Immagini della pagina
PDF
ePub

10

malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod æs alienum per omnis terras ingens erat, et quod plerique Sullani milites, largius suo usi 1°, rapinarum et victoria veteris "memores, civile bellum exoptabant, opprimundæ reipublicæ consilium cepit. In Italia nullus exercitus; Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petundi magna spes "; senatus nihil sane intentus"; tutæ tranquillæque res omnes; sed ea prorsus opportuna Catilinæ erant 15.

13

13

XVII. Igitur circiter kalendas junias', L. Cæsare2 et

9. Æs alienum, etc. Multi mortales, in universo imperio, ingenti ære alieno premebantur, i. e. maximas pecunias debebant; quæ res animos ad concupiscendam rerum mutationem proclives facit.

10. Largius suo usi. Quum sua profudissent.

net,
exhibuit huc usque Sallustius,
primo hominem ita natum atque
educatum, ut nullum scelus oppri-
mendæ patriæ causa refugeret (c.
V); deinde eos civitatis mores, ut
nefario homini adjutores sociique
non deessent (X-XIII); mox illum,
quidquid in corrupta civitate cor-

II. Victoria veteris. Quam de ruptissimum erat, ad se vocantem, siMarianis reportaverant.

12. In extremis terris. In Asia, contra Tigranem et Mithridatem.

13. Petundi magna spes. Alii legunt petenti; non enim, inquiunt, erat petendi spes (petebat enimvero), sed adipiscendi. Verum non necessaria est emendatio, et hic intelligi debet petundi, quasi esset petitionis. Consulatum petebat, et magna erat spes ejus petitionis. (Voyez Gramm. latine de Port-Royal, remarques sur les Gérondifs.)

14. Nihil intentus. Quia scilicet nihil tale metuebat.

15. Opportuna Catilinæ erant. Alii omittunt erant; alii contra legunt videbantur. Utrumque Popma credit ex aliqua glossa in textum irrepsisse.

Jam vero, quod ad ipsam rerum seriem auctorisque propositum atti

biq. flagitiorum scelerumq. omnium præsidia comparantem (XIV-XVI); postremo (in fine cap. XVI), ostendit multos homines novarum rerum cupidos, rempublicam præsidio destitutam, senatum nihil providentem, omnia denique Catilinæ opportuna. His ita enarratis, ut nemo jam miretur unum hominem, eumque privatum, tantam remp. in ultimum discrimen adduxisse, pergit ad ipsius facti narrationem.

CAP. XVII.1.Kalendas junias. Primum diem Junii, A. U. C. 690, ante Christum, 64.

2. Lucio Cæsare. Cujus soror nupta erat Lentulo, infra nominato, quem ipse postea damnavit. Conferatur Cic. Oratio Iv. in Cat. c. 6. Hic L. Cæsar, C. Julii Cæsaris propinquus, triumviri quoque M. Antonii avunculus erat.

C. Figulo3 consulibus, primo singulos appellare; hortari alios, alios tentare"; opes suas, imparatam rempublicam, magna præmia conjurationis docere. Ubi satis explorata sunt quæ voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurimum audaciæ inerat. Eo convenere' senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus C. Cethegus ", P. et Servius Sullæ Servii filii, L. Vargunteius ', Q. Annius 4, M. Porcius

6

10
,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

8. P. Lentulus Sura. Is e patricia gente Cornelia ortus, a censoribus ejectus senatu, postquam consulatum gessisset, postea tamen, ut in dignitatem restitueretur, præturam petivit adeptusque est. Prætor igitur erat, quum perniciem patriæ cum Catilina moliebatur. De ejus interitu vide cap. LV.

9. P. Autronius. Ciceronis in pueritia condiscipulus, in quæstura collega. Primo post conjurat. anno, U. C. 692, lege Plautia, de vi pu

13

[ocr errors]

12 '

est. Item de Cassio, Læca,Vargunteio, Servio Sulla, et C. Cornelio. Vid. le Prés. De Brosses, Suite de l'histoire de la conjuration, xxxv. Item Cic. pro P. Sylla, 11.

10. L. Cassius Longinus. Qui, Cicerone teste, procurationem incendendæ urbis sibi postulaverat ; homo corpore pingui, adeo ut Cassii adeps in proverbium abierit. K.

11. C. Cethegus. Et is quoque erat e gente Cornelia. In bellis civilibus primo Marium, deinde Syllam, rursus Lepidum, nusquam stabili fide, sequutus fuerat. (Ex notis gall. De Brosses, Hist. de la rép. rom. 1. 1, 40.)

