Immagini della pagina
PDF
ePub

9 tenebris, pervenissent, pergunt inde Collatiam: ubi Lucretiam, haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inve10 niunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam

... Kvavóлeлλоov ¿лitρóóкs. quas in convivio lusuque cum aeσαν ὁμίχλην.

Denique et Livius ipse 1. 7, [28, 7.] Namque et lapidibus pluit, et nox interdiu visa intendi. J. FR. GRON. Recte Gronovius vulga tam scripturam contra virum do. ctissimum Henric. Valesium ad Amm. Marc. 31, 11. tuetur, qui in editione, se vivente edita, (poftea enim mutatum eft) legebat primis incedentibus tenebris. V. etiam Doct. Franc. Ouden dorp. ad Julium Obseq. de Prodig. 123. Pariter etiam Silium locutum esse olim exiftimavi, recepta tantum non Inl. Heinsii conjectura

[blocks in formation]

qualibus viderant tempus terentes, non luxuque. Statius 5. Theb. [195.] dapibus ludoque licenti Fit modus. Nofter l. 40, [14, 2.] Qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit. J. FR. GRONOV. Voces lusus et luxus librarios etiam supra confudisse vidimus ad c. 5, 2. infra videbimus ad 5, 6, 3.

Inter lucubrantes ancillas in me. dio aedium sedentem] Vocem aedium lincola subnotatam a patre invenio. Sicuti divinare ipsius sensum nequeo, ita hoc duntaxat animadverto, jure eam admodum suspectam esse. Id quilibet sentiet, qui consideret, quid Livius indigitet per tà medio aedium; quod plane patet ex l. 5, 41. ubi de proceribus Romanis Gallos ex spectantibus sic aït. medio aedium eburneis sellis sedere. Hanc ipsam rem paullo post ibidem ita profert: intuebantur ia

Ea vestiti

aedium vestibulis sedentes viros. At procul dubio parthenon, in qua domus parte sedit Lucretia, non fuit aedium veftibulum. Non tamen diffiteor, per tà medium aedium alias quoque partes posse denotari. Sed praeterea id qui. dam diserte referunt, Lucretiam mediam ancillarum sedisse. Propertius 3, 5.

- tristes sua pensa ministrae Carpebant, medío nebat et ipsa loco.

5.9. In convivio luxuque] Malim, Delibera igitur, quam notam vox

fuit. adveniens vir Tarquiniique excepti benigne.
victor maritus comiter invitat regios juvenes. Ibi
Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim
stuprandae capit. tum forma, tum spectata casti-
tas incitat. Et tum quidem ab nocturno juvenili 11
ludo in caftra redeunt.

aedium mereatur. Ovidius 2. Fa. Matres familias vestrae in atriis

stor. 571.

Ecce anus in mediis residens an-

nosa puellis.

JAC. GRONOV. Omnes codd.
conftanter vocem aedium reti
nent. quare eam mutare non au
deo, praesertim quum vir Cla-
rissimus fateatur, per medium
aedium etiam alias partes, quam
vestibulum, indicari posse. Par.
tem interiorem aedium, quam-
vis sub dio, sive impluvium, ea
locutione nonnumquam intelligi,
docuit Dan. Heinsius ad Silii 15,
18. Lucretiam vero mediam an-
cillarum sedisse, id quod alii tra-
diderunt, satis innuit Livius di
cendo inter lucubrantes ancillas:
eodem modo quo Ovid. eam in-
ter famulas sediffe dicit 2. Faftor.
743.

Lumen ad exiguum famulae data
pensa trahebant;

Inter quas tenui sic ait ipsa

sono.

Verum quid moramur? nihil mu-
tandum esse hoc loco, docet mos,
qui apud Romanos obtinebat, ut
corum uxores in atrio lanificium
exercerent. Ascon. ad Cic. orat.
pro Mil. 5. Omni vi janua expu-
gnata, et imagines majorum deje-
cerunt, et lectulum adversum uxo-
ris ejus Corneliae, cujus castitas
pro exemplo habita est, fregerunt,
itemque telas, quae ex vetere more
in atrio texebantur, diruerunt.
Arnob. 2. advers. gent. p. 91.

operantur domorum, industrias te=
stificantes suas? V. Lipsium 1.
Elect. 17. qui utrumque hunc lo.
cum jam laudavit.

