Immagini della pagina
PDF
ePub

10

13

[ocr errors]

12

[ocr errors]

memores

fiunt : neque locus, neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Præterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet; nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum; quo audacius aggredimini pristinæ virtutis. Licuit nobis cum summa turpitudine in exsilio ætatem agere: potuistis nonnulli Romæ, amissis bonis, alienas opes exspectare. Quia illa fœda atque intoleranda viris videbantur, hæc sequi" decrevistis. Si hæc relinquere voltis audacia opus est; nemo, nisi victor, pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare,

15

[ocr errors]

16

[merged small][ocr errors]

11. Nos pro patria...certamus; illis supervacaneum est, etc. Plena et justa esset oppositio, si dixisset: nos pro patria....certamus; illi pugnant pro potentia paucorum. Sed multa paucis complexus, hæc intelligi voluit: Nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; quod necessarium maxime certamen est: illi pro potentia paucorum pugnant, quod profecto supervacaneum. Atqui remissius pugnat, qui causam pugnandi non habet. Justinus, v, 9: Sed quum hinc pro patria summis viribus, inde pro aliena dominatione securius pugnaretur, tyranni vincuntur. »

12. Aggredimini. In imperandi modo, quo semper in hujuscemodi adhortationibus, non subjunctivo, uti Sallustium admonet Cortius.

13. Licuit nobis. Revocat illis in

14

gientes arma sumpserint; ne forte eos suscepti consilii pœniteat.

14. Hæc sequi. Bellum scilicet atque arma. Nota oppositionem : quia ILLA fæda... videbantur, HÆC sequi decrevistis.

15. Si hæc relinquere voltis. Reposuimus hæc, Cortio et Bip. sine causa rejectum. Non enim sic displicet : HEC sequi decrevistis. Si HEC relinquere voltis... Nam vocula hæc non sola pronominis vice hoc loco fungitur. Illa una voce Catilina designat et conjurationem, et bellum quod incepit, et pericula quæ consilium hoc sequuntur. Has partes, inquit, hanc fortunam amplexi estis, turpitudinis vitandæ causa. Nunc si ab incepto desistere vultis, id sola audacia potestis efficere. Non enim in vestra potestate est, bellum an pacem habeatis. Habetis bellum, quod nemo, nisi victor, ubi vult, finire potest.

16. Pace bellum, etc. Pro bello pacem habuit. Sic fere Jug. LXXXIII: « Omne bellum sumi facile, ceterum ægerrume desinere; non in ejusdem potestate initium ejus et finem esse ; incipere cuivis, etiam ignavo, lice

18

21

quum arma, quis corpus tegitur, ab hostibus averteris " ", ea vero dementia est 1. Semper in prælio his maxumum est periculum, qui maxume timent: audacia pro muro habetur. Quum vos considero, milites, et quum facta vestra æstumo, magna me spes victoriæ tenet. Animus, ætas, virtus vestra hortantur 20; præterea necessitudo , quæ etiam timidos fortes facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiæ loci. Quod si virtuti vestræ fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis; neu capti potius, sicuti pecora, trucidemini, quam , quam virorum more pugnantes, cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis. »>

I

LIX. Hæc ubi dixit, paullulum commoratus, signa canere jubet, atque instructos ordines in locum æquum deducit: dein, remotis omnium equis, quo militibus, exæquato periculo, animus amplior esset, ipse pedes' exerci

17. Quum arma... ab hostibus averteris. Quum arma, quibus pectus tegitur, eo converteris, unde non veniunt hostes, versoque tergo indefensum corpus telis objeceris.

18. Ea vero dementia est. Eximia latini sermonis elegantia, pronomen demonstrativum ad id quod sequitur, non ad id quod præcedit, referre. Dicere poterat : « ID profecto dementia est. Maluit dicere: EA vero dementia est; » ut c. VII: « Eas divitias, eam bonam famam putabant. »> Item XX: « Idem velle atque nolle, ea demum firma amicitia est. » Vero. Adverbium affirmandi, cujus unum hoc pro millibus exemplum sit, Cic. de Offic. III, 1 : « Magnifica vero vox, et magno viro ac sapiente digna. »

19. Maxumum est periculum, etc. Curtius, loco jam allato, IV, 14 . «Effugit mortem quisquis contempserit; timidissimum quemque con

sequitur. Horat. Carm. III, 2:
Mors et fugacem persequitur virum,
Nec parcit imbellis juventæ
Poplitibus timidoque tergo.

