Immagini della pagina
PDF
ePub

literarum humaniorum praeceptis egregie imbuiffes, liberalium etiam aliarumque artium, quae tui ordinis viros decent, peritiam haud vulgarem tibi comparaffes, laudabilem hanc opinionem animo inbibisti, in curriculo hoc non ignave fubfiftendum effe; sed, ut in intima optimarum fcientiarum adyta penetrares, et simul magis ac magis prudentiam civilem arriperes, elegantiorique vivendi rationi adfuesceres, lares et amicos relinquendos, ac per eas regiones peregrinationem inftituendam effe, ubi illa doctrinarum semina, quae domi in pectoris tui agrum feliciter jacta erant, diligenti cultura ad tempestivam maturitatem perduci, quaeque non nisi ufu percipiuntur, optime addisci poffent. Non igitur soli spectandi ftudio indulgens, fed infuper in gentium mores inquirens, earumque inftituta infpiciens varia regna pluresque populos peragrafti. Praecipue vero Italiam, illam olim terrarum ac gentium dominam, tibi

adeundam effe cenfuifti, in qua omne eruditionis genus, ab aliis inventum, longe elegantius excultum fuiffe memineras. Quum igitur pedem in hanc plagam bonis avibus intuliffes, eumdem, quem etiam alibi obfervaras, morem fecutus, nihil antiquius habuifti, , quam ut ex virorum doctorum ufu et colloquiis fructum, quem fperaras, perciperes, eorumque intimam familiaritatem tibi adquireres : quam deinde haud difficulter adquifitam in hunc usque diem literarum aliisque humanitatis officiis non tantum conftanter confervafti, fed in dies etiam magnis incre mentis auxifti. Quum tamen animus tuus his non

dum fatiatus effet, infuper morum elegantia et ingenii, bonis ftudiis expoliti, fuavitate in Principum aulas ac Magiftratuum palatia aditum munivisti. In quorum amicitiam insinuans id operam dedifti, ut

ex eorum fermonibus et convictu uberiorem civilis doctrinae cognitionem haurire, et simul intelligere poffes, qua ratione in summae dignitatis faftigio positis patriae utilitati optime prodesse, potentium favorem et aequalium amorem sine adulatione adquirere, inferiorum vero venerationem sine ambitu colligere daretur. Exemplo sit Magnus Etruriae Dux COSMUS III. qui te, VIR INLUSTRISSIME, prae aliis insigni benevolentia complexus eft. Unde etiam, ut tanti Principis comitati gratiam referres, ineditum antea Dempfteri opus De Etruria regali, ex inftructiffimis bibliothecae tuae loculis prolatum, tuaque cura Florentiae typis descriptum, eidem consecrafti. Quidquid temporis ab his occupationibus vacuum habebas, partim rerum vel antiquitate notabilium, vel veteris aut noftri aevi artificum manu pretiosarum fpectaculo, partim Bibliothecis, quas Itali copiosiffimas poffident, non sine voluptate fructuve infpiciendis et excutiendis inpendifti. Quin etiam nobili Italos hac parte aemulandi ftudio ductus, quascumque investigare poteras, vel veteris Quiritium splendoris ac magnificentiae reliquias, vel codices, sive ante plura secula manu exaratos, sive deinde, sub primis artis omnium utilissimae initiis, typis defcriptos, studiose coëmifti. Pecuniam enim, quam alii inanibus et

[ocr errors]
[ocr errors]

