Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

lixae ftudiis elegantioribus optime confulendi voluntatis tuae fama, non tantum per Britanniam, sed etiam Belgium aliasque regiones late didita. Eam vero benignitatem tuam non auxiffe, sed potius intra veritatem subftitiffe, laudesque tibi debitas parcioribus, quam oportuerat, praeconiis celebraffe, experientia me docuit. Mox enim cauffam meam agentibus facillimum te praebuifti, et, quod sperare inprobum putaffem, minus tuto per mare itinere ad me deferri jussisti septemdecim codices LIVIANOS; quorum tredecim calamo exarati partim tres, partim unam, ut vocant, decada librorum LAVII continebant; reliqui typis defcripti, vel ultima vetuftate, vel diligenter ad marginem notatis praeftantiffimarum membranarum Variantibus Lectionibus, Manufcriptis erant aequandi; quos omnes per integrum triennium in contubernio meo haerere indulgenter permisifti. Hoc praefidio tantopere conatum meum LIVII hiftorias ornatius publicandi promovisti, ut, si editionem hanc alteri, quam tibi infcribere aufùs fuiffem, ipfo me judice dignus forem, qui neque aequitatis, neque beneficiorum, quae tam larga manu in me contulifti, eam, quam merita tua poftulabant, rationem habuisse dicerer. Accipe igitur, VIR INLUSTRISSIME, donum, quod devota mente obfero, tamquam teftimonium animi haud ingrati, et qui, quum debita tibi persolvere nequeat, ejus tamen officii praeftandi voluntatcm sibi non deeffe, hoc monumento publice fateatur. Accipe novam, quam tibi confecro, edi

tio

tionem LIVII, quem omni tempore in sinu geftare folitus es, meo, si id fperare liceat, labore et induftria, tuo certe munere et liberalitate cultiori ornatu in ora hominum prodeuntem. Si ullus rerum humanarum fenfus mortuis fupereffet, ipfe LI VI US tam munifico patrono se sponte adplicaret, utque ab eo in clientelam reciperetur, ultro ambiret. Ego vero me operae pretium tuliffe cenfebo, si LI VI UM meum tanti facere volueris, ut ei locum in opulentiffima bibliotheca tua concedere haud dedigneris. Ceterum hoc tibi perfuadeas, VIR INLUSTRISSIME, rogo, me numquam non ter Optimum Maximum omnium rerum Moderatorem ac Dominum

pro salute et incolumitate tua votis precibusque fatigaturum, ut ita, ab aliis curis immunis, omnes animi ac corporis vires ad libertatis et felicitatis gentis tuae confervationem intendere, optimarum artium ac disciplinarum fplendorem auxilio tuo augere, et Filium unicum, quem nuper, ut paternis vestigiis insifteret, per varia cultioris Europae regna iter suscipientem, non sine admiratione, et virtutum tuarum, quae in eo elucebant, veneratione Trajecti videre, et amplecti licuit, tuis manibus formare, ac tui similem reddere poffis.

Dabam Trajecti ad Rhenum Idibus Septembribus anni clɔ ɔccxxxvii.

b

BENEVOLE LECTOR.

Animus tulerat, hic tibi in primo limine latius enarvare, quo confilio, quibusque auxiliis inftructus, ad novam LIVII editionem procurandam accefferim, ut simul amicis, qui ei exornandae liberaliter copias contulerunt, debitas gratias agendi commodam occafionem haberem. Quum tamen primum hunc tomum, cui praefatio infevenda erat, in nimiam molem excreviffe comperirem; ne eam infuper augerem, buc delapfus fum, ut, quidquid praefandum cenferem, una cum priorum editorum Dedicationibus ac Praefationibus in unum fasciculum conlectis, ad calcem universi operis rejicerem. Tanto autem facilius ad id inductus fum, quod Lectoris non interesse putarem, ubi, in principio an in fine libri, inftituti mei rationem redderem. Numquam enim fore credideram, ut LIVIUM per partes in publicam lucem emitterem. Ad quod tamen quum tandem me permoverint optimorum bibliopolarum fuis fumtibus LIVIUM typis defcribentium preces, qui id quam maxime ex re fua effe contenderunt, nunc tu, Benevole Lector, mihi rogandus es, ne hanc reddendae rationis dilationem aegre feras. Quia vero ad finem tomi fecundi quaedam pagellae vacuae fupererant, in eas conjeci varias lectiones ex cod. Florentino, omnium bujus prioris partis LIVIANAE integerrimo, excerptas usque ad cap. XXXII. libri tertii, ubi demum is in ipfo opere uti coepi, ne ceteroqui priori kac illarum parte careres. Vale, mi Lector, et conatibus meis fave.

