Immagini della pagina
PDF
ePub

Cum utriusque consulis eadem, quæ semper ante, fuisset" sententia," ceterum Varroni fere omnes, Paullo nemo, præter Servilium prioris anni consulem, assentiretur; majoris partis sententia ad nobilitandas clade Romana Cannas, urgente fato, profecti sunt. Prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Vulturno vento, qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit. Id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare præcipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum afflante vento, in occæcatum pulvere effuso 14 hostem pugnaturi.

44. Consules, satis exploratis itineribus, sequentes Pœnum, ut ventum ad Cannas est, ubi in conspectu 15 Pœnum habebant, bina castra communiunt, eodem ferme intervallo, quo ad Geronium, sicut ante,16 copiis divisis. Aufidus amnis, utrisque castris affluens, aditum aquatoribus ex sua cujusque opportunitate haud sine certamine dabat. Ex minoribus tamen castris, quæ posita trans Aufidum erant,

* Ab aquam petentibus tam Romanis quam Pœnis adibatur, prout horum aut illorum castris propior erat fluvius, non tamen absque pugna.

Edd. ante Gronov.-12 Quod longius optimi Mss.-13' Pro fuisset malim esset: nam fuisset rectius ad quæ quam esset ad eadem suppletur.' Doering. Vet. lib. ap. Sigon. cum utriusque consulis eadem esset, quæ semper ante fuisset sententia.-14 Offuso Kreyssigius.

15 Mss. ut in conspectu.-16 Verba sicut ante glossam sapiunt.' Rupert.—

NOTE

■ Cum utriusque consulis eadem, quæ semper ante, fuisset sententia] Cum Paullus providendum ac præcavendum semper censeret, quemadmodum prius; Terentius autem Varro quoquomodo pugnandum esse, et insequendos hostes.

* Cannas, urgente fato] In Apulia Peucetia, quæ hodie Terra di Bari, Neapolitani regni provincia, Cannæ, vicus antea ignobilis, fuit, nomen ad. huc in ruderibus servans; dicitur enim Canne; quinto milliari a Canusio, nec multo majori intervallo ab Adriatico mari.

▾ Vulturno vento] Hic ventus ab ortu hyberno flat, Eurum inter et Austrum; ex eo forte nomen trahens, quod impetu suo arenas volvat; et, ut Noster loquitur, nubes pulveris vehat: iis qui Oceanum navigant Sud-sud est: iis vero qui Mediterraneum, Quart de Siroc vers le Midi. Alias, Marin ou Autan.

2 Aufidus amnis] Juxta Cannas fluens, hodie dicitur L'Ofanto.

a Trans Aufidum] Apparet itaque majora castra Romanorum citra flumen fuisse, id est, ad lævam amnis, et hostibus vicina magis.

liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium præsidium. Hannibal spem nactus, locis natis ad equestrem pugnam, qua parte virium invictus. erat, facturos copiam pugnandi consules," dirigit aciem, lacessitque Numidarum procursatione hostes. Inde rursus solicitari seditione militari ac discordia consulum Romana castra: cum Paullus Semproniique et Flaminii temeritatem Varroni, Varro speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium 18 objiceret; testareturque Deos hominesque hic,nullam penes se culpam esse, quod Hannibal jam velut usu1 cepisset Italiam; se constrictum a collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus;' ille, si quid projectis ac proditis ad inconsultam atque improvidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpæ exsortem, omnis eventus 20 participem fore❜ diceret. Videret, ut, quibus lingua tam promta ac temeraria, æque in pugna' vigerent manus.'e

[ocr errors]

Objicienti Sempronii et Flaminii exemplum Paullo reponebat illud exemplum, nonnisi ignavis ducibus favere et causam non pugnandi probabilem præbere, qualis Fabius ipsius judicio.

17 Olim legebatur, loci ad equestrem pugnam ... facturus copiam pugnandi consulibus.-18 Fabii Edd. ante Crevier.-19 Suam pro usu Edd. ante Gronov. -20 Al. omnis tamen eventus.-1 Olim, ac temeraria esset, æque in pugnam.

NOTE

Locis natis ad equestrem pugnam] Planis scilicet; hæc enim aptiora ad equorum excursus.

Semproniique et Flaminii] T. Sempronius, P. Scipionis collega, per insidias victus fuerat in Gallia Cisalpina, ut lib. XXI. cap. 55. et sequenti narratur: C. Flaminius in Etruria ad Trasimenum circumventus ab eodem, cap. 6. hujus libri.

4 Jam velut usu cepisset Italiam] Sic egregie codex Puteani, Gronovio teste; melius quam quod vulgo legi. tur, quod Hannibal jam vel suam cepisset Italiam. Hoc sane minus elegans, quam usucepisset, quod est, ipso usu

ac diuturna possessione acquisiisset, suamque fecisset. Nec est necesse vel mutari in velut; revera enim biennium jam effluxerat ex quo Hannibal in Italia superior erat: quod tempus ex lege duodecim tabularum ad res immobiles usucapiendas sufficiebat: illud autem vel usucepisset indicat, non tantum peragratam, sed etiam revera usucaptam Italiam, qui sensus res ad invidiam cunctantium augenti Varroni optime congruit.

e In pugna [pugnam] vigerent manus] Recte in pugnam, sive ad pugnam: alii habent in pugna, non multum diverso significatu.