12. P. et Servius Sullæ. Publius Cornelius Sylla, et Servius Cornel. Sylla, filii Servii Corn. Syllæ, qui erat frater dictatoris, ut scribit Dio 1. xxxvI. Ex his, Publius conjurationis particeps non fuisse videtur. Eo enim nomine accusatus, non multo post Ciceronis consulatum, ab ipso Cicerone defensus et liberatus fuit. Conferatur Orat. Cic. pro P. Sylla.

13. L. Vargunteius. Qui, cum C. Cornelio equite, constituerat cum armatis hominibus salutatum ire Ciceronem, et eum in lecto suo confodere, ut narratur initio c. XXVIII. Pauca de Vargunteia gente apud historicos leguntur. Hic jam antea ambitus accusatus fuerat, et ab Hortensio defensus; (Cicero pro Sylla, I.)

18

22

20

[ocr errors]

23

Læca", L. Bestia 6,Q.Curius"; præterea ex equestri ordine, L. Statilius 19, P. Gabinius Capito M. Fulvius Nobilior 9 C. Cornelius": ad hoc multi ex coloniis " et municipiis domi nobiles **. Erant præterea complures paullo occultius consilii hujusce participes nobiles

24

putat De Brosses, qui Marco Antonio oratori caput abscidit, abscissumque Mario tulit.

15. M. Porcius Læca; alii Lecca. In cujus domum Catilina noctu convenit cum sociis, ut postea narrabitur. Is erat ex eadem gente Porcia deterrimus homo, qua optimi viri Catones, sed ex alia ejus gentis familia.

16. L. Bestia. E gente Calpurnia, ultimo Ciceroniani consulatus mense, tribunus plebis erat. Is capite non mulctatus est. Imo ædilis fuit anno 696, præturamque exinde petivit. Ambitus vero damnatus. abiit in exilium, unde a Cæsare rerum potito revocatus consulatum petere, sed frustra, ausus est. Vid. De Brosses Suite de l'histoire, etc. XXXIV), qui semper hunc hominem Besteam, non Bestiam vocat.

17. Q. Curius. E nobili, quamvis plebeia, M'. Curii Dentati, qui Pyrrhum vicit, gente; aleator vero tunc temporis notissimus. Illi, quum primus conjuratorum consilia detexisset, munera publice decreta sunt; quæ tamen non obtinuit, obstante Cæsare, quem inter socios Catilinæ nominaverat, teste Suetonio, in vita Cæsaris, xvII.) 18. M. Fulvius Nobilior. Hic non idem est qui infra, cap. XXXIX, A. Fulvius nominatur, et quem, quum ad Catilinam proficiscere tur, pater ex itinere retractum necari jussit. Fulvius Nobilior exilio tantum, A. 699, damnatus est. Cicero, Ep. ad Att. IV, 16.

25

, quos magis domina

19. L. Statilius. Statilii jam secundi Punici belli temporibus noti erant De hoc non aliud memoriæ proditum est, quam quod ad conjurationem pertinet (De Brosses, Catilina, v). Capitis pœnam dedit; vide cap. LV.

20. P. Gabinius Capito. Hunc Cimbrum cognominat Cicero in Catil. 1, 3. Hic quoque supplicio necatus est. Ejus propinquus fuit A. Gabinius, quo consule, in exilium pulsus est Cicero.

21. C. Cornelius. Duæ gentes Corneliæ fuerunt, altera patricia, ex qua Scipiones, Syllæ, Lentuli, et alii complures altera plebeia, ex qua quum alii, tum hic Cornelius.

22. Ex coloniis. Colonia erat pars aliqua civium romanorum vel sociorum latinorum publico consilio missa, seu in agros bello captos, ubi novam urbem conderent, seu in urbes imperio subditas, ubi sedem haberent, utique sub populi romani legibus remansuri.

23. Et municipiis. Municipia vero dicuntur urbes in jus civitatis romanæ receptæ, et suis tamen legibus utentes, nec magistratibus romanis subjectæ. Vid. Gellium, xvI, 13, et Beaufort, Rép. rom. t. v.

24. Domi nobiles. Notissimi in sua quisque civitate.

25. Participes nobiles. Alii omittunt nobiles, ne usurpatum modo vocabulum tam cito recurrat. Sed quod sequitur (quos magis dominationis, etc.) illud forsan non inutile esse ostendit.

26

tionis spes hortabatur quam inopia, aut alia necessitudo. Ceterum juventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinæ inceptis favebat. Quibus" in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat "7, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate, qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum ejus consilii fuisse; quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cujusvis opes voluisse "9 contra illius potentiam crescere; simul confisum, si conjuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

28

29

XVIII. Sed antea' item conjuravere pauci contra rempublicam, in quibus Catilina. De quo' quam verissume potero dicam. L. Tullo3, M. Lepido consulibus, P. Autronius et P. Sulla 3, designati consules, legibus ambitus interrogati' pœnas dederant. Post paullo Catilina, pecu

5

26. Quibus. Supple homines, ut sit nominativus verbo malebant.

27. Copia erat. Facultas erat.

28. M. Licinium Crassum. Qui jam præturam et consulatum gesserat, et aliquanto post (A. 693) cum Pompeio et Cæsare societatem iniit, quæ triumviratus nomine dicta est, et denique adversus Parthos bellum gerens (A. 700) occisus est.