§. 10. Vir Tarquiniique excepti
benigne] accepti Vol. 2. benigne
suscepti edd. ante Aldinam. Mox
Ubi exceptus benigne
ab ignaris consilii. V. Cel. Bur
cap. seq. §. 2.
mann. ad Nason. Ep. 12. Her. 29.
Mox comites, pro comiter, Lip-
et quae supra notavi ad 1, 22, 5.
ad c. 22, 5.
siens. Male. V. supra h. libro

Lucretiae per vim stuprandae capit]
Ibi Sex. Tarquinium mala libido.
Sibi, pro Ibi, Leid. pr. Sibi et
Ibi invicem commutari, praeser.
tim si litera sibilans ex fine vo-
cis praecedentis adhaerere, vel
contra a litera finali ejusdem vo-
cis elidi potuit, supra dictum est
h. lib. c. 55, 4. (* 5, 34, 7. 10, 21,
14.) Praeterea verba per vim ab
(p.224.) oscitante librario omit.
tuntur in Voff. 2. Mox cum forma,
pro tum, Leid. 1. et Harlej. 2. V.
supra h. cap. ad §. 1. Denique tum
inspectata caftitas Vol.2. Sed syl-
laba prima ts inspectata perperam
nata eft ex ultima litera m voculae
pracedentis. V. ad 37, 11,4.

§. 11. Ab nocturno juvenili ludo]
jevinali ludo Harlej. antiquior.
An voluit juvenali ludo? Ita sane
eft in Leid. 1. et Florent. V. in-
fra ad 37, 20, 5. Ceterum a noctur-
no eft in Leid. 2. editisque vetu-
stis ante Aldum.

LVIII. Paucis interjectis diebus, Sex. Tarquinius, infcio Collatino, cum comite uno Collatiam 2 venit. ubi exceptus benigne ab ignaris confilii, quum poft coenam in hofpitale cubiculum deductus effet, amore ardens, poftquam satis tuta circa, sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, siniftraque manu mulieris pectore obpreffo, Tace, Lucretia, inquit, Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est: moriere, si emi3 seris vocem. Quum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem inminentem, videret; tum Tarquinius fateri amorem, orare, mifcere precibus minas, verfare in omnes partes muliebrem animum.

§. 1. Ab ignaris consilii, quum post coenam in hospitale cubiculum ductus esset, amore ardens] Scribendum deductus esset. RHEN. ab ignaris consilii, post coenam in hospitale cubiculum deductus est, sed amore ardens Oxon. L. 2. ut teftatur Hearne. Rhenano deductus esset reponenti favent omnes codd. quibus usus sum, etiam Florent. praeter Voff. 2. in quo ductus esset. [ut in Helm. 1.] Ĉeterum ab ignara consilii scribendum ad marginem Livii conjece. rat Cl. Ant. Perizon. Sed omnes codd. editam lectionem tuentur. [deductus est Veith.]

§. 2. Postquam satis tuta omnia circa, sopitique] omnia non eft in libro scripto. Fortassis etiam legi posset, postquam satis tuta cuncta, sopitique. RHENAN. omnia abest manuscripto. LIPS. Sic loquitur 24, 41. Quia omnia circa hostium plena erant. 27, 42. Postquam satis tuta omnia esse exploratum est. In noftro tamen loco Flor. duo, Rott. Gud. Voff. [pofter.] Helm. prorsus ignorant to omnia. JAC. GRONOV. 22, 12, 9.

Et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebuit. Ceterum omnia tuta primus Frobenius Basil. anno 1535. edidit, quum Aldus inverso ordine tuta omnia dedisset, eoque prio. res vocem omnia omisissent. tu. ta omnia etiam est in Haverk, et Portug. a m. 2. cum in codem a m. 1. ut et in Harlej. pr. Leid. utroque, et Lipsiens. omnia non compareat; quam vocem etiam ab Oxon. L. 2. exsulare, monuit Thom. Hearne. Quamvis autem eorumdem vocabulorum repetitiones in Livio frequentes esse dictum sit supra h. lib. ad c. 3,9, hic tamen to omnia delendum judicavi, non tantum, quod omnes verbis sequentibus iteratur, sed ante omnia ob tot codicum auctoritatem. Ut autem propterea cum Rhenano legamus postquam satis tuta cuncta, non admodum necesse puto. Illud circa enim ad. verbialiter non addito casu apud Livium frequens eft. V. ad 9, 2. 7. Satis tuta arca [an circa?] Florent. [satis omnia tuta circa Veith.]

ubi obftinatam videbat, et ne mortis quidem metu 4 inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua jugulatum servum nudum positurum, aït, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore quum 5 viciffet obftinatam pudicitiam velut victrix libido, profectusque inde Tarquinius, ferox expugnato decore muliebri, effet; Lucretia, moesta tanto malo, nuncium Romam eumdem ad patrem, Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant: ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidiffe. Sp. Lucretius cum P. Valerio 6 Volefi filio, Collatinus cum L. Junio Bruto venit; cum quo forte Romam rediens ab nuncio uxoris

[ocr errors]

Moriere, si emiseris vocem] morieris Harlej. 2. et Haverk. quorum pofterior paullo ante ordinem verborum hoc modo inmutabat pectore mulieris oppresso. morieris etiam editi ante Aldum.

§. 3. Quum pavida e somno mulier] In libro scripto eft pavida ex somno mulier. RHENAN. ex somno etiam omnes codd.noftri,etiam Flo. rent. quare recipiendum duxi. [exomi Helm. 1.] Mox voces nullam opem aberant a vetuftioribus excusis. Addidit primus Aldus. Et eas etiam conftanter servant scripti. [misceri Helm. 1.]

