Immagini della pagina
PDF
ePub

3

cum populo romano, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea, quam ob majorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere; ac maxume deberi mihi beneficia a populo romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas, neque mihi in manu fuit, Jugurtha qualis foret; ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod miserrumum, cogor prius oneri, quam usui esse. Ceteri reges, aut bello victi in amicitiam a vobis recepti, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt : familia nostra cum populo romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit; quo tempore magis fides ejus, quam fortuna petenda erat. Quo

3. Atque ego. Sensus totius loci: Quoniam erat in fatis, ut ego a Jugurtha regno fortunisque spoliarer, vellem a vobis auxilium petere posse, non ob majorum, sed ob mea ipsius in rempublicam beneficia. Atque omnino, primo voto, optarem debitores esse mihi Romanos collatorum illis antea beneficiorum, quæ repetere necessitas me non cogeret; secundo, si repetere cogerer, vellem certe tanquam debita, non tanquam precaria et gratuita, ut nunc, ea postulare. Adverbium maxume opponitur vocibus secundum ea. Maxume idem valet quod ante omnia. Ideo exposuimus, primo voto optarem. Secundum ea, intellige, post ea: deinde, ideo diximus, secundo voto. Hæc fere expressa sunt ex Thucyd. 1, 32: Aíxatov, & Αθηναῖοι, τοὺς, μήτε εὐεργεσίας μετ γάλης, μήτε ξυμμαχίας προοφειλομένης, ήκοντας παρὰ τοὺς πέλας ἐπίκουρίας.... δεησομένους, ἀναδιδάξαι πρῶ•

τον, μάλιςα μὲν maxime) ὡς καὶ ξύμφορα δέονται, εἰ δὲ μὴ, ὅτι γε οὐκ ἐπιζήμια· ἔπειτα δέ (secundum ea), ὡς καὶ τὴν χάριν βέβαιον ἔξουσιν. Βεν neficia deberi Thucydideum est ɛεργεσίας προσφειλομένης. Unde patet quam immerito Cortius deleverit beneficia. Debitum porro beneficium quasi thesaurus intelligi debet, repetendus in tempore. Quod si Thucyd. Ruperto et aliis venisset in mentem, obscurissimum hunc locum non judicassent.

4. Neque mihi in manu fuit. Neque penes me fuit, bonus an malus foret Jugurtha; ideoque non prohibere potui, quin eo me miseriarum adigeret, ut a vobis nondum debita beneficia postularem.

5. Magis fides ejus quam fortuna petenda erat. Adherbal, quo majorem sibi gratiam conciliet, probare vult nulla sua utilitate ductum Ma sinissam instituisse amicitiam cum Romanis. Ideo revocat illis in men

6

8

rum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me [nepotem Masinissæ] frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil caussa haberem', præter miserandam fortunam; quod paullo ante rex, genere, fama atque copiis potens, nunc deformatus ærumnis, inops, alienas opes exspecto; tamen erat majestatis populi romani, prohibere injuriam, neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus romanus dedit: unde pater et avus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti: vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, uti quem tu parem cum liberis, regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuæ exstinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses' incolumes fuere, jure omnia

[blocks in formation]

jestate, etc. Hic ad Romanos provocat, tanquam ad propugnatores æqui, vindices injuriarum, datosque omnibus omnium terrarum populis arbitros. Quæ oratio, facile intelligere est, quam grata populo veniat orbis universi imperium affectanti.

8. Verum ego. Argumentum, quod vocant, a fortiori. Non solum eam tutelam mihi debetis, qua omnes miseros complectimini; sed etiam illata vobismet ipsis injuria vos in propriam ultionem exstimulare debet.

9. Dum Carthaginienses. Miram oratoris calliditatem, qui ex odio Romanorum in Ponos quærit suæ causæ subsidium, et gratiam familiæ suæ conciliat, quasi multa pro populo romano perpessa.

3

sæva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, læti pacem agitabamus: quippe quis hostis nullus, nisi forte quem vos jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese efferens fratre meo, atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum ejus sceleris sui prædam fecit: post, ubi me iisdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum exspectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria, domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius, quam in meo regno essem.

[ocr errors]

ΙΟ

Ego sic existumabam, patres conscripti, ut prædicantem audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam colerent, eos multum laborem suscipere"; ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod in familia nostra fuit,

10. Nihil minus, etc. Effecit ut ego vim et bellum, in regione quæ sub imperio vestro est, minime exspectans, patria tamen et domo, ut videtis, extorris, inops, coopertus miseriis, tutius ubivis essem, quam in regno meo. Me effecit ut essem, pro, effecit ut ego essem. Sic Cic. Ep. ad Quint. 11, 15: « Hæc me, ut confidam, faciunt. » Plaut. Pœn. II, Sex immolavi agnos, nec potui tamen propitiam Venerem facere, uti esset mihi; pro, facere ut Venus propitia esset mihi. Et Hom. II. ß. 409: ᾔδει γὰρ κατὰ θυμὸν ἀδελφεόν, ὡς ἐπονεῖτο,

5:

Pro, ᾔδεε ὡς ἀδελφεὸς ἐπονεῖτο.
Sic Latini sæpe; Græci sæpissime.