20. Hortantur. Sc. ut bonam spem habeam. Vulgo, me hortantur; sed Cortius ex MSS. delevit me.

21. Præterea necessitudo. Jam dixit: non eadem nobis et illis necessi tudo impendet. Sed illic loquebatur de ea necessitate, quæ sociis suis arma induerat; hic, de ea necessitate, quæ victoriam inter et mortem nil medium relinquit. Eodem hoc sensu Curtius, v, 4 : « Ignaviam quoque necessitas acuit, et sæpe desperatio spei causa est. » Liv. IV, 28: «Virtute pares, necessitate, quæ ultimum ac maximum telum est, superiores estis. »

CAP. LIX. I. Signa canere. Nam tubis et buccinis signum dabatur.

2. Ipse pedes, etc. Ipse, dimisso equo, pedesque factus, ut ceteri

tum, pro loco atque copiis, instruit. Nam, uti planities 3 erat inter sinistros montes, et, ab dextera, rupes aspera, octo cohortes in fronte constituit; reliqua signa in subsidio artius collocat. Ab his centuriones omnes lectos et evocatos, præterea ex gregariis militibus optumum quemque

omnes, exercitum instruit, prout vel loci natura, vel militum numerus postulat. Modo dixit: instructos ordines in locum æquum deducit; nunc: instruit exercitum. Scilicet priusquam exercitus instruatur, varios, quibus constat, ordines instructos esse oportet.

3. Uti planities erat. Quum planities esset, quæ a sinistra montes, a dextra rupem asperam habebat. -Sinistros montes. Nempe Catilina pedem e fuga referre coactus, ne in Metelli exercitum incideret, simulque ut persequenti resisteret Antonio, Romæ frontem obverterat, ideoque sinistros habebat Apenninos montes.. Rupes aspera. Hoc reposuimus ex Havercampo. Nam Cortius, rupe aspera, Bip. rupis aspera; nec necessaria, nec satis fulta auctoritatibus mutatione. Quidam velint inter sinistros montes, et ab dextera, rupem asperam; ut media sit duarum rerum præpositio inter. Sed postquam dictum est: planities erat inter sinistros montes; statim subjicitur pro secundo membro: et, ab dextera (erat) rupes aspera. Et sensus sic quoque patet.

4. Reliqua signa. Reliquas cohortes, militari metonymia. Sic Tacit. Agric. XVIII: «Contractis legionum vexillis, pro contractis legionum vexillariis. Artius. Idem quod arctius. Sic dicitur artare pro arctare; multare pro mulctare. In subsidio.

rendam laborantibus o em constituta. Subsidebant nixi genibus, unde subsidium dictum. Plaut. Fragmentorum versu 90: Subsidete omnes, quasi solent triarii.

[ocr errors]

5. Evocatos. Peculiariter dicuntur evocati, qui, emeritis stipendiis, non poterant in delectu scribi, sed sponte militiam resumebant. Et, hoc quoque loco, sic volunt Cort. et Bip., et plerique gallici interpretes intelligi evocatos; eoque nomine designari veteranos et militia exercitatos homines, qui cum Catilina erant. Ulline vero dici possunt evocati, hoc est, extra delectum adsciti, ubi delectus esse non potuit? Si evocatus, miles voluntarius est, omnes voluntarii sunt in rebellis ducis exercitu. Si veteranus, cur veteranos non dixit? Evocatos hic potius pro participio simpliciter acceperim, ut et lectos, hoc sensu Centuriones omnes ab his, qui in subsidiis erant, legit et evocat; simulque, cum optimis gregariorum militum, in primam aciem subducit. Bip. legit: ab his centuriones omnes, electos, et evocatos... subducit; adnotatque ex Veg. 11, 6: « Electi erant legionis caput, prima cohors, quæ aquilam suscipiebat, et in prima acie locabatur.» Sed mox videbimus, non cum illis prope aquilam astitisse Catilinam. Gruterus centuriones omnes lectos interpretatur, lectissimos quosque centurionum: « Nam, inquit, ineptum

6

7

8

armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextera, Fæsulanum quemdam in sinistra parte curare jubet; ipse cum libertis et colonis propter aquilam' adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. At ex altera parte C. Antonius, pedibus æger", quod prælio adesse nequibat, M. Petreio "legato exercitum permittit. Ille cohortes veteranas, quas tumulti" caussa

ablatos. Nonne vero alii erant, qui centurionum vicem explere possent? Nos in legendo, Havercampum et Cortium, in interpretando Kunhardt, sed multo magis rationem, ducem sequimur.

6. Armatum. Ex iis qui armis militaribus instructi erant. Vide supra, cap. LVI.

7. Fæsulanum. Hominem ex Fæsulis. Plutarchus Furium vocat.— Curare. Omnium rerum curam gerere. Curare, inquit Cortius, proprium verbum. Jug. LVII: «Legatis imperat, ubi quisque curaret. » Et alibi sæpe.

