Immagini della pagina
PDF
ePub

L. CATILINAE

GENUS, ET VITA

ANTE CONJURATIONEM.

QUAMVIS

UAMVIS in luculenta Sallustii historia, egregiaque Flori epitome, nihil desiderandum sit, quod ad conjurationem pertineat; curiosum tamen antiquitatis lectorem fortasse non pigebit pauca hic invenire, tum de Catilinæ majoribus, tum de acta ejus ante ultimum illud facinus vita. Sic demum intelligetur, quibus gradibus ad summum ille pervenerit nefas, patriæ parricidium.

Nomen ejus fuit Lucius Sergius; cognomen Catilina; quod unde petitum sit, inter doctos ambigitur. Si credamus sagacissimo etymorum indagatori De Brosses, CATILINA idem sonat, quod gallica vox pillard. Nititur ille Festi auctoritate, in quo hæc : « CATILLATIO grave opprobrium hominibus generosis objiciebatur, si qui provincias amicas populi romani exspoliassent. » Viderint periti an recte Catilina a catillatione derivetur; certe congruere hominis moribus interpretationem nemo inficias iverit. Nec congruet minus, si Catilinam pro Cati seu Catonis diminutivo accipias; ut Cato prudentem, Catilina subdolum significet.

Gens Sergia, quæ dedecus hoc pulcherrimi nominis progenuit, auctorem generis sui ferebat Sergestum, Æneæ comitem, de quo Virgilius, Eneid. V, 121:

Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen.

Ex ea gente, quum Romulus centum creavit senatores, unus adscitus est; præterea una ex rusticis tribubus Sergia nominata. Multi vero ab anno post U. C. circiter trecentesimo Sergii exstitere, domi militiæque nobiles; nullus nobilior M. Sergio, de quo, ne semper in scelere et conjurationibus versemur, egregium Plinii locum referemus (lib. VII, cap. 28):

<< Marco Sergio, ut quidem arbitror, nemo quemquam hominum jure prætulerit, licet pronepos Catilina gratiam nomini deroget. Secundo stipendio dexteram manum perdidit; stipendiis duobus, ter et vicies vulneratus est; ob id neutra manu, neutro pede satis utilis; uno tantum servo, plurimis postea stipendiis debilis miles. Bis ab Annibale captus (neque enim cum quolibet hoste res fuit), bis vinculorum ejus profugus, viginti mensibus, nullo non die, in catenis aut compedibus custoditus. Sinistra manu sola quater pugnavit, duobus equis insidente eo suffossis. Dexteram sibi ferream fecit, eaque religata præliatus, Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est, duodena castra hostium in Gallia cepit; quæ omnia ex oratione ejus apparent, quum in prætura sacris arceretur a collegis, ut debilis. Quos hic coronarum acervos constructurus, hoste mutato? Etenim plurimum refert, in quæ cujusque virtus tempora inciderit. Quas Trebia, Ticinusve aut Trasymenus civicas dedere? Quæ Cannis corona merita? unde fugisse virtutis summum opus fuit. Ceteri profecto victores hominum fuere, Sergius vicit etiam for

tunam. >>

Hujus tanti viri abnepos' fuit Catilina, cuilibet majo

1. Abnepos. Pronepotem dixit Plinius, sed, opinor, non stricto sensu. Nam omnes ordine majores Catilinæ enumerat De Brosses, in quibus abavum ejus fuisse apparet Marcum illum Sergium. Abavus autem

est quartus pater, ut constat ex hoc
Plauti versu, Pers. 1, 2,
5:
Pater, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos;
Quibus respondent, eadem serie,
filius, nepos, pronepos, abnepos,
adnepos, trinepos. Nota bene.

117

rum gloriæ, scelerum suorum fama, caliginem inducturus. Patrem habuit senatorem Q. Sergium', quem inter sicarios damnatum memorat, nulla alia re addita, Cicero in oratione quam prætor habuit pro Cluentio, apud collegam suum Voconium Nasonem.

Natus est anno U. C. circiter 646, si tempus æstimatur, quo magistratus petivit. Syllæ quæstor in bello civili, ejusdem in proscriptionibus adjutor et minister, vere in cædibus et rapinis, ut ait Sallustius, juventutem suam exercuit. Præfectus enim, Syllæ jussu, barbaræ Gallorum multitudini, qui proscriptorum civium capita demebant, ne eorum quidem opera indigebat; sitiens ipse sanguinis, et parum ratus si tantummodo supplicia juberet. Itaque suis ipse manibus hominem optimum, Q. Cæcilium sororis suæ virum, equitem romanum, nullarum partium, occidit; videlicet ut sibi majorem cum propria sorore stupri licentiam faceret.

5

Quid? quod M. Marium Gratidianum, avunculum Ciceronis, hominem populo romano gratissimum, extractum latebra, virgis per totam urbem cecidit, egitque ad Lutatiæ gentis bustum, Q. Catulo, in C. Marii septimum consulis victoria interempto, minime gratas inferias

Avos, correpta ultima, nominativus est, ut AVUS. Item de ceteris. -TRITAVUS est quasi tertius avus, sive sextus pater; item TRINEPOS, tertius nepos, sive sextus filius.

2. Q. Sergium. Cic. pro Cluentio, VII. Ceterum hic interpretis jam laudati De Brosses conjecturam sequimur. Nam Q. Cicero, de Petitione Consulatus, II, tantummodo de Catilina dicit, natus in patris egestate; nec de condemnatione loquitur. 3. Capita demebant. Q. Cicero, de Petit. Consul. I I. Q. Cæcilium. Ibidem.

