Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

quasi communi consensu comprobatæ sunt. Vere quidem qui iudicaturus est, tenebit, in his decem libris quicquid aliter atque in Puteaneo scribatur, id omne aut errore aut coniectura natum esse, quoniam nihil ex alio fonte derivatum ceteri codices habent. (Quæ Hertzius præf. vol. II p. VIa de lacunis aliquot ex genuino fonte Puteaneo pleniore" in deterioribus codicibus suppletis scripsit, iam non, opinor, defensurus est.)1) In nonnullis locis a Weissenbornii recognitione discrepans cum nostra conspirat Hertzii in exemplo Tauchnitziano (a. 1860), conspiratura, ut apparet ipseque profitetur, in longe pluribus, si emendationes nostras ante absolutum hoc suæ editionis volumen accepisset. In aliis nollem sane Hertzius a Weissenbornio et superioribus discessisset; velut statim lib. XXI, 2, 6 non putaveram fore, qui pusillo librariorum errore (interfecit pro interfecti) motus hunc Livio obtruderet verborum ordinem: barbarus eum quidam palam ob iram interfecit ab eo domini obtruncati, simul a palam et atroci barbari facinore, de quo nunc agitur, remoto obtruncandi verbo et ad Hasdrubalem translato, qui sine dubio Hispanum imperio, non manu interfecerat. Hæc tacite prætermisimus. Weissenbornius in altera editione librorum XXIV-XXVI usus emendationibus meis est coniecturasque aliquot meas in contextu posuit, alias in annotatione sine dissensu commemoravit, non ita pauca, in quibus ego, priore eius iudicio improbato, superiorum inventa iudiciave commendaveram aut etiam ipse minora quædam primus monueram, tacite ad illum modum correxit, ut videatur mihi in præfatione offensionem animi paulo minus significare debuisse; ego ideo tantum hoc annotandum hic putavi, ne iis, qui altera Weissenborni editione uterentur, inutiliter illa in emendationum libro et negligenter posuisse viderer.2) Coniecturarum nuper ab aliis factarum, maxime in libellis scholasticis et censuris, indicium, ut in superiore volumine, sic in hoc quoque sæpe Weissenbornio et plurium etiam Hertzio debemus. Sunt igitur hæ

1) Minores quædam correctiones per editiones propagatæ reperianturne in recentioribus codicibus aut in nonnullis eorum, difficile dictu est, quia parum tuto Drakenborchii silentio creditur. 2) Vid. in lib. XXIV c. 1, 13 (Em. p. 257), 8, 18 (257), 9, 11 bis (275 n.), 10, 11 (275), 20, 14 et 15 (276), 21, 3 (69), 32, 6 (279; Fabri eam esse emendationem ignorabam), 34, 12 (279 n.), 39, 1 (280 n.), 42, 6 et 7 (281, 282), 45, 14 (287), 46, 5 (287).

Exempli Weissenborniani scripturæ a nostro

discrepantes:

