Immagini della pagina
PDF
ePub

VI

auctione publica emtum, adfervetur in bibliotheca Viri Ampliffimi, Chrift. Dav. Alexandri Heermann, Profefforis Schoenthalienfis. Qui vir pro eximia, qua eft in nos humanitate, exemplar illud nobiscum communicavit, Drakenborchiique ad marginem annotationes, hucusque ineditas, ut excerperemus, atque in novae hujus editionis ufum converteremus, benevole conceffit. Sunt autem illae fatis multae, praefertim in Tomo I. et quidem variae ac diverfae. Notantur errata typothetarum ab editore, emiffo jam opere, animadverfa; adduntur loca auctorum, Livii inprimis, iterata lectione congefta, modo ad fenfum explicandum pertinentia, modo lectionis probatae caufam agentia; refpiciuntur aliae aliorum conjecturae ac cenfurae; retractatur ipsius ab ipfo paffim proposita Drakenborchii fententia. Quae omnia, nisi ubi manifeftus fuerit error, et a nobis vel ab alio quoque deprehendendus, (ut in citandis libris, capitibus ac paragraphis,) his signis (*) justo atque eo, quem Drakenborchius ipfe nota ^ praefcripsit, loco inferimus.

Ceterum nos nequaquam temere, quae ab alio quodam profecta fuerint, pro Drakenborchii autographis habere, praeter Scholli, viri et doctiffimi et integerrimi, teftimonium, dum ille in vivis erat, Heermanno faepe repetitum, his potissimum argumentis perfuafum habemus:

[ocr errors]

VII

Tomi I. chartas correctioni expurgationique ultimae inferviiffe, teftantur non folum atramenti maculae aliaque preli manuumque inquinamenta, sed etiam multae caftigationes monendo typothctae adhibitae, quibus huncce paruiffe editiones in vulgus editae fidem faciunt.

At, qui notas iftas adpofuit, prima femper perfona loquitur, et, Drakenborchium ipfum correctoris egiffe partes, apertum eft. Jam vero eadem illa manus, quam operarum errores caftigantem confpexeris, alias poftea animadverfiones, notas etc. et quidem diversis, ut atramenti varietas declarat, temporibus iisdem paginis adjecit.

Tomi vero fecundi reliquorumque chartae, licet caftigandis in opere typothetis haud adhibitae, (nulla, enim his infligitur nota,) ejusdem in annotationibus prae fe ferunt correctoris chirographum, idemque ille, qui in Tomo I. (e.gr.bis l. 1, 51, 8.), etiam in Tomis pofterioribus haud raro utitur perfona prima.

Accedit, quod annotationum margini inscriptarum baud paucae, modo totidem verbis, modo emendatius ac copiofius a Drakenborchio ipfo inter Errata Tomo VII. adjunctae, aliae ita expreffae funt, ut in novae editionis fubfidium praeparatae esse vi

deantur.

Denique exemplari Heermanniano adjectae funt aliquot pagellae ab eadern, nec profecto alia quam

[ocr errors]

VIII

Drakenborchii, manu exaratae, ut, loca Livii ad fidem codicis Puteani exigenda", atque ex adverfo ab alia,,,Sallierii" fcilicet, manu exacta, totidemque verbis in editionè ipfa expressa.

Sed, qui diligenter has annotationes, a nobis infertas, infpexerit, Drakenborchium auctorem haud difficulter ipfe agnoscet.

Nos, ne nimium accrescat operis, quatuordecim Tomis intra paucos annos abfolvendi, moles, nonnisi Varietatem codicis Veithiani, editioni Gothanae additam, codicumque Helmftadienfium 1. et 2. quorum priorem aliquoties citat J. Fr. Gronovius, a Wernsdorfio depositam in Novis Actis Societatis Latinae Fenensis Vol. I. uncis hisce [ ] inclufam annectimus.

Scr. Stuttgardiae Idibus April. 1820.

Chrift. Frid. Klaiber,

Philos. D. et Profeffor Gymnasii
Illuftris.

[blocks in formation]

Quum in eo forem, ut, quidquid priorum temporum horrida barbaries ex T. LIVIO nobis reliquum fecit, virorum doctorum ingenio et, ut fpero, mea etiam cura emendatum et inluftratum e manu emitterem, non anxie circumfpicere neceffe habui, cujus potiffimum tutelae operam monumentis ejus inpenfam traderem. Mox enim multiplices eaeque graviffimae rationes fponte se menti obtulerunt, quibus facile ad credendum inductus sum, LIVIUM

neque fama, qua femper floruit, digniori, quam tibi, VIR INĽUSTRISSIME, patrono commendari, neque in alterius, qui plura, quam tu, de nova hac editione promeritus eft, finu deponi poffe. Genus enim ducis ex ftirpe fplendidiffima, quae, jam per multa feculorum fpatia Equestri dignitate inluftris, non modo nobiliffimas quasque Magnae Britanniae familias cognatione et adfinitate adtingit, fed etiam plures viros eximios edidit, qui parti:n favore et benevolentia erga omne doctrinarum genus atque eruditos commendabiles fuerunt, partim ipsi etiam literis inmortale nomen sibi pepererunt. Ne alios memorem, omnium inftar erit, quem inter majores numeras, EDUARDUS COKE, lucidum illud Jurisprudentiae patriae fidus, Angliae fuae Papinianus, Romano illi, generis amplitudine, ingenii felicitate, eruditionis copia, auctoritatis pondere, vitae integritate, morumque innocentia par, vel eumdem superans: qui rara et vere invidenda felicitate illud confecutus eft, ut, quum non modo cives a fuo viventis ore pendere, fed Proceres etiam ac Reges, quorum confilio adfcriptus erat, a se reSponsa expetere soliti fuerint; hodie adhuc mortui fcripta, quibus publicum gentis fuae Jus interpretatus eft, certiffimum totius regni oraculum habe antur. Ab hac praeclara majorum indole minime tu, VIR INLUSTRISSIME, degenerasti, fed potius ornamenta et decora, eorum meritis familiae tuae conciliata, infigni acceffione et incremento adcumulafti. Quum enim ingenium jam ab ineunte aetate

« IndietroContinua »