4. Cum propria sarore. Q. Cicero,

ibid.: «Educatus in sororis stupris. »

5. M. Marium. Ibidem. Adde Val. Max. 1x, 2. Præterea Lucanum, Pharsal. 11, 173, et seqq.

Quid sanguine manes

Placatos Catuli referam? cui victima tristes
Inferias Marius, forsan nolentibus umbris,
Pendit, inexpleto non fanda piacula busto :
Quum laceros artus, æquataque vulnera membris
Vidimus, et toto quamvis in corpore caso
Nil animæ letale datum, moremque nefanda
Dirum sævitiæ, pereuntis parcere morti.
Avulsæ cecidere manus, exsectaque lingua
Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
Hic aures, alius spiramina naris adunca
Amputat; ille cavis evolvit sedibus orbes,
Últimaque effodit spectatis lumina membriș.
Vix erit ulla fides, tam sævi criminis unum
Tot pœnas cepisse caput.

missurus, mitissimi viri crudelissimus ultor. Non prius enim M. Marium vita privavit, quam oculos erueret, linguam, aures, manus amputaret, crura perfringeret, totum denique corpus paulatim et per singulos artus laceraret. Quin etiam vivi adhuc caput arreptum capillis gladio suo resecuit, resectumque sua manu per ora vulgi, a Janiculo ad Apollinis templum, prope portam Carmentalem ̊, Syllæ detulit, stillante inter ferentis digitos sanguine; mox addito religionum ludibrio, lustrali Apollinis aqua manus abluit cruentas".

Nefanda illa quidem; restat tamen aliquid, quod inter tot nefanda horreas. Ille M. Plætorium, quod ad Marii supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi mactavit; ut misericordiæ expers, ita miserescere quemquam non passus.

Sed jam antea, id facinus patraverat, quod ne sic quidem æquavit. Nam interfecto ante confectum bellum fra

germano, eum inter proscriptos quasi vivum referri curavit, in uno homine, quoad licuit, bis parricida.

Hæc qui fecerat adolescens, nil mirum si vir ad filii cædem1o, filiæque nuptias" veterem atque usu corrobora

6. Prope portam Carmentalem. Vid. Asconii Commentationem in Cic. Orat. in Toga Candida.

7. Manus abluit cruentas. Plut. in vita Sylla : Μάρκον τινὰ Μάριον τῶν ἐκ τῆς ἐναντίας στάσεως ἀποκτείνας, τὴν μὲν κεφαλὴν ἐν ἀγορᾷ καθεζομένῳ τῷ Σύλλα προσήνεγκε, τῷ δὲ περιρραντηρίῳ τοῦ Ἀπόλλωνος ἐγγὺς ὄντι προσελθὼν, ἀπενίψατο τὰς χεῖρας.

8. M. Plætorium. Hoc de L. Sylla narrat Valerius Maximus, 1x, 2; cujus hæc verba sunt: « At ille (Sylla) etiam M. Plætorium, quod ad Marii supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi mactavit, novus punitor misericordiæ, apud quem iniquo animo scelus intueri, scelus admittere fuit. »

[blocks in formation]

tam amentiam converterit. Nam quod Orestillæ vacuam domum fecerit, morte alterius uxoris, in tali portento mediocris et fere jam vulgaris immanitatis videtur. Illa enim jam non unius aut paucorum scelera fuere. Stupet animus cogitando quot venefici, quot sicarii, quot parricidæ, quot testamentorum subjectores, quot perjuri falsique testes vulgo, tunc temporis, in Italia et in ipsa urbe versarentur, impudentissimique oris, nullis vindicatam judiciis, ignominiam circumferrent ". Quo minus mireris civitatem, in qua tot privatis facinoribus impune erat, publicam aliquando pestem genuisse.

13

Sed Catilina tempus, quod mortem Syllæ sequutum est, egit, ut consueverat, inter exoletos et gladiatores; quorum ministerio tum ad libidines, tum ad facinora, utebatur. Magnum certe malum reipublicæ fuit, hunc talem hominem in civitate omnino exsistere; majus multo, ad honores accedere. Sed eum summa generis nobilitas commendabat, nec ad postulandum calliditas et astutiæ deerant. Igitur quæstor fuit anno U. C. 676; post quæsturam legatus Curionis in Macedonia, strenue et acriter militiam obiit; quippe jam adolescentulus consueverat labores, inediam, insomnia pati, nuda humo jacere, noc

Toga Candida : « Ex eodem stupro tibi et uxorem et filiam invenisti. Quæ verba ita interpretatur Ascopius: Dicitur Catilina adulterium commisisse cum ea quæ ei postea socrus fuit, et ex stupro duxisse uxorem, quum ejus filia esset. Hæc Lucceius quoque Catilinæ objicit in orationibus, quas in eum scripsit. Nomina harum mulierum nondum inveni. Ex his patet sine satis firmo argumento putare quosdam mulierem illam, quæ eadem Catilinæ et filia fuit et uxor, ipsam Orestillam fuisse. Nec minus incertum est quot uxores habuerit Catilina.

12. Ignominiam circumferrent. Si aliud scelerum omnium exemplar, ipsi non impar Catilinæ, intueri libeat, Ciceronem adi, pro Cluent. v, et seq. Ibi quidquid sceleris excogitari posse vix credas vel a multis nefariisque hominibus, ab uno Oppianico effectum et patratum vide bis; simulque intelliges quid audaciæ tunc temporis impune licuerit.

13. Quorum ministerio... utebatur. Q. Cic. de Petitione Consulatus, III: « Qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit, ut alteros libidinis, alteros facinoris adjutores haberet. »

« IndietroContinua »