Immagini della pagina
PDF
ePub

alia, nec victoris animo, nec magni ducis more, nundinantem.' Tum privatæ quoque per domos clades vulgatæ sunt: adeoque totam Urbem opplevit luctus, ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit; quia nec lugentibus id facere est fas, nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat. Itaque, ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus. Ceterum cum, sedato Urbis tumultu, revocati in curiam Patres essent, aliæ insuper ex Sicilia literæ allatæ sunt ab T. Otacilio pro prætore, Regnum Hieronis classe Punica vastari: cui cum opem imploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse, aliam classem ad Ægates insulas stare, paratam instructamque; ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Pœni sensissent, Lilybæum extemplo provinciamque aliam Romanam aggrederentur. Itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri vellent.'

57. Literis consulis proprætorisque lectis," censuerunt 14 M. Claudium, qui classi ad Ostiam stanti præesset, Canusium ad exercitum mittendum, scribendumque consuli, ut, cum prætori exercitum tradidisset, primo quoque tempore,

alia victoriam nec victoris... more metientem Edd. ante Gronov. qui locum ex conjectura ita, ut nunc est, constituit. Mss. varia exhibent, victoriam plerique omittunt, pro metientem habent nuntiantem, et pro sed Hannibalem vel menum, vel se nunc, vel me nunc.' Stroth.

14 ‘Censuerunt in 2. Mss. legitur, (in altero tamen post mittendum,) et in tertio censent. Hos secutus cum Stroth. inserui verbum illud, ut commoda saltem corrupti loci sententia exoriretur; etsi et hoc et alia verba (sc. literis c. p. lectis) glossatori potius tribuenda et expungenda, quam plura a librariis omissa et inserenda, quod Gron. suspicatur, crediderim. In plerisqne Mss. legitur literis consulis prætorisque Ap. Claudium, in multis non nisi Prætoris quem Ap. Claudium. Hinc forte leg. Prætorem itaque visum aut placitum (sc. Patribus est) M. vel Ap. Claudium cet. In solo Put. est Marcium Claudium,

NOTE

nas; mutat Gronovius, rationemque atque ut a vino et Venere abstinereddit iv. Observat. 11.

1 Sacrum anniversarium Cereris] CeJebrabatur quotannis ad quintum Calendas Aprilis a matronis in candida et læta veste: eoque in sacro id servabatur ne funere pollutæ essent,

rent.

u Literis consulis proprætorisque lectis] Notat Sigonius subaudienda verba censuerunt patres, vel decreverunt ; alioqui penderet sententia.

16

quantum per commodum rei publicæ fieri posset, Romam veniret. Territi etiam super tantas clades, cum ceteris prodigiis, tum quod duæ Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertæ, et altera sub terra,' ut mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem consciverat. L. Cantilius, scriba pontificis, quos nunc minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo eo usque virgis in comitio casus erat, ut inter verbera expiraret. Hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire jussi sunt. Et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus precibus suppliciisque Deos possent placare," et quænam futura finis tantis cladibus foret. Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta; inter quæ Gallus et Galla, Græcus et Græca, in foro boario sub terra 18 vivi demissi sunt in locum saxo conseptum, jam ante 19 hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum. Placatis satis, ut rebantur, Deis, M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat, Romam, ut urbi præsidio essent, mittit; ipse, legione classis (ea tertia legio erat) cum tribunis militum Teanum Sidicinum præmissa,20 classe tradita P. Furio Philo collega,' paucos post dies Canusium magnis itineribus contendit. Dictator ex auctoritate Patrum dictus M. Junius, et Ti. Sempronius ma

[ocr errors]

X

in ceteris Mss. Ap. Claudium.' Rupert.-15 Terram Edd. ante Gronov.16' Mihi totum illud quos nunc m. p. appellant glossam redolere videtur, saltem rò quos ad pontificis spectare.' Rupert.-17 Vet. lib. apud Sigon. quibus precibus supplices Deos possent placare. Pro suppliciis, malim, sacrificiisque, vel propins ad literas, piaculisque.' Doering.-18 Alii sub terram.-19 Conseptum, ibi ante Edd. ante Crevier.-20 Olim legebatur, cum tribuno militum Teano Sidicinio præmissa.-1 Al. P. Furio collega.

NOTE

* In foro boario] Fuit forum boa rium inter montem Palatinum et Tiberim.

Jam [ibi] ante hostiis humanis] Ibi, nempe in foro boario, ubi locus sub

terraneus, in quo facta antea fuerant sacrificia humanis hostiis, initio nimirum proximi belli Gallici, ut testatur in Marcello Plut. aliique.

z Dictator ex auctoritate Patrum] A

a

gister equitum, delectu edicto, juniores ab annis septemdecim et quosdam prætextatos scribunt. Quatuor ex his legiones et mille equites effecti. Item ad socios Latinumque nomen, ad milites ex formula accipiendos, mittunt. Arma, tela, alia parari jubent: et vetera hostium spolia detrahunt templis porticibusque. Et aliam formam novi delectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo millia juvenum validorum ex servitiis, prius sciscitantes singulos, vellentne militare, emta publice armaverunt. Hic miles magis placuit, cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.

