Immagini della pagina
PDF
ePub

tres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostes e castris eruperunt, ac per summam virtutem se patriæ restituerunt.'

61. Postquam Manlius dixit, quanquam Patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, præter exemplum civitatis minime in captivos jam inde antiquitus indulgentis, pecuniæ quoque summa homines movit: quia nec ærarium" exhaurire, magna jam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime hujusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant. Cum triste responsum, non redimi captivos,' redditum esset, novusque super veterem luctus tot jactura civium adjectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt. Unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra * jure jurando se exsolvisset. Quod ubi innotuit, relatumque ad senatum est, omnes censuerunt, comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. Est et alia de captivis fama,' decem primos venisse. De eis cum dubitatum in senatu esset, admitterentur in Urbem, necne; ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur. Morantibus deinde longius omnium spe, alios tres insuper legatos venisse, L. Scribonium, et C. Calpurnium, et L. Manlium. Tum demum ab cognato Scribonii tribunos plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos

a

Laborantem pecuniæ inopia.

2 Venisse Romam primum decem legatos a captivis. a Illis diuturniorem moram trahentibus.

NOTE

u Quia nec ærarium] Polyb. extremo lib. vi. non tantum id Senatum spectasse refert, ut ærario consuleret, sed præsertim ut, spe reditus captivis suis abscissa, milites Romanos in posterum invictos præstaret, utpote qui omnem salutis spem in sola victoria positam viderent. Atque ita elusum Hannibalis consilium, qui et ingentem pecuniam ex captivorum lytro corrasurum, et fiducia

reditus Romanos ad pugnandum se habiturum minus obstinatos confidebat.

× Fallaci reditu in castra] Id jam observaverat c. 58.

y Est et alia de captivis fama] Hanc secutus Cicerone teste Acilius, qui Græce historiam scripsit; ubi plures fuisse ait, qui in castra revertis. sent eadem fraude, ut jurejurando liberarentur.

16

senatum: et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse; quod, per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere egressi, religione sese exsolvissent. De iis dedendis magna contentione actum in senatu esse; victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint. Ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo 7 consciverint: ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico, caruerint.' Mirari magis, adeo discrepare inter auctores, quam, quid veri sit, discernere 18 queas. Quanto autem major ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod, qui sociorum ad eam diem firmi steterant, tum labare cœperunt,19 nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant de imperio. Defecere autem ad Pœnos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites præter Pentros, 20 Bruttii omnes, Lucani. Præter hos Surrentini,' et Græcorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses, Locrique, et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen hæ clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis unquam mentio apud Romanos fieret; neque ante consulis Romam adventum,3a nec

Reliqui abstinuerint per totam reliquam vitam non tantum civium commercio, et negotiis agendis; verum etiam quasi tenebris damnati comparere in publico non sint ausi.

• Magna Græciæ populi fere omnes.

15 Al. Tribuni plebis.-16 Affectos vet. lib. ap. Sigon.-17 Sibi ipsi extemplo. Vox ultima non agnoscitur a Mss. Mox etiam in illis major hæc clades. Voss. et Gud. destituuntur 7 hæc. Sed Put. major ea clades.' J. F. Gronov. -18 Pro discernere J. F. Gronov. conj. decernere.-19 Ex Mss. legendum potius cum Gron. et Salmas. vel declaret fides, aut vel fides indicat sociorum, que ad eam diem firma steterat, tum labare cœpit cet.' Rupert.-20 Præter Petelinos Edd. ante Gronov. recte, opinor, si junxeris cum Sigonio præter Petelinos Bruttii omnes.' Rupert.-1 Legendum monet J. F. Gronov. Sallentini.-2 Al. Crotonenses. Vid. Not. Var.-3 Al. neque ante consulis Romani

NOTE

z Hi populi] Notat Glareanus, hos populos non statim defecisse a Romanis, sed aliquos duntaxat. Croton certe ac Locri nonnisi post anDelph. et Var. Clas.

num: Tarentum autem, Metapontus, ac Thurium post quadriennium, neque omnes Bruttii defecere.

Livius.

a Neque ante consulis Romam adven6 H

1882

T. LIVII LIB. XXII. CAP. 61.

postquam is rediit, renovavitque memoriam acceptæ cladis. Quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli, ex tanta clade, cujus ipse causa maxima fuisset, redeunti, et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit, et gratiæ actæ, quod de re publica non desperasset: cui, si Carthaginiensium + ductor fuisset, nihil recusandum supplicii' foret.

adventum.-4 Magna Grut. cum nonnullis aliis Edd.

NOTE

tum] Melius quam consulis Romani, ut vulgo. Dicitur autem Romam adventum, sicut lib. xxv. 'reditus domum.'

b Nihil recusandum supplicii] Carthaginienses quippe imperatores suos

re male gesta cruci affigere soliti; cujus rei obvia sunt exempla.

+ Si Carthaginiensium, &c.] Vide in supplem. Freinshemianis 1. XVI. c. 28. et 61. 1. XVII. c. 9. J. Clericus.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXIII.

BREVIARIUM.

