Titi Livii Historiarum romanorum libri qui supersunt, Volume 2

Copertina anteriore
Sumptibus Librariae Gyldendalianae (F. Hegel), 1862

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 58 - ... enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute evadendum esse. Per medias acies ferro viam fieri et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse.
Pagina 133 - Itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates immodicae, et eo inpensius, quo avidius ex insolentia in eas se merserant. Somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque, ut...
Pagina 3 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio 10 natural!, non voluptate modus finitus ; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.
Pagina 62 - Si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt...
Pagina 82 - Minucius, convocatis militibus, " sœpe ego," inquit, " audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, qui bene monenti obediat ; qui nec ipse consulere nec 25 alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Pagina 219 - Capitolioque , mulierum turba erat, nee sacrificantium, nee precantium deos patrio more. Sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes : quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris, egestate et metu in urbem compulsa : et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut ex concessae artis usu exercebant.
Pagina 218 - ... in secreto modo, atque intra parietes, abolebantur romani ritus ; sed in publico etiam , ac Foro Capitolioque , mulierum turba erat, nee sacrificantium, nee precantium deos patrio more.
Pagina 23 - Eludant 1 4 nunc antiqua mirantes; non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse.
Pagina 115 - Hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae. concursum est, ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percunctantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur.
Pagina 221 - JEmilio praetori priore anno fuerat ac per eum ad senatum delata, nec tamen ullo senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant. Populus severior vindex fraudis erat; excitatique tan- 13 dem duo tribuni plebis, Sp.

Informazioni bibliografiche