29. Cujusvis opes voluisse, etc. Id est: fuere qui crederent Crassum voluisse civem aliquem Pompeio potentiorem fieri, quia ipse sperabat, si res conjuratis bene cederet, se apud illos mox potentissimum fore.

CAP. XVIII. 1. Sed antea. Hic per digressionem prior conjuratio nar

[blocks in formation]

6

4. M. Lepido. M. Æmilius Lepid. qui, A. 676, quæstor, pontem Sublicium saxeum fieri curaverat. Non idem est ac Lepidus ille, qui fuit cum Cæsare et Antonio triumvir; V. De Brosses, hist. de Catil. v.

5. P. Autronius et P. Sulla. De his vide quod paulo ante dictum est. P. Syllam prioris conjurationis socium non fuisse defendit Cicero, pro Sylla, Iv, sed auctoritate potius Hortensii quam ipso facto; quippe se illorum expertem temporum et sermonum fuisse affirmat.

6. Legibus ambitus. Quibus cautum erat, ne quis injusta ratione, blanditiis, largitionibus, amicorum studiis, ad honores eveheretur.

7. Interrogati. In judicium citati. Reus enim apud prætorem interrogabatur, num objectum sibi facinus admisisset.

8. Panas dederant. Mulcta damnati fuerant et consulatu exclusi.

niarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitimos dies 10 profiteri nequiverit. Erat eodem tempore Cn. Piso ", adolescens nobilis, summæ audaciæ, egens, factiosus, quem ad perturbandam rempublicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius, circiter nonas decembres " consilio communicato, parabant in capitolio kalendis januariis L. Cottam et L. Torquatum " consules interficere; ipsi 15, fascibus correptis,

16

14

13

Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita rursus in nonas

17

9. Repetundarum. Gall. concussion. Judicium repetundarum est, quo repetuntur pecuniæ, quas magistratus in provincia per vim aut dolum extorsit. Catilina autem accusatus est a P. Clodio, quum ex Africa, ubi præturam gesserat, rediisset. Quare, quum reus esset, non poterat consulatum petere, antequam se hac accusatione purgavisset.

10. Intra legitimos dies. Legitimum i. e. lege statutum erat tempus, intra quod candidati petitionem suam profiteri, i. e. publice fateri debebant, nomen suum inscribi jubendo, per magistratum qui comitia habiturus erat. Hoc vero tempus

unius fere mensis ante comitia fuisse videtur. Quippe comitia centuriata in trinundinum, quod viginti septem dierum spatium est, indici solebant. V. Beaufort. Rép. Rom. 1. 111, c. 4.

II. Cn. Piso. E clarissima gente Calpurnia, cujus præcipuæ familiæ fuerunt, Pisonum frugi, et Pisonum Casoniorum. Non ad hunc pertinet, quam habemus Cic. in Pison. oratio.

12. Circiter nonas decembres. Die quinto mensis decembris anni 688. Cortius et nonnulli alii omittunt tria hæc verba. Alii pro decembres legunt decembris, seu i sit pro e, seu

18

decembris sit in genitivo singulari. Quippe et substantiva et adjectiva esse possunt mensium nomina.

13. Kal. jan. Quo die consules magistratum tunc temporis inire solebant.

14. L. Cottam et L. Torquatum. Qui consules suffecti fuerant in locum Autronii et Syllæ, ambitus damnatorum.

15. Ipsi. Catilina et Autronius. 16. Fascibus correptis. Consulari potestate, cujus fasces insignia erant, per vim sibi vindicata. Suetonius, in vita Cæsaris, Ix, id consilii conjuratis fuisse dicit, ut dictator fieret Crassus, magister equitum Cæsar, consules vero Autronius et Sylla, non, ut hic legimus, Autronius et Catilina.

Leviter quoque a Sallustio dissentit Cicero (in Cat. 1, 6), quum dicat Catilinam pridie kalend. jan. stetisse in comitio cum telo. Quanquam intelligi potest, conjuratos ad facinus patrandum jam telis instructos fuisse, pridie quam patra

retur.

17. Duas Hispanias. Vide Indicem geographicum.

18. Ea re cognita. Conjurati rem non perfecere, quia Crassus, die ad

« IndietroContinua »