Lib. XXI. Cap. II, 2 qui Hannibalis (ed. Frob. 1535) III, 1 quin prærogativam militarem,... erat, favor plebis sequeretur sine nota (MC nisi quod quam extemplo; etiam recc. codd. fere sequebatur.) V, 6 (Arbocala, eorum urb. Fr. Sanctius; cod. C. Arbocala carta eorum urbes, M cartorum urbem. Drakenb. Arbocala urbes) 10 (impeditum Heerwagen; codd. peditum. Drak. adorirentur. Peditum agmen i. r., elephantos ante quadraginta disposuit) 16 (a tanto Heerw., codd. tanto. Drak. ex tanto) VI, 1 belli causa certamina (interpunxit Mg. Em. 210) 6 intenderant (edd. vett.) VIII, 4 cœpti [sunt] non sufficiebant. itaque iam (codd., Mg. Em. ibd.) 7 conciri solent | (codd. quid. recc., edd. vett. Codd. mell. consciri) 9 confertim (Gron.) IX, 4 (gratificari pop. Romano A. Periz. Codd. et Drak. gratificari pro Romanis) X, 2 (adversus senatum Alsch. Cod. M adversusenatum, C adversum senatum; Drak. cum dett. adverso senatu) | (non cum assensu Otto, Mg, Codd. om. non. Drak. non assensum e coni. Rubenii) 6 repetuntur. publica fraus absit! auctoremn (A. Periz. Coniunctivus ille absit per se interpositus his venerunt... repetunt... deposcunt ferri nequit; rectus esset, si Hanno ex sua persona dedamus pro deposcunt diceret.) 9 dii hominesque (Mg. Opusc. II, 360.) 12 deposcit (edd. vett.) | accedere (Gron.) XI, 3 his 9 (quam qua Weiss. C qua qua, M quam qui. • Drak. quam) XIII, 1 venissem. cum ille (Mg. Em. 211. Quomodo codicum scripturam Weiss. enarrat, intelligi verba nequeunt.) 5 audiatis; et non (Codd. audiatis sed non; Drak. audiatis; si non. Modum verbi corr. Gron., et Weiss. Neque per se ferri coniunctivus potest ullave h. l. optati significatio in condicionalem orationem includi, neque cum habituri estis coniungi audiatis; § 7 si velitis refertur ad servat, hoc est, inviolata esse iubet.) XIV, 4 his XVIII, 10 et 11 bis fecit (Codd. boni iecit. Vid. Mg. Em. 213 n. Opusc. II, 35 n.) XIX, 1 (Fort. exciso. Vid. Bemerkungen über lat. Sprachl. p. 21 n. Qua contra dicuntur, omnia ibi occupaveram.) 3 (Non improbabiliter Weiss. scivisset pro censuisset) 6 civitates, ut in (Lov. 3) 9 qui id fecerunt Saguntini crudelius (Mg. Em. 212. Drak. contra codd. fecerunt, Saguntinos) XX, 1 In iis sine nota (Aut nomen populi latet sub his aut exciderunt quædam, in quibus populi, ad quem primum ventum est, mentio facta erat.) 9 (exspectatione Heerw. Codd. inexspectatione. Drak, in exspectationem) XXI, 4 hæc gentes (Vid. præf. vol. 1 p. 1. p. VII.) XXII, 1 (id eo minus Gron. Codd., Drak. ideo haud minus) 3 (quadringenti quinquaginta

Gron. Codd. CCCC, Drak. trecenti) | (ne quod edd. vett. Codd. et Drak. ne quid) 5 redit (M ceterique præter C) | præter maritimam oram Etovissam urbem ad Hib. e coni. Sauppii. (Iac. Gron., nisi quod Etovissam is tenuit. Codd. preter omissam urbem ad Hiberum maritimam oram. Urbis nomen

incertum est. Em. 214 n.) 7 et 8 nequivisse eum; vidisse (edd. vett.) XXIII, 6 quos et ipse (Mur.) XXIV, 2 consternati, Ruscinonem (Interp, mut.) 3 et sine uncis (codd. duo recc., Mg. Em. 213; cfr. XXIV, 19, 3 et 4) XXV, 4 (pro Annio Servilioque M'. Acil. Weiss. Codd. MC pro aulo Servilioquem Acilium. Drak. pro C. Servilio et T. Annio Q. Acilium.) 9 præcipitatus, multaque (Mg. Em. 143) 10 ad DC cecidisse (Gron. Codd. adcecidisse) XXVI, 3 (prætore erat, scripta Weiss. e C prætore trascripta, M pretore transcripta. Drak. prætore fuerat, transcripta.) | Saluvium (Codd. saluium. Vid. præf. vol. I, p. 1 ad V, 34, 7.) XXVII, 4 latiorem (Alsch. et Forchhammer) 7 ex loco prodito (Clericus. Nihil est profecti ex loco.) | transisse et haud (Mg. Vix reperientur certa exempla omissi pronominis reflexivi apud perfectum infinitivi nisi in longiore contextu orationis obliquæ, ut XXVII, 19, 10, XL, 44, 9; in IV, 57, 3 e codd. optimis pronomen additum est. Durius etiam post significant omittitur pronomen quam post dicendi verbum. Ipse tamen apud Ciceronem pro Rosc. Amer. 22, 61 retinui confitere... venisse.) 8 (propter equos naves Mg. Em. 215. Codd. propter equos nantes. Drak. lintres. equites fere propter equos nantes navium agmen) XXVIII, 1 in ripam (Gron.) 2 nautarum militum (C man. 2. In plerisque eorum exemplorum, quæ Weiss. congerit huiusmodi asyndeti, nulla omnino eius causa excogitari potest, nec hic ulla est orationis concitata vis.) 5 variata (Mehler Mnemos. I, 98. Variata significaret ipsum Hannibalis tempus, ut cetera perfecta.) | nantem sine uncis (Mg. Em. 216. Alioquin scribendum erat et nantem, ut duo essent gradus rei narratæ.) 8 copulata est; [ut cum] elephanti e coni, Heerw. (Mg. Em. 217) XXX, 2 terræ eæ, quas (Cm. 2. P terrasequas) 7 pervias paucis esse pervias exercitibus (Heerw. et Forchh. Codd. pervias paucis esse exercitibus. De paucis h. 1. non agitur; posset ferri aliquo modo: pervias singulis esse, esse etiam exercitibus, ut ex minore maius efficeretur, prava sane argumentatione.) XXXI, 4 (Ibi Isara Cluv. Codd. ibisarar. Drak. Ibi Arar) XXXII, 2 progressos (Gron.) 7 in maius vero ferri (Mg Em. 217) 12 digressos (Grut.) XXXIII, 4 perversis rupibus iuxta invia (Mg. Em. 217) 7 ruinæ maximæ modo (M. Cfr., citante Dukero, XXXV, 34, 10 et Tac. Hist. IV, 71) 11 (captivo cibo ac Heusing. Codd. captivo ac. Drak. captivorum pecoribus) XXXIV, 5 sollicitusque omnia (edd. vett. Neque sollicitus omnia

