Immagini della pagina
PDF
ePub

haberet, locisque iis præsidio esset. Et T. Otacilius Crassus, postquam ædem Mentis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio, qui classi præesset, missus.

33. In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum omnes reges gentesque animos intenderant. Inter quos Philippus P Macedonum rex, eo magis, quod propior' Italiæ, ac mari tantum Ionio' discretus erat. Is ubi primum fama accepit, Hannibalem Alpes transgressum, ut bello inter Romanos Poenumque orto lætatus erat, ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus, fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia jam pugna, tertia victoria cum Pœnis erat, ad fortunam inclinavit, legatosque ad Hannibalem misit: qui, vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Junonis templum 3 in Ab Carthaginiensium parte erat tertia victoria.

1 Quo propior Stroth. et Kreyssigius.-2 Cum Hannibale et Panis erat Edd. ante Gronov.-3 Vox templum abest a multis Mss. et forte delenda.' Ru

ΝΟΤΕ

P Philippus] Penultimus is fuit Macedoniæ rex, de quo antea.

ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΦΙΛΙΠΠΟΥ.

4 Macedonum rex] Inter Thessaliam, Epirum, Adriaticum sinum, Illyrium, Dardaniam, Thraciam, et mare Egæum fuit Macedonia; quæ versus

ortum nomen adhuc pristinum retinet, versus occasum in Albaniæ nomen fere transiit. Quin et Philippo parebat Thessalia; hæc omnia nunc sub Turcis.

Mari tantum Ionio] Pars Mediterranei maris est Ionium, quod Siciliam Græciamque interluit; hinc extremam Italiam, inde Epirum, et Peloponnesum attingens.

Ad Lacinia Junonis] Locupletissimum fuit templum Junonis Laciniæ, juxta Crotonem: unde Lacinium promontorium, in mare Ionium procurrens ultra sinum Tarentinum. Id nunc Capo delle Colonne vocatur, ab ejusdem templi columnis aliquot adhuc extantibus. Locus est in magna Græcia et ora Bruttiorum, quæ nunc Calabria ulteriore.

[graphic]

terram egressi sunt. Inde per Apuliam petentes Capuam, media in præsidia Romana illati sunt; deductique ad M. Valerium Lævinum prætorem, circa Luceriam 4 castra habentem. Ibi intrepide Xenophanes legationis princeps, a Philippo rege se missum, ait, ad amicitiam societatemque jungendam cum populo Romano; mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. Prætor, inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis lætus admodum, hostes pro hospitibus comiter accepit. Dat, qui prosequantur, itinera 7 cum cura demonstrent, quæ loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant. Xenophanes per præsidia Romana in Campaniam, inde, qua proximum fuit, in castra Hannibalis pervenit, fœdusque cum eo atque amicitiam junxit legibus his : 'ut9 Philippus rex quam maxima classe (ducentas autem naves videbatur effecturus) in Italiam trajiceret, et vastaret maritimam oram: bellum pro parte sua terra marique gereret. Ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Carthaginiensium atque Hannibalis esset, prædaque omnis Hannibali cederet. Perdomita Italia, navigarent in Græciam, bellumque, cum quibus regibus 10 placeret, gererent. Quæ civitates continentis, quæ insulæ ad Macedoniam vergunt, ea Philippi regnique ejus essent.'

34. In has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus, missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem

pert.-4 'Luceriam recepi ex emend. VV. DD. quam firmat impr. cap. 48. Nuceriam vel Numeriam Mss. et Edd. Sed utrumque ab h. 1. alienum.' Rupert.-5 Vulgo in Edd. omnibus Inter def. vet. sociorum, Valerius, nova soc. omisso nomine Prætor, additoque proprio Valerii nomine, quod pæne ab omhibus, certe ab optimis Mss. abest. Prætor, quod tamen in nonnullis Mss. extat, excidit negligentia librariorum post P. R.' Stroth.-6 Al. hostem pro hospite.-7 Al. itineraque.-8 Al. aut Romani.-9 Ut a pessima omnium editionum, Gruteri nempe, abest.' Stroth.-10 Malit J. F. Gronov. regi, et e melioribus Mss. quæque insulæ. Pro vergunt conj. Rupert. vergerent.

NOTE

* Cum quibus regibus placeret] Assentior Gronovio scribenti, cum qui

bus regi placeret. Et paulo infra, quæque insulæ ad Macedoniam vergunt.

ad Junonis Laciniæ, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt: inde profecti, cum jam altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt, quæ præsidio erat Calabria " littoribus. P. Valerius Flaccus cercuros "* ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati: deinde, ubi celeritate vinci senserunt,12 tradunt se Romanis, et ad præfectum classis adducti: cum quæreret, 'qui, et unde, et quo tenderent cursum ;' Xenophanes primo, satis jam semel felix, mendacium struere, ‘a Philippo se ad Romanos missum, ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, pervenisse. Campaniam superare nequisse, septam hostium præsidiis.' Deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis, interrogatosque sermo prodidit; tum, comitibus eorum seductis ac metu territis, literæ quoque ab Hannibale ad Philippum inventæ, et pacta inter 13 regem Macedonum Poenumque ducem. Quibus satis cognitis, optimum visum est, captivos comitesque eorum Romam ad senatum, aut ad consules, ubicumque essent, quam primum deportare. Ad id celerrimæ quinque naves delectæ, ac L. Valerius Antias, qui præesset, missus: eique mandatum, ut

[ocr errors]

11 In Edd. ante Gronov. Corcyræos, in Mss. cercyros et corcyros.-12 Celeritate victi cesserunt Edd. ante Gronov.-13 Inventa de pace inter Edd. ante Gronov. inventæ et pacta pacis inter Gronov. Crevier, all. Vid. inf. et Not.