[blocks in formation]

Adventus Aeneae in Italiam, et ejus res gestae referun

HISTORIARUM AB URBE CONDITA DECADIS PRIMAE] Germanum non esse Livianorum librorum indicem illum, qui vulgo fertur, verum a Grammatico aliquo parum scite fuisse affictum, cum multis aliis summis superioris memoriae viris affentior, tum maxime Francifco Petrarchae, qui in primo libro rerum memoratarum, et in epistola ad Joannem Certaldenfem non obfcure, quid ipse de ejusmodi re sentiat, edit his verbis. Sed heu quantam aetatis nostrae maculam! Hujus tam ingentis, tamque egregii operis vix portio subest exigua quidem: cum in Decades vel ab ipso conditore, vel, quod magis reor, a fastidiosis postmodum lectoribus sectum foret, ex quatuordecim non nisi tres Decades supersunt. Item: Quod nisi fallit existimatio, frustra. turque memoria, prope ad eandem literarum congeriem vide. tur accedere vel T. Livii Romanarum rerum liber ingens, quem in partes, quas Decades vocant, non ipse, qui scripsit, sed fastidiosa legentium scidit

Livius. Tom. I.

ignavia. Haec ille. Id autem ita esse, ex Grammaticis etiam veteribus, ut Prifciano, Diomede, Censorino, et eo demum, qui singulorum horum librorum Epitomas scripfit, facile intelligi poteft; apud quos animadvertere licet, in hac historia nominanda nullam Decadum, perpe. tuam librorum, in quos ipfa descripta erat, fieri mentionem. Quod facturos eos aliquando fuisse credendum eft, nisi jam mortuis illis ejusmodi index celebrari coepiffet. Decadum autem nomen probabile reddidiffe vide tur numerus librorum, qui a T. Livio scripti effe dicuntur: cum XIV Decades in CXL libros (tot enim ab eo editos esse vulgo creditur) rotundo quodam numero dividantur. Verum et hace falsa opinio eft. Idem enim Petrarcha CXLII ab eo scriptos effe tradit. Idque nos ita effe in scholiis Epi tomae libri cxxxvI ostendemus. His igitur adducti rationibus, germanam horum librorum in. fcriptionem reftituendam elle nutamus hanc: T. LIVII PATAVI NI HISTORIARUM AB URBE CONDITA LIBRICXLII.

A

tur. Ascanii regnum Albae, et deinceps Silviorum.

Ex quibus tamen cum superiorum saeculorum incuria cvii interciderint, cogimur eos xxxv tantummodo nominare. Historias autem eum credo idcirco inscripsiffe, ut hic liber distingueretur ab iis, qui Annales appellabantur. Siqui. dem aliud erat Annales, aliud Historias scribere. Nam Annales(ut a veteribus accepimus) tantummodo quid factum, quoque anno factum effet, demonstrabant: Historiae vero non solum id, quod gestum eft, sed etiam quo consilio, , quaque ratione geftum esset, indicabant. Cum autem primis temporibus omnes, qui de rebus Romanis scriberent, Annales conficerent, ut Pictor, ut Piso, ut Fannius, ut Libo; postremo etiam Historiae scribi coeptae sunt, ut a Coelio, a Tu(p. 2.) berone, ab Asellione, a Sifenna, a Salluftio, a Livio. Itaque cum, qui Hiftorias scriberent, alii aliunde scribendi initium facerent; Livius, ut et ipfe scriptionis suae et genus et initium indicaret, HISTORIAS AB URBE CONDITA nominavit: nimirum intelligi cupiens, se a primordio (quemadmodum ipse in principio profitetur) res Romanas effe scripturum. Atque hoc quidem etiam consilio Sallustius usus, libros Hiftoriarum complures edidit, quibus res (ut opinor) populi Romani, quibus ipse interfuit, se perscripturum effe testatus eft, Initium certe scribendi a Sullae morte, Catulo Lepidoque consulibus, fecit. Quod ex verbis ejus quibusdam, quamquam divulis, quae a Prisciano xv. [p. 1115.] ex primo hiftoriarum libro Salluftii proferuntur, intelligi poteft. Ea vero sunt haec. Res populi Romani, M. Lepido Q. Catulo consulibus ac deinde, militiae et domi gestas composui. SIGONIUS. De operis Liviani divisione in De

2

[ocr errors]

cadas librorum eadem, quae Sigonius, sentiunt etiam EL Vinetus ad Priscian. de Ponder. et Mensur. editus poft Hotoman. de re Nummar. p. 476. Ger. Joh. Vossius in Arte Hiltor. c. xxv. et quos ibi plures laudat. Illorum autem numero, quos ibidem Voss. divifionem hanc defendentes refellit, addendus videtur Martin. Anton. Delrius, qui ad Senec. Troad. v. 53. docet, citari Decadas Livii în antiquissimo Martyrologio in vita D. Sebaftiani, quod adeo antiquum, ut ex eo Beda et Usuardus multa desumserint. Unde tamen nihil aliud rite efficere poterit, quam divifionem hanc non nuper demum inventam, sed jam antiquam effe; non vero, eam ipfi Livio placuiffe. (* Livius opus a se in libros divisum effe, indicat VI, XII, 2. quae volumina vocat x, xXxX1, 10.) Ceterum si verum ac certum haberi debet historiarum et annalium diferimen, a Sigonio hoc loco propositum, fatendum eft, Livium historias, non annales, reliquiffe. Attamen ipfe Livius opus, quo res populi Romani a primordio urbis perscripfit, annales vocat XLIII, XIII, 1. Non sum nescius, ab eadem negligentia, qua nihil Deos portendere vul go nunc credant, neque nunciari admodum nulla prodigia in publicum, neque in annales referri. Ceterum et mihi vetustas res scribenti, nescio quo pacto, antiquus fit animus; et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, dignis habere, quae in meos annales referam. Quin et, fi vera eft conjectura magni Gronovii cap. ix. Observat. in script. eccles. Livii annales memorat etiam Jul. Firmic. de Error. prof. relig. p. 419. ed. quam pro

ea pro

« IndietroContinua »