Versare in omnes partes muliebrem animum] Codex Oxon. N. quem Hearne consuluit, addita a fine voce muliebrem animum coe

pit. Ferre non poterat librarius locutionem infinitam, ideoque locum corrupit. V. supra ad c. 50, 5.

§. 4. Ubi obstinatam videbat] obstinatum videbat, nempe muliebrem animum, quod praecessit,

Voff. 2. Leid. uterque, Lipsiens. et Portug. [ut sordido Helm. 1.]

§. 5. Eumdem ad patrem, Ardeamque ad virum mittit] Auctiores Harlej. 2. et Haverk. [Veith.] habent eumdem ad patrem Spurium Lucretium, Ardeamque ad virum Collatinum mittit. Sed librariis id tribuendum puto, non Livio. Mox codex pofterior cum singulis amicis fidelibus, pro fidelibus amicis. in quo editiones, quae Aldinam praecesserunt, consentientes habet.

§. 6. Cum P. Valerio Volesi filio] Illud licet mutare non ausim, moneri tamen lectorem oportuit, videret, an Valesi, pro Volesi, sit legendum, et Valesii non mul. tum diverso loco pro Volesii. Fabius [Quinctil. 1, 4.] auctor eft Valesios et Fusios pro Valeriis et Furiis a veteribus usurpatum. SABELL. Volusi scribendum ex Capit. Consulibus. SIGON. Palat. tert. Valesi. GEBHARD. V. quae notavi ad Silii Ital. 2, 8.

Lucretiam moestam in cubiculo

erat conventus, Lucretiam sedentem moeftam in 7 cubiculo inveniunt, adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro, Satin' salvae? Minune, inquit; quid enim salvi est mulieri, amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Ceterum corpus est tantum violatum, animus insons. mors testis erit. Sed date dextras fidemque, haud in8 pune adultero fore. Sex. est Tarquinius, qui bostis

sedentem inveniunt] In libro scri. pto eft Lucretiam sedentem moeftam (p. 225.) in cubiculo inveniunt, RHEN, Pariter omnes codices, quibus usus sum, praeter unum Haverk, Ante Rhenanum etiam ita jam edidit Aldus.

§. 7. Adventu suorum lacrimae obortae] abortas Florent. Haverk, Lipsiens. et Portug. cum edd, nonnullis vetuftioribus, quod er. ́rori librariorum tribuendum esse, nullus dubito; quamvis aliud placeat Gebhardo 1. Crepund. 12, V. viros doctos ad Nason. 1. Me. tam. 350.

Satin' salvae? Maxime, inquit】 Vet. Minime, inquit, LIPS, Per. renonius 1. Animadv. Juris Civ. 29. emendat Satin' salva? hac potissimum ratione ductus, quod sermo eft ad mulierem. Atqui etiam infra 1. 6, 34. Fabius ad fi. liam satin' salvae? Itaque hoc non facile quemquam probaturum o. pinor. Major eft controversia, satin' salvae? an satin salve? scribendum sit. Illud praeferunt Sanctius, Scioppius, Vinetus ad Auson, Grat, act. in fine, Carrio ad Fragm, incerta Salluftii, et Gronovius ad Plauti Stichum 1, 1, 10. hoc Donatus et G. Fabricius ad Terent. Eun. 5, 6, 8. Aci. dalius ad Plautum 1. d. Brissonius 7. Form. p. 745. Taubmann, ad

Plauti Trinumm. 5, 5, 53. et Cor. tius ad Salluftii Fragm. p. 1002. Utrumque rectum esse putant Tanaq, Faber ad Terent. 1. d. Boecler. in Chreftomath, Terent. v. Salus. et Perizonius ad Sanctii 4, 4, 10. Satin' salvae? nempe res sunt, recte dici, oftendunt loca Livii 3, 26. et 10, 18. apud Sanctium, et nota illa Plauti ac Terentii salva res est, et re salva. Satin' salve? nititur potissi. mum auctoritate Donati et Apu. leji, qui 1. Metam. in fine, et in Apolog. p. 302, ed, Elmenh. di. cit salve agere. unde putant in hac formula suppleri posse, agis, agitis, vel se habent res, Mihi Gronovius non sine ratione videtur desiderare teftimonia scri. ptorum vetuftiorum; et parum abeft, quin in sententiam illius eam, Nec ex eo, quod antiqui eadem ellipsi usi sunt formula satin' recte? in quo praecipuum praesidiam ponit Perizonius, pro certo adfirmari poteft, eos etiam dixisse satin' salve? DUKER. IIlud Maxime, quod notae Lipsianae praescribitur, errore libra. riorum in paucissimis tantum earum, quas inspexi, exftat editionum; et nescio, an in pluribus, quam in Parisina anni 1573, et in Francofurtensi anni 1578. Cete. rum satin' salva es? praefert Ha. verk. Quomodo fere, observan.

« IndietroContinua »