NOTE

Calabria] Quæ nunc terra d'O

tranto.

* Cercuros] Ita legendum monente Salmasio, cui favet Puteanus codex, ubi scribitur cercyros: alias corcyros, vulgo Corcyræos. Erant autem cereuri genus navigii levioris, ut appa ret ex sequentibus, qui, ni fallor, Corcyræis in usu et inde apud Latinos tractum nomen; quanquam Plinius lib. vII. c. 55. eorum inventum Cy. priis assignet. Sed potuere Latini a Corcyræis e proximo accipere.

Y Suspectos legatos fecit Hannibalis]

Gisgonem aliosque cum legatis Macedonum missos prodidit patrius babitus.

* Et pacta inter] Legebatur vulgo de pace inter regem Macedonum Panumque ducem. At ex Colb, scriptisque a Gronovio laudatis, ubi et pactæ, cancellatis vocibus duabus quæ adduntur in Put. el pactis, reponere non dubito, et pacta inter regem. Non enim proprie pacis pacta inter eos erunt, nullo antea inter eos bello, sed pacta fœderis.

L. Valer. Antias] Alius ab eo qui

in omnes naves legatos separatim custodiendos 14 divideret," daretque operam, ne quod iis colloquium inter se, neve quæ's communicatio consilii esset. Per idem tempus Romæ cum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia provincia decedens, retulisset, qui status rerum in insula esset, bellum 16 ac defectionem omnes spectare; Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate cœli aquarumque advenientem exceptum,' non tam in periculosum, quam longum, morbum implicitum, diu ad belli vim sustinendam inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatæ provinciæ præsidio 17 esse,' ita parum bello, quod motum iri videretur; decreverunt Patres, ut Q. Fulvius Flaccus quinque millia peditum, quadringentos 18 equites scriberet, eamque legionem d primo quoque tempore in Sardiniam trajiciendam curaret, mitteretque cum imperio, quem ipsi videretur; qui rem gereret, quoad Mucius convaluisset. Ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul censorque fuerat, subegeratque in consulatu 19 Sardos. Sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa, duce

• Afflatum afflictumque malignitate crassi aëris, &c. sub adventum suum. Custodem provinciæ, sive ad præsidium provinciæ tempore pacis.

Var.—14 Legatos partim custodiendos Edd. ante Froben. et Mss. optimi plurimique.-15 Quæ abest ab Edd. ante Gronov.-16 Ad bellum Edd. ante Gronov.-17 Præsidem Edd. ante Drak.-18 Trecentos Edd. ante Ald. forte rectius aut centum præter morem adjecti.' Rupert.-19 In consulatu: sed in quo? nam bis consul fuerat. In quibusdam libris reperiri in suo consulatu, et legendum esse in primo cons. non male monet Pigh. in Ann. ad a. 519. p. 95. nam voc. primo, numerali nota signatum, facile intercidere potuisse.' Rupert.

NOTE

annalium grande opus scripsit: hunc enim Velleius testatur æqualem fuisse L. Sisennæ, Rutilii, Quadrigarii: Sisennam autem affirmat bellum civile Syllanum scripsisse, quod ad annum urbis 666. pertinet.

b Ut in omnes naves legatos separatim custodiendos divideret] In quinque naves sibi datas totidem legatos, tres Hannibalis, duosque, ut hinc conjice

re est, Philippi.

c Q. Fulvius] Cui licet prætura urbana obvenisset, data nihilominus provincia est oræ maritimæ classe tuendæ supra c. 32. sub finem.

d Eamque legionem] Majorem solito vides militum in legione numerum quinque millia peditum, equites quadringentos.

e

Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, fœda tempestate vexata, ad Baliares insulas dejicitur : 20 ibique (adeo non armamenta modo, sed etiam alvei navium quassati erant) subductæ naves dum reficiuntur, aliquantum temporis triverunt.

[ocr errors]

35. In Italia cum post Cannensem pugnam, fractis partis alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset; Campani per se adorti sunt rem Cumanam suæ ditionis facere; primo solicitantes, ut ab Romanis deficerent. Ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant. Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas. Eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt: petieruntque, ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet: præsidium ibi armatum sese habituros, ne quid ab Romano Ponove periculi esset. Cumani (quanquam suspecta fraus erat) nihil abnuere; ita tegi fallax consilium posse rati. Interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessæ, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato, transgressus Vulturnum flumen, circa Liternum 3 castra posuit. Ibi, quia otiosa stativa erant," crebro decurrere milites cogebat, ut * Quoniam sine militari factione milites in stativis castris agebant.

-20 Ejicitur Edd. ante Crevier.

h

1 Statutum Edd. vett. et plerique Mss.-2 Ab Romanis novi periculi esset Edd. ante Gronov. et plerique Mss.-3 Al. Linternum.-4 Al. erant.—

NOTE

e Ad Baliares insulas dejicitur [ejicitur] Notat Gronov. in scriptis esse dicitur, factum ex deicitur: vultque hic legi ad Baliares insulas dejicitur: licet enim naufragi ejici dicantur, ii tamen qui a cursu suscepto vel a medio mari ad inferiorem partem tem. pestate deferuntur, proprie dejici di

cuntur.

Ad Hamas] Hama, sive Hama, locus fuit Campaniæ in Cumanorum finibus Capuam versus: sylva adhuc

nomen servat, vulgo Selva di Hami.
8 Ab Romano Panove] Conjectura
Gronovii est ex Puteano. Vulgata
lectio, ne quid ab Romano novi periculi
esset.

h Exercitu lustrato] Populum censores, imperatores exercitum lustrare dicebantur, cum facto sacrificio multitudinem expiabant, eorumque numerum inibant.

i Crebro decurrere] Gallice, faire souvent l'exercice.

« IndietroContinua »