Immagini della pagina
PDF
ePub

tirones (ea maxima pars volonum erat)+ assuescerent signa sequi, et in acie agnoscere ordines suos. Inter quæ maxima inerat cura duci,s itaque legatis tribunisque præceperat,ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunæ discordiam inter ordines sereret: vetus miles tironi, liber voloni sese exæquari sineret: omnes satis honestos generososque ducerent, quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset. Quæ fortuna coëgisset ita fieri, eandem cogere tueri factum.' Ea non majore cura præcepta ab ducibus sunt, quam a militibus observata: brevique tanta concordia coaluerant omnium animi, ut prope in oblivionem veniret,7 qua ex conditione quisque esset miles factus. Hæc agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt, quæ a Campanis legatio paucos ante dies venisset, et quid iis ipsi respondissent: triduum post eum diem festum esse : non senatum solum omnem ibi futurum, sed castra etiam et exercitum Campanum. Gracchus, jussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere, et manere intra muros, ipse pridie, quam statum sacrificium Campanis esset, Cumas movet castra. Hamæ inde tria millia passuum absunt. Jam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius Medixtuticus

8

m

5 Inter quæ concordiæ maxima erat cura duci Edd. ante Gronov. Inter quæ max. inerat tum cura dant Gronov. Crevier. vocabulum concordiæ ab iis additum est, qui non intelligentes itaque, positum esse pro atque sic nesciebant.' Stroth. Vid. inf. et Not. Var.-6 Ne quam exprobratio cuiquam Edd. ante

NOTE

▲ Inter quæ maxima inerat [concordiæ maxima erat] cura duci] Vulgo, itaque concordiæ maxima erat cura duci: mutavit Gronovius quod aliqui meliorum codicum ignorent rò concordiæ: unde illud itaque, quod sequitur, negat esse causale, sed positum pro et ita. Verum perspicua magis erit sententia, si retineamus nomen concordiæ, quod et scripti non pauci et editi habent; et suadent quæ sequun. tur. Alioqui suspensa quodammodo esset oratio, nec appareret cujus rei

maxima esset cura Sempronio.

1 Exprobratio cuiquam veteris fortunæ] Hæc præsertim ob volones ex servili conditione in militiam novam admissos.

m Marius Alfius] Marius hic Alfius, qui summus magistratus: in optimis codicibus est, Marius Alpius edixit uti qui summus magistratus: unde a Gronovio factus Medixtuticus: quod nomen summi magistratus Capuæ fuisse constat ex lib. XXIV. c. 19. aliisque locis.

10

(summus magistratus erat Campanis) cum quatuordecim millibus armatorum habebat castra, sacrificio apparando et inter id instruendæ fraudi aliquanto intentior, quam muniendis castris, aut ulli militari operi. Triduum sacrificatum ad Hamas. Nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset cœpta, et ab decima diei hora a coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme prima tolli jussit signa; silentique profectus agmine, cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana, ut in pervigilio neglecta, simul omnibus portis invadit: alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes obtruncat. Hominum eo tumultu nocturno 12 cæsa plus duo millia, cum ipso duce Mario Alfio. Capta sunt signa militaria quatuor et triginta.

36. Gracchus, minus centum militum jactura castris hostium potitus, Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam in Tifatis " habebat castra. Nec eum provida futuri fefellit opinio. Nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal, ab re bene gesta insolenter lætum exercitum, tironum magna ex parte

Gronov.-7 Venirent Edd. ante Gronov.-8 Statutum iidem.-9 Marius Alfius qui summus m. iidem et multi Mss. Vid. Not. Var.-10 Drankenborchius cum Periz. legendum putat, sacrificandum: Crevierius, sacrificatur. Certe alteriusutrius significatus inesse debet r sacrificatum.' Stroth.11 Posset cæpta, ad decimam diei horam] Posset, a sexta ad decimam diei horam Edd. ante Gronov. posset cœpta, et ab decima diei hora Gronov. et rell. deinceps Edd. sed ad decimam horam in omnibus fere Mss. in nullo vero ab est.' Stroth.-12 Vox nocturno redundat: nam ex priore versu satis intelli. gitur rem nocte actam esse: abest certe a vet. lib.' Sigon.