11. Eos multum laborem suscipere. Significat ille patres suos, non ut inertia consulerent, laboremque fugerent, amicitiam Romanorum amplexos fuisse. Igitur quum strenue bonorum sociorum, in omnibus

Romanorum bellis, munera obie-
rint, justa vice postulat, ut nunc
tutus in regno suo, eorumdem au-
xilio Romanorum esse possit.
Quod in familia nostra fuit. Familia
nostra præstitit quod penes ipsam
fuit; sc. ut in omnibus bellis vobis
adesset (seu adessent, plur. num.
quia familia plures homines complec
titur). Per otium. Quum nulla
pro vobis bella gerenda sunt. — Hic
non abs re fuerit conferre, de
quæ
P. R. societate dicit optimus re-
rum romanarum judex Montesquieu,
Grand. et Décad. VI:
Quoique le
titre de leur allié fut une espèce de ser
vitude, il était néanmoins très - recher-
ché; car on était sur que l'on ne rece-
vrait d'injures que d'eux, et l'on avait
sujet d'espérer qu'elles seraient moin-
dres: ainsi il n'y avait point de ser

[ocr errors]

vices
que les peuples et les rois ne fus
sent prêts de rendre, ni de bassesses
qu'ils ne fissent pour l'obtenir.»

præstitit uti in omnibus bellis vobis adessent: nos uti per otium tuti simus, in manu vestra est, patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Jugurtham, beneficiis suis ratus nobis conjunctum fore. Alter eorum necatus, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? quo potissumum infelix accedam? Generis præsidia omnia exstincta sunt: pater, uti necesse erat, naturæ concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus " per scelus vitam eripuit : affines, amicos, propinquos ceteros, alium alia clades oppressit : capti ab Jugurtha, pars in crucem acti, pars bestiis objecti; pauci, quibus relicta anima, clausi in tenebris, cum moerore et luctu, morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quæ aut amisi", aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent; tamen, si quid ex improviso accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus, pro magnitudine imperii, jus et injurias" omnes curæ esse decet. Nunc vero exsul patria, domo, solus et omnium honestarum rerum egens, quo accedam, aut quos appellem? nationesne, an reges, qui omnes familiæ nostræ ob vestram amicitiam infesti sunt? an quoquam adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta " plurima sint? aut quisquam nostri mi

16

12. Fratri, quem minime decuit, propinquus. Ordo est: Propinquus, quem minime decuit (scilicet hoc facere), fratri vitam eripuit.

13. Si omnia, etc. Incipit argumentum a fortiori, cujus altera pars est, nunc vero exsul. Etiamsi, inquit, nec regno, nec omnibus præsidiis orbatus essem, tamen adversus quaslibet injurias, si quæ ex improviso acciderent, vos implorarem. Nunc quanto magis debeo vos implorare, exul et omnibus egens?

14. Quæ.... amisi. Scilic. pater,

denique regnum ipsum. Quæ ex necessariis advorsa facta sunt. Ipse Jugurtha; qui, quum Adherbali necessarius, i. e. naturæ vinculis connexus (necessarius enim ex nectere) esset, ei adversus et inimicus factus est. Plurali numero et neutrali genere utitur, quia sic inceperat. Præterea sic latius patere videtur oratio.

15. Jus et injurias. Jus, ut suum cuique constet: injurias, ut vindi

centur.

16. Hostilia monumenta. Monumenta bellorum, quæ ibi pro vobis

sereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postre

17 Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus, nisi populum romanum; ne societates, ne fœdera nova acciperemus: abunde magna præsidia nobis in vestra amicitia fore: si huic imperio fortuna mutaretur, una nobis occidendum esse. Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti; omnia secunda et obedientia sunt: quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthæ, parum cognita, transvorsos agat: quos ego audio maxuma ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente, incognita caussa, statuatis: fingere me verba; fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem hæc simulantem videam! et aliquando aut apud vos, aut apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur! Næ ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis, mearumque miseriarum graves pœnas reddet. Jam jam frater" animo meo caris

17. Postremo. Sententia est: Auxilium ab aliis regibus exspectare nullo modo possum. Atque etiamsi possem, non liceret petere; quoniam Masinissa præceptis suis cavit, ne quem socium, nisi populum romanum, haberemus. Ergo vestrum est nobis succurrere. Et id potestis quidem, quoniam imperio vestro omnia secunda et obedientia sunt.

18. Parum cognita. Cujus inconstantiam et levitatem parum noverunt. Transvorsos agat. A recte consulendo deducat.

19. Quod utinam. Dicitur quod utinam, ut quod si, et quod ni. Dictio integra foret: quod utinam vi

19

[merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »