Immagini della pagina
PDF
ePub

Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et

curavit Cel. Jac. Gronov. Sicut in Livii annalibus invenimus, Bacchanaliorum scelera, Aebutio quodam adolescente deferente, detecta sunt. Nunc vul go legitur in libris annalibus. At alio charactere annales ab historia diftinguit Servius ad Virgil. 1. Aeneid. v. 373. Inter historiam et annales hoc interest: Historia est eorum tempo. rum, quae vel vidimus, vel videre potuimus, dicta ȧro rov i sopεiv, id est, videre. Annales vero sunt eorum annorum, quos aetas nostra non novit. Haec si recipienda diftinctio, recipiendum etiam, quod Servius subjungit, Livius ex annalibus et historia constat. Puto tamen cum Sigonio, Livium potius opus suum historiam inscripsiffe, et, sicubi annales ejus memorentur, vocabulum illud laxa significa tione pro quavis hiftoria cum J. Fr. Gronovio loc. laud. accipiendum.

EPITOME] Epitomas porro, id eft, ut ego interpretor, brevia singulorum librorum argu. menta, unicuique libro praefixi: ut quisque breviter ac facile, quid in quoque libro continere. tur, cognoscere, ac, qui Liviani libri intercidiffent, et quantum in iis amissis acceptum de trimenti effet, intelligere poffet. Nam sive a Livio, sive a Floro, sive ab alio quo scripta sunt (haec enim omnia traduntur) ad Romanas certe res illuftrandas accommodatissimae sunt; praesertim vero ubi Liviana hiftoria excidit. Qua in parte Livianam apud quemque obtinere debent auctoritatem. SIGONIUS.

Adventus Aeneae in Italiam, et res ab eo gestae; Ascanii regnum Albae, et Sylvii Aeneae ac deinceps Sylviorum regum primo libro continentur. Numitoris] Haec lectio eft tantum non

omnium editionum. Verum codices scripti, non modo in his verbis, sed etiam per universam reliquam Epitomen, admodum variant; ut interpolatores in ea sibi plurima perinisiffe, et, ingenio ac voluntati indulgentes, quaelibet vel latius extendifl'e, vel brevius contraxiffe pateat. Ecce enim Adventus Aeneae in Italiam et res gestae. Ascanius regnum et Italiae et deinceps Silviorum. Numitoris Voss. pr. Adventus Aeneae in Italiam, et res gestae. Ascanii regnum Albae Italiae, et deinceps Silvia. Numitoris Voss. 2. 3. 4. et Berg. nifi quod Voss. 3. a manu prima habuerit in Italiam aere gestae; Voss. 4. pracferat deinceps Silviorum. Berg. autem deinceps Sabiorum regum. Adventus Aeneae in Italiam, et res gestae. Ascanius regnum Albae Italiae, deinceps Silviorum. Numitoris Cod. Boenderm. nifi quod manu sec. post gestae additum fuerit ab eo; post Albae autem ac. Adventus Aeneae, et ejus res gestae referuntur. Ascanii regnum Albae, et deinceps Silviorum. Numitoris Cod. Leid. Voces regum primo libro continentur etiam in excerpt. Pithoei defiderari Cl. Hearne monuit. Sane omnia haec, et Silvii Aeneae, ac deinceps, regum primo libro continentur, admodum mihi sufpecta sunt. In nullo enim septem codicum. quorum excerptis usus sum, reperiuntur, et praeterea a more il. lius, qui nobis has Epitomas reliquit, difcedunt. Numquam e nim addidit, aliquid primo, se(p.3.) cundo, vel ulteriori, libro contineri, (contra quam semper facere solitus est, a cujus manu Pompeji Trogi prologos habe. mus) sed tantum sine libri men. tione aliquid referri, narrari, contineri. Ita in Epit. 1. vi. Res

Remus. Senatus lectus.

Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita.
Cum Sabinis bellatum. Opima spolia
In curias populus divisus. Fidena-
Romulus consecratus. Numa Pom-

Jovi Feretrio lata.

tes et Vejentes victi.

pilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit;

adversus Aequos et Volscos et Praenestinos prospere gestas continet. Epit. 1. xv1. Origo Karthaginiensium et primordia urbis referuntur. Epit. 1. xxi. In Italiam belli Punici secundi ortus narratur. Alia exempla occurrunt in Epit. l. xxv111. XXXI.

XXXII. XLVIII. CIV. CIX.CX11.CXXXV.

CXXXIX. CXL. et passim. Verosimile itaque, reliquis vocabulis ejectis, ex veftigiis codicum, et inprimis Leidenfis, legendum, Adventus Aeneae in Italiam, et ejus res gestae (vel res ab eo gestae) referuntur. Ascanii regnum Albae, et deinceps Silviorum. Numitoris etc. quod recepi.

Sylvii] Silvii et Tiberis scribendum effe ex manuscriptis exemplaribus Graecisque libris conftat, apud quos eft iλovios et Tißepis. SIGONIUS.

Numitoris filia a Marte compressa; nati Romulus et Re. mus] Legitur in MS. quem Lud. Carrio J. C. vir de literis praeclare meritus, cum impressis contulerat, nati ex ea Romulus et Remus. DELRIUS. compressa; cujus nati Vol. 2. et 3. An legendum? E Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. vel potius, mutata tantum interpunctione, Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. Livius, cujus dictionem scriptor epitomarum saepe expressit, ita non raro locutus eft. 1, 111, 2. Creusa matre, Ilio incolumi, natus. et mox 3. Quacumque matre genitus, certe natum Ae

nea constat. c.v11, 10. Jove nate, Hercules, salve. c. xxx11, 5. Illi honos habitus credere prohibet, serva natum eum, parvumque ipsum servisse. c. XL, 3. Id servus, serva natus, possideat. c. XLV11, 10. Servum, servaque natum, regnum occupasse. 111, XLIV, 6. Manum injecit; serva sua natam (servamque adpellans) esse; sequique se jubebat. iv, 111, 12. Captiva Corniculana natum. vii, iv, 5. Disceret, vere imperioso patre se natum esse. c. xL, 8. lis eram natus, id specimen mei dederam. 1x, 1, 2. Patre longe prudentissimo natum. XLIV, XXX, 2. Fratres duos Platorem, utroque parente, Caravantium, matre eadem natum habuit. Pari modo se ortus, pro ex se, poni Gronov. infra monuit ad 11, VI, 2. (* contra tamen auctor Epit. 1. XLIX. Fabulam hujusmodi finxerat, ex pellice se et Perseo rege ortum. Infra h. lib. Epit. natus ex captiva nobili Corniculana.)

Amulius obtruncatus] obtruncatur Cod. Boenderm.

Cum Sabinis bellatum] cum Sabinis bellum Voff. 1. et Leid. Opima spolia Jovi Feretrio lata] Alio verborum ordine spolia opima Feretrio Jovi lata Voff. 1. 2. 3. 4. Leid. et Berg. Opima spolia Feretrio Jovi lata Boenderm. Pro lata Clariss. Coetierius ad marginem Livii, cui paucissimas conjecturas adscripferat, legendum opinatus est data. Quamvis autem voces datus et latus saepius librarii

ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. cum Dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. Tullus Hostilius Albinos bello petiit. Post haec trigcminorum pugna. Horatius absolutus. Metti Fuffetii

[ocr errors]

confuderint, ut infra dicetur ad 1, 1v, 7. hic tamen nihil videtur temere mutandum, praesertim cum Livius non semel eodem verbo in hac re ufus fuerit, ut 1, x, 6. Jupiter Feretri, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero. et mox, Sedem opimis spoliis, quae, regibus ducibusque hostium caesis, me auctorem sequentes posteri ferent. et ite. rum, Nec irritam conditoris vocem esse, qua laturos eo spolia posteros nuncupavit. Ipse ha rum Epitomarum scriptor, si duobus MSS. fides habenda eft, similiter loquitur l. iv. Occiso Tolumnio rege Vejentium, opima spolia secunda Feretrio tulit. ubi vulgo retulit editur. In enarrandis triumphis Livio familiariffima locutio eft, aliquid in triumpho ferre, vel latum esse. xxx111, XXXV11, 11. Mul. ta spolia hostium captivis carpentis traducta: multa militaria signa lata. XXXIX, V, 14. Aureae coronae centum duodecim

pondo ante currum latae sunt. c. vi, 1. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas CCXII pondo.

