Immagini della pagina
PDF
ePub

adeo conjuncta societate Pœnis, ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit. Carthaginienses Illiturgin oppugnare adorti, quia præsidium ibi Romanum erat: videbanturque inopia eum locum maxime expugnaturi. Cn. Scipio, ut sociis præsidioque ferret opem, cum legione expedita profectus, inter 12 bina castra cum magna cæde hostium urbem est ingressus, et postero die eruptione æque felici pugnavit. Supra duodecim millia hominum cæsa duobus præliis: plus mille capti, cum sex et triginta militaribus signis. Ita ab Illiturgi recessum est.'4 Bigerra & inde urbs (socia et hæc Romanorum erat) a Carthaginiensibus oppugnari cœpta est. Eam obsidionem sine certamine adveniens Cn. Scipio solvit.

h

42. Ad Mundam exinde castra Punica mota: et Romani eo confestim secuti sunt. Ibi signis collatis pugnatum per quatuor ferme horas: egregieque vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula confixum erat; pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus. Ceterum haud dubium fuit,

11 Conj. Rupert. ad portum Victoria.-12 Al. intra.-13 Plus decem millibus captum Gronov. Doujat. Crevier. plus decem millia capta Edd. ante Gronov.14 Olim legebatur, ita ab Illiturgi recessum est obsidione. Vid. Not. Var.

NOTE

f Castulo, urbs] Castulo, unde imperite quidam Castellæ nomen deducunt, quod procul ab eo tractu cepit: fuit urbs Oretanorum, qui sub Romanis provinciæ Tarraconensi, ac deinde Carthaginiensi ab illa detractæ, contributi, in finibus Bæticæ. Creditur fuisse ubi nunc Castona la Vieja, quod Nic. Sansoni placet; quanquam Brietio est Cazorla: in Castellæ novæ finibus qua proxime Granatæ regnum attingit.

Bigerra] Bastitanis tribuitur a Ptolemæo Bigerra, qui fuere in orientali parte Novæ Castellæ, qua se in Valentiæ regnum insinuat. Mancham hodie vocant. Locum huic op

pido assignat Sanso, ubi nunc Pesquera, non procul Cabriel amne. Ego nominis vestigia secutus puto Boja. ram, ad dextram Sucronis, inter Concham ad septemtrionem et Alarcon ad meridiem, sed huic multo propi

orem.

h Ad Mundam] In ulterioris Hispaniæ parte quam Bæticam a Bæti fluvio dixere, ad Mundam fluvium in Bastulis Pœnis fuit Munda, victoria Cæsaris de Pompeii filiis clarum postea oppidum. Brietius nomen servare ait vulgo tamen creditur fuisse, ubi nunc Ronda Vieja, in regni Granatensis parte occidentali ad An. dalusiæ confinia.

quin, nisi ea mora intervenisset, castra eo die Punica capi potuerint. Jam 15 non milites solum, sed elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipso novem et triginta elephanti pilis' confixi. Hoc quoque prælio ad duodecim millia hominum dicuntur cæsa, prope tria capta, cum signis militaribus septem et quinquaginta. Ad Auringen kinde urbem Pœni recessere; et, ut territis instaret, secutus Romanus. Ibi iterum Scipio lecticula in aciem illatus conflixit: nec dubia victoria fuit: minus tamen dimidio hostium, quam antea, quia pauciores superfuerant, qui pugnarent, occisum. Sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum1 fratre 16 misso, brevi replevit exercitum, animosque ad tentan

15 Enim addunt Edd. ante Gronov.-16 Primum legenti mihi videbatur legendum esse a fratre, quod et viris doctis jamdudum visum, et a Doujatio adeo receptum video, nulla tamen librorum auctoritate: deinde re accuratius examinata, melius quidem putabam si adderetur præpositio, non tamen necessarium. Magno Gronovio aliisque viris doctis frandi fuit, quod vocabulum gens perperam intelligerent. Non enim significat h. 1. Punicam gentem, seu populum Carthaginiensem, sed gentem Barcinam, fratres Hannibalem, Hasdrubalem, et Magonem, Hamilcaris filios: de qua gente et sup. Lib. xxi. cap. 10. dixerat: nec unquam donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana fodera.' De duobus fratribus, Hasdrubale et Magone, h. 1. dicit, gens nata instaurandis reparandisque bellis, brevi replevit exercitum, animosque fecit scil. exercitui: replevit autem exercitum, dum unus fratrum Mago mitteretur ad conquisitionem militum. Hac enim sententia recte dici posse puto: gens...fratre missq, replevit exercitum. Ut tamen melius putarem, si adderetur præpositio, disjunctio vocabulorum Magone...fratre efficit. Namque si fratre nihil nisi appositio Toû Magone esset, Livium potius junctis vocibus Magone fratre ad conqu. mil. m. dixisse

NOTE

i Superque ipso] Super Vallo scilicet, seu ad Vallum.

