Immagini della pagina
PDF
ePub

43

verbis adhortandos milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu, captivos montanos vinctos in medio statuit, armisque Gallicis ante pedes eorum proiectis, interrogare interpretem iussit, ecquis, si vinculis levaretur armaque et equum victor 2 acciperet, decertare ferro vellet. Quum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent et deiecta in id sors esset, se quis3 que eum optabat, quem fortuna in id certamen legeret, et, ut cuiusque sors exciderat, alacer, inter gratulantes gaudio ex4 sultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat. Ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis homines erat, sed etiam inter spectantes vulgo, ut non vincentium magis quam bene morientium fortuna laudaretur. Quum sic aliquot spectatis paribus affectos dimi sisset, contione inde advocata ita apud eos locutus fertur.

2

„Si, quem animum in alienæ sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in æstimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud, sed 3 quædam veluti imago vestræ condicionis erat. Ac nescio, an maiora vincula maioresque necessitates vobis quam captivis 4 vestris fortuna circumdederit. Dextra lævaque duo maria claudunt, nullam ne ad effugium quidem navem habentes; circa Padus amnis, maior [Padus] ac violentior Rhodano, ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus trans5 itæ. Hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem fortuna, quæ necessitatem pugnandi imposuit, præmia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab diis quidem immortalibus optare 6 solent. Si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent; quicquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis futu7 rum est; in hanc tam opimam mercedem, agite dum, diis 8 bene iuvantibus arma capite. Satis adhuc in vastis Lusitaniæ ⚫ Celtiberiæque montibus pecora consectando nullum emolumen9 tum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis; tempus

est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna operæ pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot armatas gentes emensos. Hic vobis terminum laborum 10 fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existi- 11 maritis victoriam fore; sæpe et contemptus hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perlevi momento victi sunt. Nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani, 12 quid est, cur illi vobis comparandi sint? Ut viginti annorum 13 militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniæ et Galliæ populos vincentes huc pervenistis; pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa æstate 14 cæso, victo, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem. An me in prætorio patris, clarissimi im- 15 peratoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniæ Galliæque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semestri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis 16 demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul. Non ego illud 17 parvi æstimo, milites, quod nemo est vestrum, cuius non ante oculos ipse sæpe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata temporibus locisque referre sua possim decora. Cum laudatis a me millies 18 donatisque, alumnus prius omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem adversus ignotos inter se ignorantesque. Quocunque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac 44 roboris, veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, vos socios fidelissimos fortissimosque, 2 vos, Carthaginienses, quum pro patria, tum ob iram iustissimam pugnaturos. Inferimus bellum infestisque signis descendimus 3 in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis vim quam arcentis. Accendit præterea et stimulat animos dolor, iniuria, 4

45

indignitas. Ad supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum oppugnassetis; deditos ulti5 mis cruciatibus affecturi fuerunt. Crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit; cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum imponere æquum censet. Circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus, neque eos, quos statuit, termi6 nos observat. Ne transieris Hiberum; ne quid rei tibi sit cum Saguntinis. At non ad Hiberum est Saguntum. Nusquam 7 te vestigio moveris. Parum est, quod veterrimas provincias meas, Siciliam ac Sardiniam, adimis? Etiam in Hispanias et, si inde cessero, in Africam transcendes? Transcendes autem? Transcendisse dico. Duos consules huius anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum 8 est, nisi quod armis vindicarimus. Illis timidis et ignavis esse licet, qui respectum habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes accipient; vobis necesse est fortibus viris esse et, omnibus inter victoriam mortemve certa desperatione abruptis, aut vincere aut, si fortuna dubitabit, in 9 prœlio potius quam in fuga mortem oppetere. Si hoc bene fixum omnibus [destinatum] in animo est, iterum dicam, vicistis; nullum contemptu mortis telum ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est."

His adhortationibus quum utrinque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt, tutandique 2 pontis causa castellum insuper imponunt; Poenus, hostibus opere occupatis, Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani agros 3 mittit; Gallis parci quam maxime iubet, principumque animos ad defectionem sollicitari. Ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque millia passuum ab 4 Ictumulis consedit. Ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus, quum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum præmonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa præmia pro

nuntiat, in quorum spem pugnarent: agrum sese daturum 5 esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque velit, immunem ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum cives 6 Carthaginienses fieri vellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cuius suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent. Servis quoque 7 dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro his mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, 8 agnum læva manu, dextera silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent, quemadmodum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit. Tum vero omnes, velut diis auctoribus in spem 9 suam quisque acceptis, id moræ, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus etiam territos prodigiis; nam et lupus in- 2 traverat castra laniatisque obviis ipse intactus evaserat, et examen apum in arbore prætorio imminente consederat. Qui- 3 bus procuratis, Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantæ et cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi cum equitibus ad exploranda circa loca progresso. Neu- 4 tri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot hominum equorumque oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit. Consistit utrumque agmen, et ad prælium sese expediebant. Scipio iaculatores et Gallos equites in fronte locat, 5 Romanos sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis. Hannibal frenatos equites in medium accipit, cornua Numidis firmat. Vixdum clamore sublato, iaculatores fugerunt inter 6 subsidia ad secundam aciem. Inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps; dein, quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes

46

47

7 pugna venerat, donec Numidæ, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt. Is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem consulis vulnus periculumque in8 tercursu tum primum pubescentis filii propulsatum. Hic ert iuvenis, penes quem perfecti huiusce belli laus est, Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Ponisque appellatus. 9 Fuga tamen effusa iaculatorum maxime fuit, quos primos Numidæ invaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium acceptum, non armis modo, sed etiam corporibus suis protegens, in castra nusquam trepide neque effuse cedendo 10 reduxit. Servati consulis decus Cælius ad servum natione Ligurem delegat; malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere auctores et fama obtinuit.

Hoc primum cum Hannibale prœlium fuit; quo facile apparuit, [et] equitatu meliorem Poenum esse, et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo 2 Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte, iussis militibus vasa silentio colligere, castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias 3 traiiceret. Prius Placentiam pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen ad sexcentos moratorum in citeriore ripa Padi, segniter ratem solventes, cepit. Transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant, tota rate 4 in secundam aquam labente. Cælius auctor est, Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum 5 fluminis oppositis. Ea peritis amnis eius vix fidem fecerint; nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnes inflati travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerunt, qua exercitus gravis impedimentis traduci pos6 set. Potiores apud me auctores sunt, qui biduo vix locum rate iungendo flumini inventum tradunt; ea cum Magone

« IndietroContinua »