In centurias populus divisus] Lego in curias. Nam Livius ita loquitur [1, x111, 6.] Cum populum in curias XXX divideret, nomina Sabinarum curiis imposuit. SIGONIUS. Non tantum Livius tradit, populum a Romulo in curias divisum fuisse, ut Sigonius monuit, verum etiam ipse auctor Epitomarum inferius defcriptionem populi in claffes et centurias Servio Tullio tri

buit, certe in vulgatis editionibus codices enim scripti, ut videbimus, aliter exhibent. Facio itaque cum viris doctis, qui vel contra MSStorum auctoritatem in curias restituendum effe censuerunt. Forsitan error ortus eft ex compendio scribendi in Cias, quod non adsecutus librarius in centurias reddidit. Contrario modo olim peccabatur apud Florum 1, v1, 3. Populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus. ubi viri docti centuriis atque collegiis legendum effe docuerunt. Et hic etiam nota taXvypápov indo

ctos scribas in errorem induxiffe videtur. Forte enim olim vox cenunde male curiis factum. Conturiis ita fuerat exarata Curiis, jecturam, quam Sigonius hoc loco propofuit, probavit etiam Cl. Dukerus ad d. 1. Flori.

Jano templum etc. ad religionem perpulit] Multa ex tot nucodd. Voff. 1. 2. 3. 4. Leid. Berg. mero vocabulis non agnofcunt et Boend. Reliquis enim omiflis exhibent tantum porta Jani clau

sa.

Albanos bello petiit] Albanos diripuit Voff. 1. 2. 3. 4. Leid. et Berg. Albanos dirupit Boend.

Post haec tergeminorum pugna] Voces post haec exsulant a septem noftris codd. ex quibus etiam Voff. 2. 3. 4. Berg. et Boendermak. trigeminorum; quod vulgatae lectioni praeferendum effe, recte cenfet Ĉl. Dukerus ad Flori 1, 111, 3. tum quia etiam Livius in hac hiftoria eamdem

supplicium. Alba diruta, Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. Ad postremum fulmine Tullus absumtus. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. Latinis victis et ad civitatem adscitis

vocem adhibet. tum quia aliud (p. 4.) eft trigeminus, aliud tergeminus; priori enim voce indicari tres uno partu editos, pofteriorem autem usurpari vcl pro triformi, triplici; vel pro ampliffimo maximoque. Colum. vII, vi. Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, nonnumquam trigeminos. Quamvis tamen Schottus ad Aurel. Vict. de vir. illuftr. c. iv. nihil intereffe exiftimaverit. Harduinum, qui ad Plin. v11. Hift. Nat. 111. vocem Trigeminus de tribus uno partu editis dici poffe dubitabat, a sententia dimoviffent loca scriptorum, a Cl. Dukero adlata, sí, cum sana ratione in gratiam rediens, eorum monumenta genuina judicare voluis

set.

Id tamen jam dudum ipsi persuadere debuiffent nummorum familiae Curiatiae inscriptiones TRIG. vel TRIGE. Unde tamen cveniffe dicemus? eumdem Harduinum portae urbis Trigeminae, cujus praeter Liv. IV, XVI, 2. etiam meminit Plin. xv111. Hift. Nat. 111. quaeftionem non moviffe, neque Tergeminam adpellandam effe contendiffe, sed potius confiteri, huic portae inde nomen esse, quod ca tergemini fratres Horatii exierint. Ejusdem portae Trigeminae saepiffime Livius meminit. vide ad xL, L1, 6.

Horatius absolutus] Haec omittuntur in Voff. 1. 2. 3. Leid. Berg. et Boenderm.

Metii Suffetii] Fufetii, ut poft dicam. SIGONIUS. Et T. Suffetii Leid. et Voff.1. Et Titi Fufea Vol. 2. Et Titi Fufetii Vol. 3. Et Titi Suffetivoll.4. Et Titi Suffe

cti Berg. Et M. Suffetii Boend. Non tantum librarios in posteriorivoce Suffetii, ut Sigonius vidit, sed etiam in priori Metii pec. calle, infra dicetur ad 1, xx11, 4.

Alba diruta etc. ad postremum] Nihil omnium horum exftat in septem, quibus usus sum, codicibus.