Ad Auringen] Aurinx, sive Aurigi, ut in antiquis inscriptionibus vocatur, Bæticæ urbs fuit sine dubio: qua in parte fuerit, incertum. Clusio et Floriano est Arjona juxta Jaën Marianæ ipsum Jaën, in Andalusia Orientali. Verum his obstare videtur quod Pœni Munda Auringen recessisse dicuntur; id est, in ulteriora Hispaniæ abiisse: hæc autem loca propiora citeriori Hispaniæ

quam Munda. Beutero igitur libentius accesserim cui Aurinx est Moron, inter Mundam et Hispalim. V. lib. xxvIII. c. 3.

Magone ad conquisitionem militum] Si cum præpositione scribatur, Magone ad conquisitionem militum a fratre misso: intelligetur fratris nomine Hasdrubal Hamilcaris filius: et quod sequitur, brevi replevit exercitum, non incommode referetur ad superiora, gens nata instaurandis reparandisque bellis.

2

18

dum de integro certamen fecit. Alii '7 plerique milites," sicut pro parte toties intra paucos dies victa, iisdem animis, quibus prius, ita eodem eventu pugnavere. Plus octo millia hominum cæsa: haud multo minus quam mille captum, et signa militaria quinquaginta octo; 20 et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillæque,' magnus numerus. Duo etiam insignes reguli Gallorum (Mœnicapto et Civismaro nomina erant) eo prælio ceciderunt. Octo elephanti capti, tres occisi. Cum jam3 res prosperæ in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quæ causa belli esset, octavum jam annum sub hostium potestate esse. Itaque id oppidum, vi pulso præsidio Punico, receperunt, cultoribusque antiquis, quos vis reliquerat belli, restituerunt: et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt, urbemque eorum " delevere.

puto.

5

4

Contra naturæ ordo postulabat, ut primum commemoraretur subjectum Magone, deinde consilium seu finis ad conquisitionem militum, tum cansa a fratre; denique adderetur prædicatum misso.' Stroth. A fratre dat Kreyssig. Vid. Not. Var.-17 Pro Alii Valla conj. Galli, et J. F. Gronov. At hi.-18 Quibus prius, eodemque eventu Edd. omnes. In Mss. mira est varie tas: pro sicut in duobus est siquæ, in septem sique, in uno siquidem. Valia inde efficere volebat iique. Postrema verba, majore etiam varietate in nonnullis Mss. ita extant, quibus P. R. orta, eodemque eventu: in aliis diserte, quibus Populi Romani orta eodemque ev. rursus in aliis, quibus prius orta eodemque: al. quibus prius coorti eodemque: al. quibus prius R. ita eodemque. In nonnullis tamen id, quod nos recepimus, ipsis literis extat.' Stroth.—19 Capta Edd. ante Crevier.-20 Et signa militaria quinquaginta octo del. Gronov. Donjat.-1 Fuere annuli aurei, torques armillæque Edd. ante Crevier.-2 In Ms. Put. Mænicœpta et Vismaro.-3 Tam legendum putat Perizonius.-4 Quod Edd. ante Crevier. mox quintum aut sextum pro octavum legendum monet Glareanus.-5' Put. et Pet. quot et suis. Alii, quos et vis, vel jus. Forte, quos ex iis vis reliquerat belli. Lib. xxv. Quasdam ex iis damnatas in exilium egerant.' Vel, quos ex iis reliquerat bellum.' J. F. Gronov.

NOTÆ

m Alii plerique milites] Legit Valla Galli plerique; Gronov. suspicatur Capti plerique: sed uterque contra Mss. fidem, atque Auctoris, ni fallor, sententiam: vult enim plerosque milites, qui conquisiti a Magone, novos fuisse; et alios, id est, diversos ab iis, qui prius pugnaverant, vic

tique bis fuerant.

n Urbemque eorum] Scire vellem quam Turdetanorum urbem intelligat; fuere enim Turdetani inter Hispaniæ totius populos latissimis finibus in Bætica septemtrionali et Beturia, atque adeo in Lusitania; eorumque urbes tres saltem et qua