13 Super Capuam ac Tifata Edd. ante Gronov. in quibus mox est, nec eum

NOTE

■ Ab decima diei hora] Ab orto sole numeranda. Non solebant autem Romani nisi sero cœnam capere; sed nunc jubentur milites ante horam consuetam corpora curare, ut somno capto possent paulo post mediam noc

tem Campanis somno post sacrificium mersis supervenire. Helluones etiam cœnam ante horam decimam inchoabant: unde apud Satiricum: 'Exul ab octava Marius bibit.'

servorumque, spoliantem victos prædasque agentem ad Hamas se inventurum; citatum agmen præter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato præsidio Capuam 14 duci, saucios vehiculis portari jubet.'s Ipse Hamis vacua ab hostibus castra, nec quicquam præter recentis vestigia cædis strataque passim corpora sociorum invenit. Auctores erant quidam, ut protinus inde Cumas duceret, urbemque oppugnaret. Id quanquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem, maritimam urbem, haberet; tamen, quia præter arma nihil secum miles, raptim acto agmine, extulerat, retro in castra supra Tifata se recepit. Inde, fatigatus Campanorum precibus, sequenti die cum omni apparatu oppugnandæ urbis Cumas redit: perpopulatoque agro Cumano, mille passus ab urbe castra locat; cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi socios, implorantes fidem suam populique Romani, substitisset,17 quam satis fidens exercitui. Nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat, Vulturnum flumen 18 traducere audebat exercitum; occupatus primo auspiciis repetendis,19 dein prodigiis, quæ alia super alia nuntiabantur, expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.

16

37. Hæ causæ cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat; et jam operibus oppugnabatur. Adversus ligneam ingentem,20 admotam urbi, aliam turrem ex ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem: quia muro, satis per se alto, subjectis validis sublicis, pro solo

provida viri fefellit.-14 Campanorum per duo præsidia, Capuam, &c. Edd. ante Gronov. dato ex Lipsii conjectura est, quam Gronovius recepit; cum in omnibus Mss. sit duo.-15 Vehiculis tolli portarique j. Edd. ante Gronov. mox in iisdem pro Hamis est ad Hamas.-16 Populatoque Edd. ante Gronov.17 Locat. Tum Gr..... substitit Edd. ante Črev.-18 Flumen abest ab Edd. ante Gronov.-19 Roma addunt Edd. ante Gronov.

20 Adversus ligneam ingentem sc. turrem, quam vocem addunt omnes Edd. ante Gronov. sed pauci Mss. Malim mox turrem delere, quam h. 1.' Rupert.

NOTE

Subjectis validis sublicis] Correc. insulse omnino, subjectis validis suptio est Laur. Valla: cum legeretur plicatis.

usus erat. Inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem' tuebantur: postremo, ubi promovendo adjunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem conjecerunt. Quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese præcipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis1 stationes hostium fudit fugavitque in castra; ut eo die obsesso, quam obsidenti, similior esset Poenus. Ad mille trecenti Carthaginiensium cæsi, et undesexaginta vivi capti; qui, circa muros et in stationibus solute ac negligenter agentes, cum nihil minus, quam eruptionem, timuissent, ex improviso oppressi fuerant. Gracchus prius, quam se hostes ab repentino pavore colligerent, receptui signum dedit, ac suos intra muros recepit. Postero die Hannibal, lætum secunda re consulem justo prælio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit. Ceterum postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit, nec committi quicquam temerariæ spei, ad Tifata redit infecta re. Quibus diebus Cuma liberatæ sunt obsidione, iisdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Pœno prospere pugnat. Supra duo millia hostium 7 occidit, et ducentos octoginta milites amisit: signa militaria ad quadraginta unum cepit. Pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. Et ex Hirpinis oppida tria,

-1 Al. propugnatores urbem ac mania.-2 Add. facta Edd. ante Drak.8 CCCC. Edd. ante Gronov. trecentos Gronov. Doujat. Crevier. mox inde sexaginta Edd. vett. unde quadraginta rell, ante Gronov.-4 Al. oppressi sunt. -5 Elatum Edd. ante Drak.—6 Alterum diebus delendum esse censet Ru

NOTE

Hannibal, lætum [elatum] secunda re] Negat Gronovius in Mss. legi Tò elatum: constatque satis absque hoc sententia.