8. Cum libertis. Nempe suis. Nam si universe intelligeret libertine conditionis homines, diceret cum libertinis, quod quidem habent codices nonnulli. - Et colonis. Recte Gronovius intelligit veteranos Syllæ milites, in colonias deductos. Quid de iis, qui probant, quasi veram lectionem, calonibus? quasi ex vilissimis militum servis prætoriam cohortem Catilina sibi fecisset. Colonus etiam esse potest, qui agros alicujus colit. Sed, inquit Cortius, non tam late possidebat Catilina, ut familiam colonorum haberet. »

[ocr errors]

9. Propter aquilam. De ista aquila Cicero in Cat. 1, 9; quem vide.

10. Pedibus æger. Dio, xxxvII,

testatur Antonium simulasse morbum, veritum ne strenue ipsum certantem Catilina probris incesseret, quem socium aliquando conjurationis habuisset. CORT.

II. M. Petreio. Idem ille Petreius in Hispania primum, deinde in Africa Pompeianas legiones contra Cæsarem duxit. Attritis vero apud Thapsum suis partibus, Petreius, ejusdemque belli socius Juba, rex Mauritaniæ, ne vivi ab hoste caperentur, inter se ferro dimicaverunt; rexque, occiso Petreio, ipse sibi mortem, servi cujusdam sui manu, conscivit. (Ex notis gallicis De Brosses, qui auctorem Africani belli sequitur; nam rem paulo aliter narrat Seneca, de Providentia, 11, et Florus, IV, 2.)

[ocr errors]

12. Tumulti. Pro tumultus. Ut senati, pro senatus; vid. not. 4, ad cap. XXX. Tumultus autem vocabatur seu repentinus Gallorum impetus, seu populorum Italorum rebellio. Majores nostri, inquit Cic., Philipp. VIII, I, tumultum Italicum, quod erat domesticus, tumultum Gallicum, quod erat Italiæ finitimus, præterea nullum tumultum nominabant. »Porro ubi tale aliquod periculum imminebat, tumultus decernebatur, delectusque habebatur, sublata omni militiæ vacatione (Cic. Phil. v, 12); et quando singulos inter

13

conscripserat, in fronte; post eas ceterum exercitum in subsidiis locat. Ipse equo circumiens, unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, uti meminerint, se contra latrones inermos 14 ', pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis cernere. Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus, aut præfectus, aut legatus, aut prætor cum magna gloria fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat; ea commemorando militum animos accendebat.

LX. Sed ubi, rebus omnibus exploratis, Petreius tuba signum dat; cohortes paullatim incedere jubet. Idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum, unde a ferentariis' prælium committi posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt: pila omittunt; gladiis res geritur. Veterani, pristinæ virtutis memores, cominus acriter instare; illi haud timidi resistunt. Maxuma vi certatur. Interea Catilina cum expeditis in prima acie versari, laborantibus

2

5

3

rogare non vacabat, qui convenerant, simul jurabant, et dicebatur ista militia, conjuratio, ut docet Servius, in Virg. Æn. vIII, 4 : Extemplo turbati animi; simul omne tumultu Conjurat trepido Latium.

13. Ipse. Et hoc quoque pronomen Petreium designat, quamvis in re tam expedita hæsitent Wasse, Glareanus, et alii; quibus oppositionem videre libet inter hoc ille cohortes veteranas..., et hoc ipse equo circumiens... Nonne vero ea res luce clarior: Antonius Petreio exercitum permittit. Ille Petreius, etc.? et rursus Petreius suum cuique cohorti locum assignat; ipse, equo circumiens, etc?

14. Inermos. Antiq. pro inermes. - Cernere. Certare.

CAP. LX. 1. A ferentariis. Feren

qui prælii initium facere solebant, pilis atque missilibus pugnantes. Veget. 1, 20. (EX CORTIO.)

2. Cum infestis signis. Aliqui deleri volunt cum, quod tamen in omnibus MSS. vidit Cortius. Et forsan non abundat. Indicare enim videtur eos non eminus primum, ut solet, et circum signa stantes, certavisse; sed statim, cum ipsis signis, ad manus miscendas concurrisse.

3. Pila. Pilum erat telum missile, proprium Romanis, ligneum, ferro armatum, quod manu contorquebatur. Unde Lucanus, 1, 364: Et dum pila valent fortes torquere lacerti.

4. Veterani. Ex exercitu romano. - Illi. Catilinarii.

5. Interea Catilina. Attendant lectores ad rapidum orationis flumen, quo Catilinam promptissime agen

« IndietroContinua »