Fulmine Tullus absumtus est] Vocem Tullus, quae non comparet in editionibus Gryphiana antiquioribus, excludit etiam cod. Norvic. quo Hearne Oxonii usus eft; sed, eam ubique cum primis excufis consentire, ex sequentibus elucescet. at ultimam Vocem omittunt omnes septem noftri. Praeterea Tullus fulmine absumtus Boend. Tullus fulmine consumtus Berg, fulmine Tullus consumtus Leid. et Voss, 4. fulmine Tullus cum sumtus Voff. 2. et 3.

Ancus Martius cerimonias a Numa etc.] Marcius, ut poft dicam. SIGONIUS. Vide ad 1, Xxx11, 1. Ceterum omnia, quae sequuntur ad finem Epitomes, breviori verborum ambitu ita vulgo in septem laudatis_ codd. concipiuntur. Ancus Marcius (Marcus Berg.) Latinos devicit. Hostiam condidit. (addidit Voff. 1.) Tarquinius Priscus Latinos superavit. Circum fecit. Finitimos devicit. Muros et cloacas fecit. (quatuor ultima verba non agnoscit Voff. 1.) Servio Tullio (Tullo Berg.) caput arsit. Servius Tullius (Tullus Voff.1. Leid. et Berg.) Vejentes devicit, et populum in classes (classem Boend.) divisit. (devisit Voff. 4.) Aedem (Sedem Berg.) Dianae dedicavit. Tarquinius Superbus

montem Aventinum adsignavit. Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit. fines imperii protulit. Ostiam

occiso Tullio regnum invasit. Tulliae scelus in patrem. Turnus ( Tullus Berg.) Herdonius per Tarquinium occisus. Bellum cum Volscis. (Vulcis Vofl. 2. 3. 4.) Fraude Sexti Tarquinii Gabii direpti. (detenti Berg.) Capitolium inchoatum. (incohatum Voff. 1. et Boend.) Termini et Juventae arae (Cremone et Juventute arae Vol. 2. Chremonae et Juvente arae Voff. 3. Cremone et Juventae arae Voff. 4. Cerimoniae adinventae. arae Boend. Termini et inventae are Berg.) moveri (removeri V off. 2. 3. 4.) non potuerunt. Lucretia (Violata Lucretia Berg.) se occidit. Superbi expulsi. (expulsio Voff. 2. 3. 4.) Regnatum est annis CCLV. (CCXL. tribus Leid. et Berg. CCLXV. Vol. 1.) Non longe ante finem Voff. 1. et Berg. a prioribus in nonnullis differunt, et auctiores sunt. Ita enim exhibent. Capitolium incohatum. Caput humanum inventum. Cloaca maxima (cloacha maxus Berg. omissa voce sequenti) facta. Portentum serpentis visum. Delphos missum. Violata Lucretia se etc. Praeter haec in omnibus MSStis, solo Leidensi excepto, adjicitur alia Epitome, a priori novo titulo diftincta, praeterquam in Boenderm. in quo reliquis verbis, non addito alio titulo, subtexitur. Ita vero incipit: Latinis victis montem Adventinum (alii Aventinum) assignavit, vel assignat. Eft vero eadem ac vulgata, paucis tantum exceptis, quae pro variis lectionibus haberi possunt; nisi quod in plerisque ordo rerum confundatur,

[blocks in formation]

Pontem sublicium in Tiberim fecit] Ita primus edidit Gryphius, Vide Sigon. ad 1, xxx111, 6. Antea legebatur in Tileri, quomodo Norvic. cod. aliosque praeferre Hearne tefiatur. Periodus haec, a voce Politorium usque ad urbi addidit, etiam in am(p. 5.) pliori quorumdam codicum epitome deerat.

Ostiam condidit. Tarquinius] Manuscripti libri pleniores sunt, ita: Ostiam condidit. Regnavit annos XXXIII. Eo regnante Lucumo, Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis Etruriae civitate Romam venit, et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre coepit, et post mortem Anci regnum excepit. Centum additis. etc. quam lectionem probo. SIGONIUS. Quae Sigonius ex Mftis protulit, supersunt etiam in ampliori epitome sex codicum, Vol. 1. 2. 3. 4. Berg. et Boend. quamvis ordine plurimum inmutato. Ostiam coloniam deduxit, pro Ostiam

« IndietroContinua »