turpibus vere rebus unice profundere solent, his, quae animum pascunt, deliciis magno cum foenore inpendi exiftimabas. Sexennio inter haec exacto, tot tamque eximiis eruditionis inftrumentis inftructus, domum redeundi inpetum cepifti, ut adepto thesauro per otium frui, et ex eo, quae aliis ufui futura erant, cum iisdem communicare poffes. Quo minus tamen confilium illud ex animi fententia exfequi datum sit, patriae utilitas obftitit. Ea enim, opera tua indigens, pati noluit, ut diutius tibi ac Musis viveres. Te igitur manu injecta sibi vindicavit, atque ex seceffu, in quo adhuc delitescere optaras, extractum in Senatum Regni inferiorem adlegit. In hoc theatrum productus ita te geffifti, ut Optimus Maximus Magnae Britanniae Regum GEORGIUS I. indole tua delectatus, eamque meritis praemiis remuneraturus, quum Inluftrem Equitum Balnei Ordinem inftauraret, te quoque in eumdem recipi voluerit. Poftea nulla parte Patre minor Filius GEORGIUS II. qui quum maxime beatiffimi Regni habenas moderatur, utque diutiffime moderari poffit, non cives magis et subjecti, quam vicini Belgae, aeterno foedere et indiffolubili amicitiae eorumdemque sacrorum vinculo Britannis juncti, ex animo vovemus, simul ad regni clavum sedere inceperat, mercedem, qua te dignissimum praeftiteras, tribuit, teque in Celsiffimum Ordinem Senatorium retulit, ac BARONEM DE LOVEL creavit. Licet autem ex eo tempore publica florentissimi regni negotia, ut par erat, privatis tuis praetuleris; damnum tamen, quod, te ad rempu

blicam admoto, Mufae fecerunt, alia ratione compenfare conatus es. Non tantum enim bibliothecam tuam quasi publicafti, et codices vel manu vel typis defcriptos, quamque aliam eruditam supellectilem collegeras, illis, qui ad te decurrebant, promtissimo animo ex ea fuppeditafti: verum etiam, quae tua eft erga viros doctos benevolentia, hominum vota praevenire laudi tibi ducens, fponte faepe ac non rogatus obtulifti, quae iis ex ufu futura audieras, et ipsi in thefauro tuo adfervari ne suspicari quidem poterant. Hinc merito tibi contigit, ut communis literarum et literis operantium patronus habearis, nomenque tuum apud cives et exteros celebratiffimum evaferit. Haec effecerunt, VIR INLUSTRISSIME, ut, quod ante dixi, ipfe mihi perfuaserim, omnesque, qui redditas rationes aequa mentis lance ponderarint, in eamdem fententiam pedi bus ituros effe in animum inducam, nullius, quam tuae tutelae, LIVIUM melius credi poffe. Et tamen his graviora argumenta fuperfunt, quae evincunt, me LIVIUM tibi obferendo non tantum consilium, quale oportuit, cepiffe; verum etiam perperam acturum, omniumque bonorum reprehenfione, dignissimum futurum fuiffe, si de clientela ejus al teri tradenda cogitare potuiffem. Poftquam enim de cujusque veterum scriptorum meritis recte judicandi facultatem nactus es, unum LIVIUM semper maximo in pretio habuifti, lacteaque ejus eloquentia mirifice captus ipfum, tamquam elegantiffimum fcriptorem, graviffimaeque auctoritatis hiftoricum,

fatis neque mirari neque praedicare potuifti. Hinc in itinere literario LIVIT haud inmemor exstitisti, fed praefertim veteres ejus membranas antiquiffimas

que

editiones et alia monumenta, ex quibus inlu-ftrari et puriorem lucem foenerari poterat, indagasti, et ex indigniffimis, quibus continebantur, carceribus liberatas coëmifti, partim praeftantiffimos codices in publicis bibliothecis obvios cum editis exemplaribus committi curafti. Unde tam fpectabilem codicum LIVIANORUM cumulum coacervasti, ut ipse tandem, his auxiliis inftructus, ad LIVIUM edendum, eique manus falutiferas admovendas animum converteris. Utinam confilium hoc perficiendi otium tibi fuiffet! Non enim dubium est, quin scriptorem, nulli veterum secundum, hodie multis partibus emendatiorem manibus verfaremus. Sed patria, cujus commodis nemo bonus umquam deeffe poteft, mentem tuam, quum in hoc ftadio decurrere paratus effes, a proposito avertit, teque sibi uni operam inpendere voluit. Id mihi lucro atque editioni huic insigni ornamento cessit. Quum enim non tantum ei procurandae intentus effem, sed jam pars maxima primi tomi prelum reliquisset, thesauri, qui in fcriniis bibliothecae tuae repofitus erat, certior factus per amicos te adire, atque orare suftinui, ut fubfidia haec mecum communicando editioni, quam adornare inceperam, maximum decus conciliare, me in perpetuum tibi devincire, et simul praeclare de LIVIO mereri velles. Id autem. a te petendi auctor mihi exftitit humanitatis et pro

« IndietroContinua »