dicitur, sed circumspectare omnia, quod solliciti est, neque accusativus adiectivo adiunctus ullam habet ex verbo excusationem. De c. 34, 4 rectius interpuncto vid. Em. 217.) 9 (interrupto Glar. Codd. erupto, M e rapto erasa littera ante e et post id. Drak. perrupto.) XXXV, 3 (Fort. cum Creverio scrib, præcipitesque) 9 (Fort. scrib. ostentat... campos: monia eos tum cet., coll. Em. 441 ad XXXVIII, 22, 4.) 12 afflicti (Drak. Em. 218) | in homines occiderent (Mg. Em. 217) XXXVI, 7 erat via lubrica e coni. Sauppii (Mg. Em. 218 n.) | (pedes fallente Drak. Codd. pede se fallente) 8 interdum etiam [tamen] infimam (Weiss.) | (connitendo Tan. Faber. Codd., Drak. continendo) XXXVII, 5 (valles apricosque Weiss. M valles apricos quosdam colles, C valles apricos qum colles, erasis litteris quasi tribus ante qum. Drak. valles et apricos quosdam. Fort. fuit valles apricosque iam colles.) | rivosque prope (Mg. Em. 218) 6 et iam locis (Crev.) XXXVIII, 3 maxime auctor moveret (Drak.) 5 Taurini Galliæ proxuma e coni. (Mg. Em. 219. M taurinisnegalli proxuma, C taurinis galli proxima inter taurinis et galli litteris erasis. Confirmat emendationem Appianus Hannib. 5: προσέβαλε Ταυρασία πόλει Κελτική) 6 (ei iugo Gron. Codd. et Drak. et iugo) 7 per Salassos montanos e coni. Lipsi (Mg. Em. 220 ex Mm. 1: persaltos montanos) deduxerint (edd. vett.; Em. 220) 9 (Seduni Veragri Gron. Codd. sed uno velacri. Drak. Veragri. Fort. Seduni Veragrique, nisi Livius unum populum e duobus conflatum putavit.) | norint (Cantabr., Lov. 1. Fortasse Livius scripsit: nomen ferunt inditum.) XXXIX, 4 (volentes Gron. Codd. et Drak. volentis) 5 (et iunxisset Alsch. Codd. iunxisset; Drak. iunxissetque) 6 præsentem se secuturos esse ratus (Mm. 1 C., nisi quod esse nos errore omisimus.) 8 (Fort. Nam et Hannibalis apud) XL, 5 cum his 7 amissis, quia plures [pæne]... supersint, plus (Grut. Codd. qui plures) 9 effigies, immo umbræ (Interp. mutavimus) 10 quam ne, vos cum pugnaveritis (Mg. Codd. nec umquam VOS cum pugnaveritis. Transposito quam post ne cum natum est alterum cum post vos.) XLI, 4 poteram, atque regressus ad mare erat, quanta (cod. Sig. et alter rec. Boni poteram neque r. a. m. erat quanta) | 9 qui decedens Sicilia stipendium (edd. vett. Codd. C, Cant., cett. qui decedens Sicilia [C Siciliam] qui stipendium, M qui decedens Siciliam stipendium. Error ortus videtur ex geminata littera s in Sicilia.) XLII, 3 legeret. ut cuiusque (L. Valla. Codd. legeret et cuiusque.) XLIII, 1 (quum sic Gron. Codd. et Drak. dum sic) 4 habentibus (Gron.) | Padus sine uncis (edd. vett.) 7 agite, cum diis (Koch.) XLIV, 2 cum ob patriam (Weiss., Mg. Codd. cum patriam) 6 cum Saguntinis! [ad Hib. est

