Immagini della pagina
PDF
ePub

6

succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, sæpe hostem ferire. Strenui militis, et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat magna vi tendere; cohortem prætoriam in medios hostes inducit, eos perturbatos atque alios alibi resistentes interficit; deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur. Manlius et Fæsulanus in primis pugnantes cadunt. Postquam fusas copias, seque cum paucis relictum videt Catilina, memor generis atque pristinæ dignitatis, in confertissimos hostes incurrit, ibique pugnans confoditur.

LXI. Sed confecto prælio, tum vero cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinæ. Nam fere quem quisque pugnando locum ceperat, eum, amissa anima, corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors prætoria disjecerat, paullo diversius sed omnes

infinitivi eleganter excipiuntur verbo finito, exsequebatur, in quo legentis animus adquiescit. KUN.

6. Contra ac ratus erat. Præter opinionem. Modo enim dixit rem esse adversus latrones inermos.

7. Cohortem prætoriam. Sic dicebatur delectorum ex omni exercitu militum cohors, quæ a prætore, id est, duce non discedebat. Hoc institutum ad Scipionem Africanum refert Festus.

8. Alios alibi resistentes. Id est, non jam confertos, et in ordine pugnantes; sed alium hic, alium illic resistentes.

9. In primis pugnantes cadunt. In primis ad cadunt refer, non ad pugnantes; ita ut sensus fit: fuere ex primis qui pugnantes ceciderunt. Ad laudem enim eorum dicitur, pugnantes cecidisse. Sed vix laudatio esset dicere, eos pugnavisse in primis (vel, quod magis latinum,

4

[ocr errors]

inter primos). Qui enim aliter in tali certamine facere poterant?

CAP. LXI. 1. Tum vero cerneres, etc. Quasi diceret : non solum in medio ardore pugnæ apparuit quanta audacia esset in exercitu Catilinæ. Tum præsertim id cernere fuit, quum prælium confectum est.

2. Quem quisque... locum, etc. Quam graviter, quam nove dicit, neminem loco pulsum retro cessisse! Quanta vis in hac oppositione, amissa anima, corpore tegebat! Quasi mortuus etiam assignatum sibi locum defenderet.

3. Quos medios... disjecerat. Quos disjecerat, in medios irrumpendo. Quorum agmen medium perruperat. Obvius quidem sensus; qui si Cortio se obtulisset, non ille vocabulum, medios, hic ferri non posse affirmans, arbitrio suo delevisset.

4. Paullo diversius. Magis disjuncti, ut qui alii alibi restitissent; ut

5

6

tamen adversis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paullulum etiam spirans, ferociamque animi' , quam habuerat vivus, in voltu retinens. Postremo ex omni copia neque in prælio, neque in fuga, quisquam civis ingenuus captus : ita cuncti suæ hostiumque vitæ juxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi romani lætam aut incruentam victoriam adeptus; nam strenuissimus quisque aut occiderat in prælio, aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem, qui de castris visundi, aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera', amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum lætitia, mœror, luctus atque gaudia agitabantur.

[blocks in formation]

CATILINARIUM

BELLUM,

EX L. ANNEI FLORI LIBRO IV, CAP. I.'

CATILINAM, luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendæ patriæ suæ compulere: senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere ærarium, totam denique rempublicam funditus tollere, et quidquid nec Annibal videretur optasse3.

Quibus id, o nefas! sociis aggressus est? Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullæ, Cethegi, Autronii, Vargunteii, atque Longini; quæ familiæ! quæ senatus insignia! Lentulus quoque quum maxime prætor. Hos omnes immanissimi facinoris satellites habuit.

Additum est pignus conjurationis, sanguis humanus; quem circumlatum pateris bibere : summum nefas, nisi amplius esset, propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa conjuratio in Ciceronem

1. Non ingratum fore lectori putavimus, si,post Sallustianam conjurationis historiam, hanc velut epitomen haberet, summatim et paucis comprehensa verbis recogniturus, quæ fusius explicata perlegit.

2. Peregrinabantur. Sall. xv1 : « In Italia nullus exercitus; Cn. Pompeius in extremis terris (scilicet adversus Tigranem et Mithridatem) bellum gerebat.

3.Et quidquid nec Annibal videretur optasse. Perperam nonnulli sic interpungunt, ut hoc cum sequentibus jungatur, hoc modo: «Quibus, o nefas! sociis aggressus est senatum confodere, consules trucidare,.... et quidquid nec Annibal videretur optasse?» Sed quis non videt, nihil magis contrarium esse Flori ingenio? Nunquam Florum intellexit, qui non intelligit, senatum confodere,

et Antonium consules, incidisset; quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit.

Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed parricidii innocens.

Tum consul, habito senatu, in præsentem parricidam, in præsentem reum, Cicero peroravit : sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet, seque palam professo incendium suum restincturum ruina minaretur.

Et ille quidem ad præparatum a Mallio in Etruria exercitum proficiscitur, signa illaturus urbi. Lentulus, destinatum familiæ suæ sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad præstitutum a Catilina diem, urbe tota viros, faces, tela disponit; nec civili conspiratione contentus, legatis Allobrogum, qui tum forte aderant, in arma sollicitatis: et isset ultra Alpes furor, nisi altera proditione Vulturcii, prætoris litteræ tenerentur. Statim Ciceronis imperio injecta est barbaris manus: palam prætor in senatu convincitur. De supplicio agentibus, Cæsar parcendum dignitati, Cato animadvertendum pro scelere censebat : quam sententiam sequutis omnibus, in carcere parricidæ strangulantur.

Quamvis parte conjurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit; sed infestis ab Etruria signis patriam petens, obvio Antonii exercitu opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit: nemo hostium bello superfuit; quem quisque in pugnando ceperat locum, eum, amissa anima, corpore tegebat; Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est: pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.

et reliqua, appositionem esse, declarantem quæ sint nefaria illa opprimenda patriæ consilia; totumque illud, Flori more (qui mos sæpe in vitium vertit), sententia nova et inexspectata concludi.

4. In Ciceronem et Antonium. Hic Florus, immerito sane, et vix bre

vitatis necessitate excusandus, Antonium Ciceroni prope æquavit; quorum alter ultro et suis periculis servavit patriam, alter e sinu pene conjurationis ad consulatum evectus, non nisi spe opulentissimæ provinciæ induci potuit, ne contra rempublicam sentiret.

« IndietroContinua »