43. Hæc in Hispania, Q. Fabio, M. Claudio consulibus, gesta. Romæ cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo censoribus, P. Furio et M. Atilio, a L. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est. Quæstorem eum proximo anno, ademto equo, tribu moverant atque ærarium fecerant, propter conjurationem deserendæ Italiæ ad Cannas factam. Sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere, dimissique fuerant. Ne lustrum perficerent, mors prohibuit P. Furii. M. Atilius magistratu se abdicavit. Consularia comitia habita a Q. Fabio Maximo consule. Creati consules ambo absentes, Q. Fabius Maximus, consulis filius, et Ti. Sempronius Gracchus iterum. Prætores fiunt M. Atilius, et, qui tum ædiles curules erant, P. Sempronius Tuditanus et Cn. Fulvius Centumalus 7 et M. Æmilius Lepidus. Ludos scenicos per quatriduum eo anno primum factos ab curulibus ædilibus, memoriæ proditur. Ædilis Tuditanus hic erat, qui ad Cannas, pavore aliis in tanta clade torpentibus, per medios hostes evasit. Comitiis perfectis, auctore Q. Fabio consule, designati consules Romam arcessiti magistratum inierunt:* senatumque de bello ac provinciis suis prætorumque, et de exercitibus, quibus quique præessent, consuluerunt.

6 Put. desereddactus italiæ at cannas. Pet. deserte actus Italiæ ad Cannas. Voss. deferte actus Italiæ. Aliquid latet. Forte scribendum, deserendæ metu Italia Canusii factum; aut deserendæ terræ Italiæ. Vide supra lib. xx11. 52. et 53.' J. F. Gronov.-7 Al. Centimalus.-8 Pro evasit Edd. ante Gronov. habent erupit.

NOTE

draginta numerat Ptol. Verum hoc belli Punici tempore terminos inter angustiores inclusi, exiguam tantum Bæticæ partem tenuisse videntur : et forte eam ubi post Turdulorum pars versus ortum ad Oretanorum Bastitanorumque confinia: ne nimium abfuerint a Sagunto, cui bellum conflasse ante quadriennium dicuntur. Reliqua ut ex superioribus constat

Olcades magnain partem hoc tempore tenebant: nisi velis hic pro Turdetanis, quorum nomen alibi fere incognitum Livio, legi Edetanos, quorum intra fines Saguntus. Olcades tamen cum urbe Cartheja ad lævam Tagi ponunt Sanso et Brietius, qui oppidum Ocafia interpretatur.

A. U. C. 540.

12

44. Itaque provinciæ atque exercitus divisi. Bellum cum Hannibale 9 consulibus mandatum, et exercituum unus, quem ipse Sempronius habuerat, alter,1° quem Fabius consul. Eæ binæ erant legiones. M. Æmilius prætor, cujus peregrina sors erat, juris dictione M. Atilio collegæ,° prætori urbano, mandata, Luceriam " provinciam haberet, legionesque duas, quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, prætor præfuerat. P. Sempronio " provincia Ariminum, Cn. Fulvio Suessula, cum binis item legionibus, evenerunt: ut Fulvius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M'. Pomponio acciperet. Prorogata imperia provinciæque, M. Claudio Sicilia finibus eis, quibus regnum Hieronis fuisset: Lentulo proprætori provincia vetus: T. Otacilio classis. Exercitus nulli additi novi. M. Valerio Græcia Macedoniaque cum legione et classe, quam haberet: Q. Mucio cum vetere exercitu (duæ autem legiones erant) Sardinia: C. Terentio legio una, cui jam præerat,1 et Picenum. Scribi præterea duæ legiones urbanæ jussæ et viginti millia sociorum. His ducibus, his copiis, adversus multa simul, aut mota aut suspecta, bella munierunt Romanum imperium. Consules, duabus urbanis legionibus scriptis, supplementoque in alias lecto, prius, quam ab Urbe moverent,' prodigia procurarunt, quæ nuntiata erant. Murus ac por

t Antequam discederent ab urbe.

9 Bellum undecumque cum H. Edd. ante Gronov.-10 Male ex meo sensu cohærent verba, et... unus... alter: legendum fortasse: et exercitus duo; unus, quem,... alter, quem: excidisse certe aliquid ex hac parum concinna oratione videtur.' Doering.-11 Jurisdictionem Attilio c. p. u. mandarat, ut Luc. Edd. ante Gronov.-12 Prætori Semp. Edd. ante Crevier.-13 M. Pomponio Edd. ante Drak. et Mss. omnes.-14 C. Ter, cum legione una cui jam diu præ.

NOTE

• Juris dictione M. Atilio collega, &c.] Jamdiu igitur prætores duo in urbe jus dicebant, urbanus inter cives, peregrinus inter peregrinos, sive inter se, sive cum civibus Romanis litigarent poteratque alter alteri jurisdictionem suam mandare.

P Ariminum] Finis Galliæ Cisalpi

næ et Italiæ Rubico fuit: citra quem Ariminum, vulgo Rimini, in extrema Umbria.

a Provincia vetus] Pars nempe Siciliæ ad occasum versa, et quæ jam tum Romanis parebat maxima ex parte, Carthaginiensibus pulsis.

« IndietroContinua »