HISTORIARUM AB URBE CONDITA CUM NOTIS INTEGRIS LAUR. VALLAE, M. ANT. SABELLICI, BEATI RHENANI, PERIZONII, JAC. GRONOVII; EXCERPTIS T. LIVII PATAVINI H I S T O R I ARU M A B URBE CONDITA LIBRI, QUI SUPERSUNT, OMNES. TOMUS PRIMUS. PARS PRIOR. Drakenborchianam Livii editionem typis revocantes cum operis et praeftantia et raritate juxta defendamur, quomodo in provincia a nobis fusce. pta versemur, paucis exponendum eft. Reddimus igitur editionis istius quasi effigiem. ad exemplum expressam atque integrall, ita tamen, ut operarum errores , vel ab ipso Drakenborchio notatos, vel a nobis deprehenfos, emendemus, additamenta, ab eodem inter Errata Tomo VII. exhibita, suo quaeque loco annectamus; varias tectio. nes cod. Florentini usque ad l. 3, 32. ultimis Tomi II. paginis a Drakenborchio subjunctas, ubi editor eas indicaturus fuisse videbatur, inferamus ; in locis Livii a Drakenborchio citatis libri capitisque commemorationi paragraphorum notam, pasim omissam, addamus. Deinde singulari fortunae benignitate contigit, ut ipsum illud editionis suae exemplar , quod Drakenborchius manu versare folitus erat, olim a Joh. Eberh. Henr. Scholl, Decano Heidenheimensi, cum studiorum gratia inter Batavos commoraretur , in : a |