Immagini della pagina
PDF
ePub

VI

[ocr errors]

auctione publica emtum, adfervetur in bibliotheca Viri Amplifimi, Christ. Dav. Alexandri Heermann, Professoris Schoenthaliensis. Qui vir pro eximia, qua est in nos humanitate, exemplar illud nobiscum communicavit, Drakenborchiique ad marginem annotationes, hucusque ineditas, ut excerperemus, atque in novae hujus editionis usum cunverteremus, benevole concessit. Sunt autem illae satis multae, praesertim in Tomo I. et quidem variae ac diversae. Notantur errata typothetarum ab editore, emisso jam opere, animadversa; adduntur loca auctorum, Livii inprimis, iterata lectione congesta, modo ad sensum explicandum pertinentia, modo lectionis probatae caufam agentia ; refpiciuntur aliae aliorum conjecturae ac cenfurae ; retractatur ipsius ab ipso passim proposita Drakenborchii sententia. Quae omnia, nisi ubi manifeftus fuerit error, et a nobis vel ab alio quoque deprehendendus , (ut in citandis libris, capitibus ac paragraphis,) his signis (*) justo atque eo, quem Drakenborchius ipse nota ^ praefcripsit, loco inserimus.

Ceterum nos nequaquam temere, quae ab alio quodam profecta fuerint, pro Drakenburchii autographis habere, praeter Scholli , viri et doctisfimi et integerrimi, testimonium, dum ille in vivis erat, Heermanno faepe repetitum, bis potissimum argumentis persuasum habemus :

VII

[ocr errors]

Tomi I. chartas correctioni expurgationique ultimae inserviisse, testantur non solum atramenti maculae aliaque preli manuumque inquinamenta, fed etiam multae castigationes monendo typothctae adhia bitae, quibus huncce paruisse editiones in vulgus editae fidem faciunt.

At, qui notas istas adpofuit, prima semper persona loquitur, et, Drakenborchium ipsum correctoris egille partes, apertum eft. Jam vero eadem illa manus, quam operarum errores caftigantem conSpexeris, alias postea animadversiones, notas etc. et quidem diversis, ut atramenti varietas declarat, temporibus iisdem paginis adjecit.

Tomi vero secundi reliquorumque chartae , licet castigandis in opere typothetis haud adhibitae, (nulla, enim his infligitur nota,) ejusdem in annotationibus prae se ferunt correctoris chirographum, idemque ille, qui in Tomo I. (e.gr. bis l. 1, 51, 8.), etiam in Tomis pofterioribus haud raro utitur persona prima.

Accedit, quod annotationum margini inscriptarum haud paucae, modo totidem verbis, modo emendatius ac copiofius a Drakenborchio ipso inter Errata Tomo VII. adjunctae, aliae ita expressae sunt, ut in novae editionis subsidium praeparatae esse videantur.

Denique exemplari Heermanniano adjectae sunt aliquot pagellae ab eadern, viec profecta alia quam

VIII

Drakenborchii, manu exaratae, ut „loca Livii ad fidem codicis Puteani exigenda“, atque ex adverso ab alia , „Sallieriiscilicet, manu exacta, totidemque verbis in editione ipsa expressa.

Sed, qui diligenter has annotationes , a nobis infertas, infpexerit , Drakenborchium auctorem haud difficulter ipse agnoscet.

Nos, ne nimium accrescat operis, quatuordecim Tomis intra paucos annos absolvendi, moles, nonnisi Varietatem codicis Veithiani , editioni Gothanae additam, codicumque Helmstadiensium 1. et 2. quorum priorem aliquoties citat J. Fr. Gronovius, a Wernsdorfio depositam in Novis Actis Societatis Latinae Jenensis Vol. I. uncis hisce [ ] inclusam annectimus.

Scr. Stuttgardiae Idibus April. 1820.

Chrift. Frid. Klaiber,

Philos. D. et Professor Gymnasii

Illustris.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quum in eo forem, ut, quidquid priorum temporum horrida barbaries ex T. LIVIO nobis reliquum fecit, virorum doctorum ingenio et, ut fpero, mea etiam cura emendatum et inlustratum e manu emitterem, non anxie circumfpicere necesse habui, cujus potissimum tutelae operam monumentis ejus inpensam traderem. Mox enim multiplices eaeque gravissimae rationes fponte se menti obtulerunt, quibus facile ad credendum inductus sum, LIVIUM

neque fama, qua femper floruit, digniori, quam tibi, VIR INLUSTRISSIME, patrono commendari, neque in alterius, qui plura, quam tu, de nova hac editione promeritus est , sinu deponi poffe. Genus enim ducis ex ftirpe splendidissima, quae, jam per multa seculorum fpatia Equestri dignitate inlustris , non modo nobilissimas quasque Magnae Britanniae familias cognatione et adfinitate adtingit, sed etiam plures viros cximios edidit, qui parti:n favore et benevolentia erga omne doctrinarum genus atque eruditos commendabiles fuerunt, partim ipsi etiam literis inmortale nomen sibi pepererunt. Ne alios memorem, omnium inftar erit, quem inter majores numeras, EDUARDUS COKE, lucidum illud Jurisprudentiae patriae fidus, Angliae fuac Papinianus, Romano illi, generis amplitudine , ingenii felicitate, eruditionis copia , auctoritatis

pondere, vitae integritate, morumque innocentia par, vel eumdem fuperans : qui rara et vere invidenda felicitate illud consecutus eft, ut, quum non modo cives a suo viventis ore pendere , fed Proccres etiam ac Reges, quorum confilio adscriptus erat, a se responsa expetere soliti fuerint; hodie adhuc mortui scripta, quibus publicum gentis suae Jus interpretatus est, certissimum totius regni oraculum habe.

Ab hac praeclara majorum indole minime tu, VIR INLUSTRISSIME, degenerasti, sed potius ornamenta et decora, eorum meritis familiae tuae conciliata, insigni acceffione et incremento adcumulasti. Quum enim ingenium jam ab ineunte aetate

[ocr errors][ocr errors]

antur.

« IndietroContinua »