Immagini della pagina
PDF
ePub

tes totas sub dio tolerare, dum vel ad scelus, vel ad stu. pra vigilaret. Prætura functus anno 686, dein Africam provinciam obtinuit ; cujus quum prædo potius quam præfectus fuisset, Romam redux, postulantibus Afris, in judicium vocatus est. Accusatorem vero habuit, quod memoratu sane haud indignum est, P. illum Clodium ", qui post ejus mortem, dux et signifer turbarum civilium, id pro virili parte effecit, ne vexandæ reipublicæ deesset alter Catilina.

16

Eodem ipso tempore quo reus erat repetundarum, prioris conjurationis consilia iniit cum Autronio et Pisone; quæ si non irrita cecidissent, primum omnium neci dabat consulem Torquatum, ipsi et tunc amicum, et postea in illo judicio advocatum ". Nam adfuerunt Catilinæ 6 multi et præclari viri, sive illum adversus patriam conjurasse non crederent, sive nonnihil credentes, dissimularent tamen ; invalescente jampridem apud Romanos more, ut injustam civis, quam justam externorum causam vincere mallent. Nec longe abfuit ipse Cicero, quin hominis defensionem susciperet. << Hoc tempore, inquit, Catilinam competitorem nostrum defendere cogitamus..... Spero, si absolutus fuerit, conjunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis ; sin aliter acciderit, humaniter feremus". » Quanquam

14. P. illum Clodium. Asconius, Comm. in Cic. Cornelianam.. Fuit autem Catilina patricius, et eodem illo tempore erat reus repetundarum, quum provinciam Africam obtinuisset, et consulatus candidatum se ostendisset. Accusator erat ejus P. Clodius, adolescens ipse quoque perditus, qui postea cum Cicerone inimicitias gessit. »

15. In illo judicio advocatum. Cic. pro P. Sylla, XXIX : « Quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis Catilinæ fuit advocatus, improbo homini, at supplici; fortasse audaci, at aliquando

amico. Cui quum adfuit post delatam ad eum primam illam conjurationem, indicavit se audisse aliquid, non credidisse. »

16. Nam adfuerunt Catilinæ. Cicero, ibidem : « Si tuus parens (consul Torquatus) etiam in illa suspicione periculi sui, tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi, sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus, honestavit; quid est quamobrem consulares, qui Catilinæ adfuerunt, reprehendantur?.

17. Humaniter feremus. Cicer. Ep. ad Attic. 1, 1. — Tunc, anno 689,

18

consilium mutavit Cicero, nec ejus nomini hæc macula adhæret, ut pro Catilina dixerit. Qui tamen non ideo minus absolutus est. Nam patrocinium aliquod habebat omni certius et efficacius eloquentia : ereptam provinciæ pecuniam, paratos corrumpenti judices, prævaricantem accusatorem". Igitur Clodii et judicum infamia hoc judicio liberatus , quum malis artibus et summa ambitus licentia consulatum peteret, contra eum et alterum competitorem C. Antonium, in toga candida, orationem apud senatum habuit Cicero, qua commemoratis utriusque flagitiis petitionem eorum labefactaret.

20

Paucis vero postquam repulsam tulisset mensibus Catilina, reus factus est inter sicarios, a L. Lucullo" propter Syllani temporis cædes, iterumque absolutus". Sic ad ulti

Cicero et Catilina consulatum, in annum 691, simul petebant.

18. Nec ejus nomini, etc. Etiam hic Asconii verba referemus : « Defensus est Catilina, ut Fenestella tradit, a M. Cicerone. Quod ego ut addubitem hæc ipsa Ciceronis oratio facit; maxime quod is nullam mentionem rei habet, quum potuerit invidiam facere competitori tam turpiter adversus se coeunti. >> Et mox in hæc Ciceronis verba : Nam ut te illic (in provincia) gesseris, non audeo dicere, quoniam absolutus es. Mentitos esse equites romanos, falsas fuisse tabellas honestissima civitatis existimo, mentitum Q. Metellum Pium, mentitam Africam fuisse nescio quid, apud illos judices qui te innocentem judicaverunt. O miser, qui non sentias illo judicio te non absolutum, verum ad aliquod severius judicium ac majus supplicium reservatum ! In hæc, inquam, Asconius : « Veri

ne ergo simile est hæc eum Cati

[ocr errors]

absolutus est? etc. » Asc. in Cic. Orat. in Toga Candida.

19. Prævaricantem accusatorem. Cicero, de Harusp. resp. xx: «A Catilina pecuniam accepit, ut turpissime prævaricaretur. » Prævaricatur autem accusator, quum mercede aut alia causa inductus, ita actionem suam instituit, ut reum adjuvet potius, quam impugnet.