Ad Grumentum] Hoc Lucanorum oppidum Apenninum inter et sinum Tarentinum, interque Potentiam ac Thurios fuit. Cluverio est hodie Cla

rimonte ad Sirin amnem, vulgo Sino. Holstenius illud probabilius ponit inter Saponaram, ad dextram Aciris sive Agri fl. ubi nominis vestigia supersunt in loco qui nunc Agrometo, supra ducale oppidum Tursi, in Basilicata.

quæ a populo Romano defecerant, vi recepta per M. Valerium prætorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum: et auctores defectionis securi percussi. Supra mille captivorum sub hasta venierunt: præda alia militi concessa, exercitus Luceriam reductus,9°

38. Dum hæc in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quæ Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectæ prope omnem Italiæ oram, cum præter Cumas velis ferrentur, neque, hostium an sociorum essent, satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit. Cum

pert.-7 Hominum Edd. ante Jac. Gronov. et plerique Mss.-8 'Vercellium, Vescellium, Sicilinum; et auctores cet. ex optimis Mss. cum Stroth. revocavi, ut tria sint Hirpinorum oppida, e quibus editores homines, et quidem duos tantum, fecerunt. Vercellium Siciliumque et auctores d. s. percussit Edd. prim. prætorem. Vercellius Siciliusque auctores d. s. percussi Edd. a Mogunt. omnes. Ceterum ipsa oppida hodie incognita, et nomina forte corrupta. In quibusdam Mss. Vescellum et Sicilium legitur. Sicilium a Dionysio, etsi in Tiburtibus, memorari monuit Gron. idemque putabat, a Vescellio s. Viscellio tum Jovem Vicilinum XXIV. 44. 6. (ubi in Ms. Put. et Pet. legitur Jovis Visilini) tum Sp. Cassium Viscellinum dictum fuisse. Forte leg. Herdoniam, Abellinum, Æculanum, oppida Hirpinorum nobis, non librariis, notiora.' Rupert.-9 Exercitus Cumas reductus Edd. ante Gronov.

NOTE

r Vercellium, Vescellium, Sicilinum : et auctores] Sic ex Put. et Petav. legit Gronov. notatque ex tribus Hirpinorum oppidis factos ab editoribus homines: scripserant enim Vercellius, Siciliusque autores defectionis. Et primo lib. xxiv. cap. 44. mentionem fieri observat Jovis Vicilini in agro Compsano, qui ager in Hirpinis. Hinc Vescellium seu Vicilium non procul Compsa fuisse conjicere licet. Reliqua duo loca, ut ceteris scriptoribus incognita, qua parte Hirpinorum fuerint, divinare haud promtum. Forte detortum ex Vercellio seu Vergello nomen Monte Vergine; quod oppidum est ad Aufidum in Princi. patu ulteriori. Et vero Aufidus, qui et Canna quoque, Vercelli nomine aliqua sui parte dictus videtur. Va.

ler. certe Maximus lib. 1x. cap. 2. narrat, Hannibal emin flumine Vergello corporibus Romanis ponte facto exercitum traduxisse: quod Silius aliique de Aufido memorant. Nec novum, Christianis sacris constitutis, antiqua locorum vocabula in sanctorum nominum haud multum distantes appellationes mutata. Ex Sicilino factum forsitan Serino, loci nomen paulo infra Sabati amnis fon

tes.

• Exercitus Luceriam reductus] Vulgo Cumas, vel Cumam, reductus. Gro nov. ex Put. et Pet. ubi curiam reductus, fecit Luceriam reductus: cui subscribo. Nam Cumis obsidebatur consul Sempronius Gracchus : hic autem agitur de exercitu M. Valerii prætoris.

« IndietroContinua »