45. Dum altercationibus magis, quam consiliis, tempus teritur; Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit. Quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ipsas prope portas evecti sunt. Id vero indignum visum, ab tumultuario auxilio jam etiam castra Romana terreri: ut ea modo una causa, ne extemplo transirent flumen dirigerentque aciem, tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paullum fuerit. Itaque Varro postero die, cui sors ejus diei imperii erat, nihil consulto collega, signum pugnæ proposuit, instructasque copias flumen traduxit,3 + sequente Paullo; quia magis non probare, quam non adjuvare, consilium poterat. Transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus habuerant, copias suis adjungunt: atque ita instructa acie, in dextro cornu (id erat flumini propius) Romanos equites locant, deinde pedites : 4 lævum

2

2 Al. signum proposuit.-3 Olim legebatur, instructisque copiis flumen transirit.-4 Romanos equites locant, medios pedites, vel medii pedites sc. erant, vel medium pedites... tenuerunt suspicari possis cum J. F. Gronov.' Rupert. Vid.

NOTE

f Pro vallo locatam atque ipsas prope portas evecti sunt] Gall. Ils donnèrent jusques aux corps-de-garde mis devant les retranchements, et presque jusques à la porte du petit camp des Romains.

• Signum pugnæ proposuit] Id erat sagulum sive tunica coccinea supra ducis tentorium expansa, teste Plut. in Fab.

+ Flumen traduxit] Uterque exercitus fluvium trajecit, quod commo. dior esset illic campus ad instruendam aciem. J. Clericus.

h In dextro cornu] Videtur Livius in duo tantum cornua totum Romanorum exercitum dividere. Apparet tamen, tum ex more militiæ Romanæ, Delph, et Var. Clas.

tum ex Auctoris ipsius verbis, si recte interpretemur, ita divisum fuisse, ut præter cornua, in quibus equites utrimque locati, acies media pedites haberet, ad dextram quidem Romanos legionarios, ad sinistram vero sociales, qui dicuntur interiores equitibus suis fuisse in extremo lævo latere constitutis. Id ex Polybio confirmari potest, qui notat ordines densiores fuisse in subsidiis et extrema acie, quam in fronte, multiplicatis scilicet in altitudinem manipulis ; hanc enim ejus sententiam esse cum interprete Polybii et Gronovio arbitror.

Livius.

6 F

cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium juncti legionibus Romanis tenuerunt: jaculatores cum ceteris levium armorum auxiliis prima acies facta. Consules cornua tenuerunt; Terentius lævum, Æmilius dextrum. Gemino Servilio media pugna tuenda data.*

46. Hannibal luce prima, Baliaribus levique alia armatura præmissa, transgressus flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat. Gallos Hispanosque equites prope ripam lævo in cornu adversus Romanum equitatum: dextrum cornu Numidis equitibus datum, media acie peditibus firmata; ita ut Afrorum utraque cornua essent,' interponerentur his medii Galli atque Hispani. Afros Romanam magna ex parte crederes aciem: ita armati erant, armis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad Trasimenum captis. Gallis Hispanisque scuta ejusdem formæ

m

• Aliquatenus in pugna ad Trebiam, sed maximam partem in pugna ad Trasimenum captis Romanorum cæsorum armis.

Not. Var.-5 Ita ex emend. Drak. pro vulg. tenuerunt jaculatores: ex ceteris. J. F. Gronov. conj. jaculatores et cetera l. a. auxilia.

NOTE

i Jaculatores] Non ad hos referri præcedens verbum tenuerunt Gronovius vult, sed ad equites peditesque sociorum; nisi id ipsum verbum tanquam inutile resecari pla cet: ita ut scribamus, jaculatores et cetera levium armorum auxilia prima acies facta: vel jaculatores cum ceteris lerium armorum auxiliis. Et sane Polybius leviorem armaturam ante omnes locatam memorat. Ego tamen nihil mutandum censeo, et jaculatores Romanos puto ex mente Livii junc tos ad medium fuisse legionariis: ante illos vero in prima acie stetisse velites sociorum, quos nomine cetero. rum auxiliorum intelligere oportet: ceteros autem vocat, quia equites et pedites sociorum ipsi quoque auxili ares erant. Neque adversatur Poly.

bii descriptio. Potuit enim utraque levis armatura, tum Romana, tum socialis, ante alios ita constitui, ut hæc ab illa seorsim posita primam aciem, sive frontem, teneret. Neque vero novum in militia Romana cives levius armatos hastatis adjungi; immo in more id positum vidinius lib. VIII. cap. 8. Hoc forte novum, ideoque notandum fuit, si omnes Romani jaculatores in unum simul locum conjecti fuere.

k Servilio media pugna tuenda data] Parum usitata loquendi forma pugnam tueri. Num sufficiat scribi media tuenda data, ut media in plurali numero ac genere neutro dicantur: quemadmodum apud Polybium τὰ μέσα.

1 Afrorum utraque cornua essent] Hic adhuc cornua pro partibus pedi

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« IndietroContinua »