Sag.]: nusquam (Mg. Weiss. coni. At cis Hib. e. Sag.) 7 adimis? adimis etiam Hispanias? et inde cessero: in Afr. transcendes. transcendes autem dico? (Mg. Em. 221 et ex parte Freudenberg. P adimis etiam spanias et inde cessero in Africa transcendes transcendisse autem dico.) | vindicaremus (edd. vett. Em. 222) | 8 quod sua (Aldus; error ortus est ex quosua) 9 omnibus, si destinatum sine uncis (Mg. Em. 222) | nullum eo telum ad vincendum (Mg. P et cett. codd. nullum contemptum ad vincendum. Aberravit oculus a tum ad lum.) XLV, 3 a Vicotumulis (Mg. Em. 222 e Strabone) 8 mactasset, et secundum (ed. Frob. 1531; Em. 214) XLVI, 3 (ex propinquo copiasque Gron. Codd. ex quo propinquo copias. Drak. hostium, exque prop. copias) 4 hominum et equorum (codd. recc.) 6 (venerat Gron. P iverat, Drak. ierat) 8 (Scrib. erat cum codd. recc. et edd. ante Gron., coll. XXIV, 43, 8, ubi itidem P erit pro erat.) XLVII, 1 (et tolli iussit Sauppius) 3 (ripa Padi Gron. Pripadi. Drak. ripa) 5 fuerint (cod. Gud., Mg. Em. 220. Neque ulla ratione fuerim dubitative de re præterita dicitur, nisi adiuncto forsitan, pravissimeque comparatur vix fecerint de præsenti tempore, neque dubitanter de hac re Livius scribere poterat.) 7 die unius (M) XLVIII, 7 iactanti (Nic. Heins.) XLIX, 2 advertit (codd. recc.? edd. vett.) 7 et 8 extemplo a prætore et circa ad civitates... intenderent; ante omnia Lilybæum teneri paratum bello, edicto... deferrent, et, ubi... esset, ne quis... faceret; perque... missi (Mg. Em. 222 sq. Oppidum teneri paratum bello Latine non dicitur.) 9 moderati e coni. Hanischii (Abundat tum de industria.) 10 veniebant, extemplo (Interp. mut.) L, 7 armatam ornatamque Alsch. Pornatamque, Drak, ornatam) 9 pollicitusque est, [ut] quo (edd. vett.) LI, 4 iam forte (Mg. Em. 224) LII, 2 suo deminutus sine nota (P suo et minutus; altera manus prius t induxit. Fort. admonitus, Em. 225) 7 abolevissent e coni. Alsch. (codd. recc. pauci. P absolevissent) 9 censebat. tum conlega (Uss. P censebat cum collegam cunctantem) 10 inopinatos (Mg. Inopinatum aggredior pro eo, quod est inopinantem, nemo dixit unquam. Adverbium, quod modum rei significat, prave accommodatum est ad adiectiva statum hominum declarantia.) 11-(sequentes cedentesque quum ad extr. Heusing. et Alsch. P sequentesque cumque ad extr. Drak. sequentes, quamquam ad extr.) | maior tamen hostium Romano fama e coni. (Mg. Em. 225. P maior tamen hostium Romanos fama. Drak. maior tamen hostium Romanis fama) LIV, 1 peraltis (codd. recc. Mox scribendum videtur cum codd. quibusdam recc. equiti quoque tegendo. Equites pro equiti P etiam c. 48, 4. Nullum novi prosa orationis certum exemplum, ubi dativus gerundii ac

« IndietroContinua »