20. Hoc judicio liberatus. Q. Cicero, de Petit. Consul. « Sed tamen hoc mihi non prætermittendum videtur, quod primum ex eo judicio tam egens discessit, quam quidam judices ejus ante illud judicium fuerunt; deinde tam invidiosus, ut aliud in eum judicium quotidie flagitaretur. »

21. A L. Lucullo. Asconius in Cic. Orat. in Toga Candida.

22. Iterumque absolutus. Cic. Ep. ad Attic. 1, 16: « Bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam. >> Ceterum Orosius, vi, 3, ait Catilinam,

mum, quod jam tum parabat, contra patriam facinus, felici ad hoc tempus audacia, et præteritorum scelerum impunitate confirmatus accessit

judicium vocatum fuisse ob corruptam virginem vestalem (Sall. Catil. xv), Catulique gratia fultum evasisse. Sed Cicero, in Toga Candida, Catilinam alloquens, hoc tantum dicit:... Quum ita vixisti, ut non esset locus tam sanctus, quo non adventus tuus, etiam quum nulla culpa subesset, crimen afferret. In quæ verba Asconius: « Fabia virgo vestalis causam incesti dixerat, quum ei Catilina objiceretur, eratque absoluta. Hæc Fabia quia soror erat Terentiæ Ciceronis, ideo sic dixit: Etiam si nulla culpa subesset. Ita et suis pepercit, et nihilo levius inimico summi opprobrii turpitudinem objecit.» Ex hoc loco, cum ante dicta epistola collato, apparet primi illius criminis reum ipsum Catilinam factum non fuisse; ideo bis tantum capitis causam dixisse.

23. Hic addimus, ne quid de Catilinæ moribus desit, ejus indolem a Cic. descriptam, pro Cœlio, v.

[ocr errors][merged small]

23

tam ex contrariis diversisque, inter se pugnantibus, naturæ studiis cupiditatibusque conflatum.

Quis clarioribus viris quodam tempore jucundior? quis turpioribus conjunctior? quis civis meliorum partium aliquando? quis tetrior hostis huic civitati? quis in voluptatibus inquinatior? quis in laboribus patientior? quis in rapacitate avarior? quis in largitione effusior? Illa vero, judices, in illo homine mirabilia fuerunt : comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia, gratia, labore corporis, scelere etiam, si opus esset, et audacia: versare suam naturam, et regere ad tempus, atque huc et illuc torquere et flectere cum tristibus severe, cum remissis jucunde, cum senibus graviter, cum juventute comiter, cum facinorosis audacter, cum libidinosis luxuriose vivere. Hac ille tam varia multiplicique natura, quum omnes omnibus ex terris homines improbos audacesque collegerat; tum etiam multos fortes viros et bonos specie quadam virtutis assimulatæ tenebat. Neque unquam ex illo delendi hujus imperii tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis et patientiæ radicibus niteretur. »

RERUM ET TEMPORUM

AD HISTORIAM CONJURATIONIS PERTINENTIUM,

SEU FASTI CONJURATIONIS,

A CL. V. DE BROSSES GALLICE CONSCRIPTI,

IN LATINUM SERMONEM LIBERE CONVERSI.

CONSULES.

CONSULES.

CONSULES.

ANNI URBIS CONDITÆ.

686. *

L. CECILIUS METELLUS. Q. MARCIUS REX.
Catilina prætor.

687.

C. CALPURNIUS PISO. M. ACILIUS GLABRIO.
Catilina in Africa præturam gerit.

688.

L. VOLCATIUS TULLUS. M. EMILIUS LEpidus.

Catilina profitetur se petere consulatum. Postulantibus Africa legatis, a P. Clodio repetundarum accusatur.

* De Brosses, 685; item de omni annorum serie. Nos receptam hodie apud doctos rationem sequuti sumus; qua annus urbis condita 754, primus ævi Christiani numeratur, Ciceronisque consulatus in annum 691 incidit. Item infra, uno aut altero die, bis terve, ab auctore nostro discedimus, Cicerone duce. Nec non et aliqua, præsertim circa finem, quæ paucissimis ille verbis exhibuerat, paulo apertiora ostendimus, ex ejus

Tullus consilium publicum habet, an Catilinæ consulatum petendi potestas facienda sit. Catilina desistit a petitione.

Non. decemb. Prioris conjurationis consilium initur. (5 decemb.)

CONSULES.

Kal. jan.

Non. febr.

XVI kal. sext. (17 juillet.)

CONSULES.

Kal. jun.

689.

L. MANLIUS TORQUATUS. L. AURELIUS COTTA.
Frustra novos consules interficere tentat Catilina.
Clodius in Catilinam legibus repetundarum agere
pergit.

Iterum frustra tentatur consulum multorumque
senatorum cædes.

Catilina repetundarum reus absolvitur, rursusque in annum 691 consulatum ambit.

Piso quæstor pro prætore mittitur in Hispaniam.

690.

L. JULIUS CAESAR. C. MARCIUS FIGULUS THERMUS.
Catilina secundæ conjurationis socios convocat.

CANDIDATI CONSULATUS IN ANNUM 691:

L. Sergius Catilina; C. (C. conjurationis, S. senatus partes indicat.)

P. Sulpicius Galba; S.

C. Antonius Hybrida; designatus. C.

C. Licinius Sacerdos ;

Q. Cornificius; S.

L. Cassius Longinus; C.

M. Tullius Cicero; designatus. S.

Sextus Aufidius:

C. Aquilius Gallus;

M. Cæsonius;

M. Lollius Palicanus.

Catilina repulsam patitur. Accusatur inter sicarios

« IndietroContinua »