CAP. 1. Compsa in Hirpinis a Statio Trebio traditur Hannibali; qui inde petit Neapolim, sed oppugnare non audet, et Capuam flectit iter. 2. 3. Ibi senatum et sibi et plebi obnoxium fecerat Pacuvius Calavius, data populo facultate meliores justioresque eligendi senatores, qui non facile inveniri poterant. 4. Inde orta obsequium principum, licentia plebis, contemtus legum, magistratuum imperiique Romanorum: a quibus tamen deficere adhuc dubitant. Campani propter connubia vetusta et multitudinem nobilissimorum, qui apud illos militant. 5. Horum parentes cog. natique ægre pervincunt, ut Venusiam mittantur legati ad Varronem cos. qui Romanorum suique contemtum auget nimis detegendo cladem et Campanorum opem implorando. 6. Vibio Virrio auctore Campani de. sciscunt a Romanis. 7. Pacem cum Hannibale faciunt, et Romanos comprehendunt cives. Decius Magius mirifica constantia adversatur Pœnis. 8. 9. Perolla, Calavii filius, Hannibalem Capuæ epulantem interficere statuit: sed patris precibus a proposito deterretur. 10. Magius, jussu Pœni comprehensus, in Punica perducitur castra, et extemplo in navem impositus Carthaginem mittitur. Tempestate autem defertur Cyrenas et ad statuam Ptolemæi confugit. Inde deportatur Alexandriam, et a rege vinculis liberatur.

11. Dum hæc geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam redit. Mago autem, Hamilcaris filius nuntiusque victoriæ ad Cannas, venit Carthaginem, ibique in senatu res a fratre in Italia gestas exponit. 12. Tum effundi in vestibulo curiæ acervum jubet annulorum aureorum, petitque, ut Hannibali pecunia, frumentum, et milites mittantur. Hoc dissuadet Hanno, ab Himilcone increpatus. 13. Mago ejus orationem refutat, et, quæ postulaverat, ingenti consensu senatus decernuntur.

14. Romani impigre bellum reparant, et M. Junius Pera dictator servos quoque et capitis reos armat. Hannibal iterum animos Neapolitanorum, partim spe, partim metu, nequicquam tentat, et iu agrum Nolanum traducit exercitum. Nolæ plebs favet Pœnis: at senatus simulatione extrahit defectionem in adventum Claudii Marcelli prætoris, qui legatis clam ac propere missis Casilino arcessitur. 15. Hannibal, Nola Neapolique omissis, petit Nuceriam, eanique fame captam diripit et incendit. Marcellus Nolæ timet plebem, et ante omnes L. Bantium, fortissimum nobilissimumque equitem, qui proditionem patriæ molitur: hujus tamen animum comitate ac donis prorsus mutat. 16. Nolam castra movet Pœnus, et, plebe de integro ad defectionem spectante, Marcellus, eruptione facta, hostes vincit fugatque. 17. Hannibal Acerras capit, et exercitum ducit Casilinum, quod D. Prænestini et totidem fere Perusini tuentur. 18. Frustra oppidum summa vi oppugnare parat, et ipse, modico in castris præsidio relicto, in hyberna Capuam concedit: ubi voluptatibus immodicis corpora animique exercitus ejus enervantur. 19. Obsidio tamen continuata Ca. silinum adducit ad ultimum inopiæ, quæ a Romanis quidem paululum levatur, doliis frumenti plenis nucibusque Vulturno amni ad urbem missis, sed tandem obsessos ad eam hostibus tradendam compellit, pacta ante redemtione liberorum capitum. 20. Eodem tempore Petelini, qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, a Carthaginiensibus Bruttiisque ceteris oppugnantur, et, legatis frustra Romam ad præsidium petendum missis, soli fortissime resistunt.

21. In Sicilia Sardiniaque T. Otacilius et A. Cornelius Mammula proprætores ab Hierone et sociis civitatibus adjuvantur. Romæ creantur triumviri mensarii, et tres pontifices. 22. Ibidem deliberatur de explendo senatu, ejusque legendi causa M. Fabius Buteo ex SCto dictator sine magistro equitum in sex menses dicitur. 23. IS CLXXVII. cum ingenti approbatione hominum in Patres legit, et extemplo se abdicat magistratu. 24. M. Junius Pera dictator, Romam accitus, comitia edicit, quibus L. Postumius III. absens et Ti. Sempronius Gracchus, magister equitum et ædilis curulis, consules creantur. Sed mox nuntiatur clades Postumii atque exercitus ejus, in Litana sylva a Gallis deletorum. 25. Senatus negotium dat ædilibus, ut Urbi mœstitiæ publicæ speciem demi jubeant, et, Gallia eo anno omissa, de hoste Pœno, legionibusque, per quas id bellum sit gerendum, consultat. Reliquias exercitus Cannensis traduci in Siciliam pla cet, inde vero duas acciri legiones, et totidem urbanas conscribi. 26. In Hispania Scipiones, Cnæus terra, Publius mari, prospere rem gerant : et Carpesii, ab Hasdrubale infestati, duce Galbo hostes animose repellunt. 27. Universa quidem hæc gens in deditionem venit; sed subinde ab Carthagine affertur, ut Hasdrubal in Italiam exercitum ducat: quæ vulgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit. 28. Himilco Carthagine cum exercitu justo auctaque classe ad tuendam Hispaniam mittitur, et Hasdrubal, pecuniis raptim exactis, ad Iberum descendit. Scipiones ei junctis copiis obviam eunt, et mox eodem die velut ex composito utrimque signum pugnæ proponitur. 29. Vincunt Romani, et Hasdrubal cum paucis effugit.

« IndietroContinua »