Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Crasse, qui tuo magis studio, quàm proprio munere aliquo disertorum, jus a nobis civile didicisti, quod interdum pudeat, juris ignara est.

[ocr errors]

Quod verò in extremâ oratione, quasi tuo jure sumsisti, oratorem in omnis sermonis disputatione copiosissimè posse versari, id, nisi hîc in tuo regno essemus, non tulissem, multisque præessem, qui aut interdicto tecum contenderent, aut te ex jure manu consertum vocarent, quòd in alienas possessiones tam temere irruisses. Agerent enim tecum lege primùm Pythagorei omnes atque Democritici, cæterique, in suo genere, physici vindicarent, ornati homines in dicendo et graves, quibuscum tibi justo sacramento contendere non liceret. Urgerent præterea philosophorum greges, jam ab illo fonte et capite Socrate, nihil té de bonis rebus in vitâ, nihil de malis, nihil de animi permotionibus, nihil de hominum moribus, nihil de ratione vitæ didicisse, nihil omnino quæsîsse, nihil scire convincerent: et cùm universi in te impetum fecissent, tum singulæ familiæ litem tibi intenderent. Instaret Academia, quæ, quidquid dixisses, id teipsum negare cogeret. Stoici verò nostri disputationum suarum, atque interrogationum laqueis te irretitum tenerent. Peripatetici autem etiam hæc ipsa, quæ propria oratorum putares esse adjumenta, atque ornamenta dicendi, ab se peti vincerent oportere : ac non solùm meliora, sed etiam multò plura Aristotelem Theophrastumque de his rebus, quàm omnes dicendi magistros, scripsisse ostenderent. Missos facio mathematicos, grammaticos, musicos, quorum artibus vestra ista dicendi vis ne minimâ quidem societate contingitur. Quamobrem ista tanta tamque multa profitenda, Crasse, non censeo. Satis id est magnum, quod potes præstare, ut in judiciis ea causa, quamcunque tu dicis, melior et proba

bilior esse videatur: ut in concionibus et sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimùm valeat oratio: denique ut prudentibus disertè, stultis etiam verè dicere videaris. Hoc amplius si quid poteris, non id mihi videbitur orator, sed Crassus suâ quâdam propriâ, non cemmuni oratorum facultate, posse.

XI. Tum ille, Non sum, inquit, nescius, Scævola, ista inter Græcos dici et disceptari solere. Audivi enim summos homines, cùm quæstor ex Macedoniâ venissem Athenas, florente Academiâ, ut temporibus illis ferebatur, quòd eam Charmadas, et Clitomachus, et Æschines obtinebant. Erat etiam Metrodorus, qui cum illis unâ ipsum illum Charmadam diligentiùs audierat, hominem omnium in dicendo, ut ferebant, acerrimum et copiosissimum. Vigebat auditor Panætii illius tui Mnesarchus; et peripatetici Critolai Diodorus. Multi erant præterea præclari in philosophiâ, et nobiles, a quibus omnibus unâ pæne voce repelli oratorem a gubernaculis civitatum, excludi ab omni doctrinâ rerumque majorum scientiâ, ac tantùm in judicia et conciunculas, tanquam in aliquod pistrinum, detrudi et compingi videbam. Sed ego neque illis assentiebar, neque harum disputationum inventori et principi longè omnium in dicendo gravissimo et eloquentissimo, Platoni, cujus tum Athenis cum Charmadâ diligentiùs legi Gorgiam: quo in libro in hoc maximè admirabar Platonem, quòd mihi, in oratoribus irridendis, ipse esse orator summus videbatur. Verbi enim controversia jam diu torquet Græculos homines, contentionis cupidiores quàm veritatis. Nam si quis hunc statuit esse oratorem, qui tantummodo in jure, aut in judiciis possit, aut apud populum, aut in senatu copiosè loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et concedat necesse est. Neque enim sine multâ pertractatione om

nium rerum publicarum, neque sine legum, morum, juris scientiâ, neque naturâ hominum incognitâ, ac moribus, in his ipsis rebus satis callidè versari et peritè potest. Qui autem hæc cognoverit, sine quibus ne illa quidem minima in causis quisquam rectè tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientiâ? Sin oratoris nihil vis esse, nisi composite, ornatè, copiosè eloqui : quæro, id ipsum quî possit assequi sine eâ scientiâ, quam ei non concedis? Dicendi enim virtus, nisi ei, qui dicit, ea, de quibus dicit, percepta sint, exstare non potest, Quamobrem, si ornatè locutus est, sicut fertur, et mihi videtur, physicus ille Democritus; materies illa fuit physici, de quâ dixit: ornatus verò ipse verborum, oratoris putandus est. Et, si Plato, de rebus a civilibus controversiis remotissimis, divinitus est locutus, quod ego concedo: si item Aristoteles, si Theophrastus, si Carneades in rebus iis, de quibus disputaverunt, eloquentes, et in. dicendo suaves, atque ornati fuerunt: sint hæ res, de quibus disputant, in aliis quibusdam studiis: oratio quidem ipsa, propria est hujus unius rationis, de quâ loquimur et quærimus. Etenim videmus, iisdem de rebus jejunè quosdam et exiliter, ut eum, quem acutissimum ferunt, Chrysippum, disputavisse, neque ob eam rem philosophiæ non satisfecisse, quòd non habuerit hanc di cendi in arte alienâ facultatem.

