Immagini della pagina
PDF
ePub

VII

Klotziana, ex posteriore mea recensione exhibendam iudicavi.

Ut denique discipuli mei veluti quasdam tabulas historiae veteris rei publicae Romanae, ubi necesse esset, inspicere facilique opera consulere possent, antiquas epitomas T. Livii librorum CXL. adscriptis annis Varronianis repetendas curavi et, quoad eius fieri potuit, emendavi. Etenim egregiam Zumptii curam, quae sanc aptior fuisset, repetere non licebat, neque novam eiusmodi elaborare nunc praesertim, cum negotiis sollicitudinibusque obrutus sim, vacabat. *)

Scribebam Turici Kal. Decembr. M. DCCC. XXXIX.

[ocr errors]

*) Paucissina quaedam hic de nonnullis Salustii locis subiungere lubet. Cat. 1. alterum alterius auxilio eget] Famosam illam interpolationem veget, quae ex pravo Palmerii iudicio ab aliquot editoribus recepta est, exhibet saltem Codex Rostochiensis, ut ex Langii commentario didici. Accedit Reisigii (Lateinische Sprachwissenschaft. p. 290.) coniectura auget, id est,,, crescit atque vires acquirit." Cap. 42. in ulteriore Gallia G. Murena] Est haec Cortii coniectura, a Gerlachio in Editione maiore, a Kritzio et a me recepta; libri in citeriore. Gerlachius in Ed. mai. Vol. I. p. 46. in ulteriori Gallia Turic. 1. qui unus omnium adhuc collatorum hanc lectionem exhibere videtur." et in Comment. p. 119. ,,pro citeriore, quod in omnibus fere libris est, ulteriore cum Turic. 1. scribendum." Similiter Kritzius: Ulteriore Cortii coniecturae debetur, quam postea cod. Turic. 1. confirmavit: omnes enim codd., illo excepto, exhibent citeriore, quod falsum esse intelligitur ex Cic. or. pro L. Mur. C. 41, 90." In Ed. minore Gerlachius restituit citeriore, nulla e codd. varietate notata; et re vera cod. Turicensis a me denuo inspectus exhibet inciteriori (sic.) Cap. 51. Sed per deos inmortalis, quamobrem in sententiam non addidisti, ut prius verberibus in eos animadverteretur? quia lex Porcia vetat? - - An quia gravius est verberari quam necari? Sin, quia levius est: qui convenit, cet.] Wex in libello scholastico, Suerini 1833. edito, speciosa argumentatione demonstratum ivit, delendum esse tertium illud quia, ut sit: sin levius est; ac sane, si libri sic

[ocr errors]

An

-

VIII

[ocr errors]
[ocr errors]

exhiberent, nemo v. quia inculcaret. Verum quid difficultatis habeat librorum lectio, exputare nequeo: nonne est enim: si contra, quia levius est, nec quidquam rei publicae refert, in sententiam non addidisti, ut prius verberibus in coniuratos animadverteretur:"? Et placet trium membrorum concinnitas: modo ne cum Kritzio aliisque interrogationis signum post vv. Sin, quia levius est: ponatur. Iug. 43. Metellus, ubi primum magistratum ingressus est, alia omnia sibi cum collega ratus, ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.] Cortius: Sensus est: alia omnia, quam bellum cum Iugurtha, se simul cum collega agere, nec adeo intensissima cura opus esse: at bellum in Numidia sibi soli curandum esse." Gerlachius : Sensus est: alia omnia etiam collegae curae fore ratus, negligenter tractavit, sed in bello parando summam animi curam adhibuit." Kritzius vero Cortii interpretationem repetiit. Verum longe rectius explicarunt Rupertus et Wasse ex notissima illa formula Plin. Epp. 8, 14: Qui haec sentitis in hanc partem, qui alia omnia, in illam partem ite, qua sentitis; de qua primus accuratius egit Victorius in Curis tertiis ad Cic. Epp. ad. Fam. Florentiae 1558. p. 16. Etenim idem prorsus de Metello refert Salustius, quod de se dicit Caelius (in Cic. ad Fam.) 8, 9, 3: Seorsus a collega puto mihi omnia paranda: cum autem explicandum, ut illa, dissentire, discrepare, distrahi cum aliquo. Sensus igitur hic est:,, ratus prorsus alia sibi agenda esse quam quae collega ageret (seine Aufgabe sei ganz eine andre als diejenige seines Collegen :) quocirca nihil cum Silano communiter tractabat neque administrabat."

C. SALUSTI CRISPI

CATILINA.

1. Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri obedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis 5 utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa 10 atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens, 15 alterum alterius auxilio eget.

2. Igitur initio reges (nam in terris nomen imperi id primum fuit), divorsi pars ingenium, alii corpus

[ocr errors]

6. diis V. 7. rectius esse V.

18. di

1. Omnes V. (et sic ubique). ingenii V. (et sic ubique). - 9. maxime V. (et sic ubique). versi V. (et sic in h. v. atque similibus ubique).

exercebant; etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua quoique satis placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem 5 dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quodsi regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque con10 stantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri, neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna 15 simul cum moribus inmutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur. Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere; 20 quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. 25 Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. 3. Pulchrum est bene facere rei publicae; etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

par gloria sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribere; primum quod factà dictis exaequanda sunt, dehinc quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant; ubi de magna virtute atque gloria bonorum 5 memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute, 10 audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae tametsi animus aspernabatur, insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia inbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur: ac me, quom ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eâdem qua ceteros famâ 15 atque invidia vexabat.

4. Igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere; neque vero agrum co-20 lendo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala, detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus 25 rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae coniuratione quam verissume potero paucis absolvam: nam

auctorem K.

1. sequatur V. 3. sunt exaequanda V. K. 5. et gloria K.- 8. a studio V. - 9. delatus V. advorsa multa K. 14. ab reliquis V. K. Firmat ab reliquorum Claudius 15. eadem, quae V. eademque quae K. 21. inten25. eoque V.

11. largitudo V. Sacerdos p. 23. tam V.

[ocr errors]

« IndietroContinua »