2 d

C

58. Namque Hannibal, secundum tam prosperam ad Cannas pugnam, victoris magis, quam bellum gerentis, intentus curis, cum, captivis productis segregatisque, socios, sicut ante ad Trebiam Trasimenumque lacum, benigne allocutus, sine pretio dimisisset; Romanos quoque vocatos (quod nunquam alias antea) satis miti sermone alloquitur: Non internecinum sibi esse cum Romanis bellum de dignitate atque imperio certare. Et patres' virtuti Romanæ cessisse: et se id anniti, ut suæ in vicem

2 In Edd. ante Drak. segregatisque sociis, eos: sed rò eos a plerisque Mss.

[blocks in formation]

simul felicitati et virtuti cedatur. Itaque redimendi se captivis copiam facere. Pretium fore in capita, equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.'3 Quanquam aliquantum adjiciebatur equitibus ad id pretium, quod pepigerant dedentes se; læti tamen quamcumque conditionem paciscendi acceperunt. Placuit suffragio ip

sorum decem deligi, qui Romam ad senatum irent. Nec pignus aliud fidei, quam ut jurarent se redituros, acceptum. Missus cum his Carthalo nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinarent animos, conditiones ferret. Cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii s homo, velut aliquid oblitus, juris jurandi solvendi causa cum in castra redisset, ante noctem comites assequitur. Ubi eos Romam venire nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus, qui dictatoris verbis nuntiaret, ut ante noctem excederet finibus Romanis.

h

59. Legatis captivorum senatus ab dictatore datus est. Quorum princeps M. Junius, 'Patres conscripti,' inquit, 'nemo nostrum ignorat,7 nulli unquam civitati viliores fuisse captivos, quam nostræ. Ceterum, nisi nobis plus justo nostra placet causa, non alii unquam minus negligendi vobis, quam nos, in hostium potestatem venerunt. Non enim in acie per timorem arma tradidimus; sed, cum prope ad noctem superstantes cumulis cæsorum corporum prælium extraxissemus, in castra recepimus nos. Diei reliquum ac noctem insequentem, fessi labore ac vulneribus, vallum sumus tutati. Postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur, nec ulla jam per confertos hostes erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus,

8

abest: segregatos socios conj. J. F. Gron.-3 Servo centenos pro vulg. s. centum ex vet. libro Sigou. recepi.' Rupert. Centenos legendum monet etiam Stroth.-4 Melior quo.' J. F. Gronov.-5 Al. eorum.-6 Put. velut illut aliquid oblitus. An illic?' J. F. Gronov.

NOTE

• Minime Romani ingenii] Aliter sane primo Punico bello Regulus, h Juris jurandi solvendi] Sic jureju

raudo se solutum putabat, et 'erat verbis, re non erat,' ait Cicero lib. 1. de Officiis.

k

quinquaginta millibus hominum ex acie nostra trucidatis, aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare; tum demum pacti sumus pretium, quo redemti dimitteremur; arma, in quibus nihil jam auxilii erat, hosti tradidimus. Majores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse et patres vestros, asperrimos illos ad conditionem pacis, legatos tamen captivorum redimendorum gratia Tarentum misisse. Atqui et ad Alliam cum Gallis,1° et ad Heracleam cum Pyrrho, utraque non tam clade infamis, quam pavore ac fuga, pugna fuit. Cannenses campos acervi Romanorum corporum tegunt: nec supersumus pugnæ, nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt. Sunt etiam de nostris quidam, qui ne in acie quidem" refugerunt, sed, præsidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium venerunt. Haud equidem ullius civis et commilitonis fortunæ aut conditioni invideo, nec premendo alium me extulisse velim: 12 ne illi quidem, (nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod præmium est,) qui plerique inermes ex acie fugientes non prius, quam Venusiæ aut Canusii, constiterunt, se nobis merito prætulerint, gloriatique sint, in se plus, quam in nobis, præsidii rei publicæ esse. Sed illis et bonis ac fortibus militibus "3 utemini; et nobis etiam promtioribus pro patria, quod beneficio vestro redemti atque in patriam restituti fuerimus. Delectum ex omni ætate et fortuna habetis: octo millia

12

• Nec alii prælio superstites vivimus, quam illi ad quos occidendos non suffecere hostium gladii viresque.

7 Al. nemo vestrum ignorat.-8 Al. nec ulla alia j. p. c.-9 Nostros Edd. præter Gron. et Drak. in illis etiam post Majores additur nostros.' Stroth.io Atqui in Italia cum Gallis Edd. ante Gronov. et omnes fere Mss.-11 'Ne in acie quidem sc. pugnantes: sic Perizonii emendatio, ne ex acie quidem, haud necessaria videtur.' Doering. Olim legebatur, nec in acie.-12 Olim, me extulisse velim videri.-13 Edd. vett. illis ut bonis ac fortibus viris militibusque.—

NOTE

Et ad Alliam] Verissima Gronovii correctio; conjectura ex Putean, codice ducta, ubi erat atqui et Alliam. De priori hac pugna lib. v. de poste

riori cum Pyrrho Epitome lib. XIII. kAd Heracleam] In Magna Græ

cia.

« IndietroContinua »