XII. Quid ergo interest? aut quî discernes eorum, quos nominavi, ubertatem in dicendo, et copiam, ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantiâ non utuntur? Unum erit profectò, quod ii, qui benè dicunt, afferant proprium; compositam orationem, et ornatam, et artificio quodam, et expolitione distinctam. Hæc autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita; aut nulla sit necesse est, aut omnium irrisione lu

[ocr errors]

datur. Quid est enim tam furiosum, quàm verborum, vel optimorum atque ornatissimorum, sonitus inanis, nullâ subjectâ sententiâ, nec scientiâ? Quidquid erit igitur quâcunque ex arte, quocunque de genere, id orator, si tanquam clientis causam, didicerit, dicet meliùs et ornatiùs, quàm ille ipse ejus rei inventor atque artifex. Nam si quis erit, qui hoc dicat, esse quasdam oratorum proprias sententias, atque causas, et certarum rerum forensibus cancellis circumscriptam scientiam; fatebor equidem in his magìs assiduè versari hanc nostram dictionem; sed tamen in his ipsis rebus permulta sunt, quæ isti magistri, qui rhetorici vocantur, nec tradunt, nec tenent. Quis enim nescit, maximam vim exsistere oratoris in hominum mentibus, vel ad iram aut ad odium aut dolorem incitandis, vel, ab hisce iisdem permotionibus, ad lenitatem misericordiamque revocandis? quare, nisi qui naturas hominum, vimque omnem humanitatis, causasque eas, quibus mentes aut incitantur, aut reflectuntur, penitùs perspexerit, dicendo, quod volet, perficere non poterit. Atqui totus hic locus philosophorum proprius videtur: neque orator, me auctore, unquam repugnabit: sed, cùm illis cognitionem rerum concesserit, quòd in eâ solùm illi voluerint elaborare; tractationem orationis, quæ sine illâ scientià nulla est, sibi assumet: hoc enim est proprium oratoris, quod sæpè jam dixi, oratio gravis et ornata, et hominum sensibus ac mentibus accommodata.

XIII. Quibus de rebus Aristotelem et Theophrastum scripsisse fateor. Sed vide, ne hoc, Scævola, totum sit a me: nam ego, quæ sunt oratori cum illis communia, non mutuor ab illis; isti quæ de his rebus disputant, oratorum esse concedunt. Itaque cæteros libros, artis isti suæ nomine, hos rhetoricos et inscribunt, et appellant.

Etenim cùm illi in dicendo inciderint loci (quod persæpè evenit) ut de diis immortalibus, de pietate, de concordiâ, de amicitiâ, de communi civium, de hominum, de gentium jure, de æquitate, de temperantiâ, de magnitudine animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt, credo, omnia gymnasia, atque omnes philosophorum scholæ, sua hæc esse omnia propria; nihil omnino ad oratorem pertinere. Quibus ego, ut de his rebus omnibus in angulis, consumendi otii causâ, disserant, cùm concessero, illud tamen oratori tribuam et dabo, ut eadem, de quibus illi tenui quodam exsanguique sermone disputant, hic cum omni gravitate et jucunditate explicet. Hæc ego cum ipsis philosophis tum Athenis disserebam. Cogebat enim me M. Marcellus hic noster, qui nunc ædilis curulis est, et profectò, nisi ludos nunc Taceret, huic nostro sermoni interesset; ac jam tum erat adolescentulus his studiis mirificè deditus. Jam verò de legibus instituendis, de bello, de pace, de sociis, de vectigalibus, de jure civili generatim in ordines ætatesque descripto, dicant vel Græci, si volunt, Lycurgum, aut Solonem (quanquam illos quidem censemus in numero eloquentium reponendos) scîsse meliùs, quàm Hyperidem, aut Demosthenem, perfectos jam homines in dicendo, et perpolitos: vel nostros decemviros, qui XII tabulas perscripserunt, quos necesse est fuisse prudentes, anteponant in hoc genere et Ser. Galbæ, et socero tuo C. Lælio, quos constat dicendi gloriâ præstitisse. Nunquam enim negabo, esse quasdam artes proprias eorum, qui in his cognoscendis atque tractandis studium suum omne posuerunt: sed oratorem plenum atque perfectum esse eum dicam, qui de omnibus rebus possit variè copiosèque dicere.

2*

« IndietroContinua »