum.—3

[ocr errors]

certamen edidit, et inclyti populi regesque perlevi momento victi sunt. Nam, demto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est, cur illi vobis comparandi sint? Ut viginti annorum militiam P vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam; ab Herculis columnis, ab oceano terminisque ultimis terrarum, per tot ferocissimos Hispaniæ et Galliæ populos, vincentes huc pervenistis. Pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa æstate cæso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo,a ignorantique ducem. An me, in prætorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniæ Galliæque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo majus est, Alpium, cum semestri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? cui si quis, demtis signis, Pœnos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non ego illud parvi æstimo, milites, quod nemo vestrum est, cujus non ante oculos ipse sæpe militare aliquod ediderim facinus; cui non idem ego, virtutis spectator ac testis, notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me millies donatisque, alumnus prius omnium vestrum,' quam imperator, procedam acie adversus ignotos inter se ignorantesque.

8

Al. existimaveritis.—4 Al. quo illi.—5 ' Pugnantibus Drak. operarum puto vitio; nihil enim de aliqua Mss. varietate notavit. Quare repetitum a Cel. A. Gu. Ernestio nollem. Pugnabitis in omnibus quos vidi Editis extat. Mox pro ignorantique in plerisque Edd. notior forma ignoranteque extat.' Stroth. -6 Vett. libb. circumsessoque.-7 All. educatum.-8 Tum laudastis me milites donastis Edd. ante Gronov. Vet. lib. ap. Sigon. collaudastis m. m.—9 Conj. Rupert. in aciem.

NOTE

P Viginti annorum militiam] Sub Hannibale ipso nonnisi octo annis bellaverant; sed reliquum militiæ tempus partim in Africa, partim in Hispania egerant sub Hamilcare Hannibalis patre, aut sub bujus leviro Hasdrubale.

a Ignoto adhuc duci suo] Veterani milites Romani Cn. Scipionem in His. paniam secuti erant, ei traditi a Publio fratre consule, qui nunc novas le

giones acceperat a prætoribus Atilio et Manlio. Itaque et dux militibus, et milites duci ignoti dici poterant.

• Alumnus prius omnium vestrum] Adolescens adhuc Hannibal Carthagine in Hispaniam missus fuerat, ut militiam disceret atque exerceret sub Hasdrubale: ut militum benevolentiam conciliet, videri vult ab ipsis militibus didicisse.

« IndietroContinua »