Immagini della pagina
PDF
ePub

CXIII. Hæc Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit. Ceterum dolo, an vere', parum comperimus : sed plerumque regiæ voluntates, ut vehementes, sic mobiles, sæpe ipsæ sibi advorsæ. Postea tempore et loco constituto in colloquium uti de pace veniretur' ], Bocchus Sullam modo, modo Jugurthæ legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri : illi pariter læti, ac spei bonæ pleni. Sed nocte ea, quæ proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus adhibitis amicis3, ac statim, immutata voluntate, remotis, dicitur secum ipse multa agitavisse, voltu corporis pariter atque animo varius quæ scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam arcessiri jubet, et ex ejus sententia Numidæ insidias tendit. Deinde, ubi dies

:

tamen in minime contemnendis Quintil. edd. legitur in nostra potestate. Ceterum Gell. 1, 7, ex ipso Cicerone laudat, pro lege Manilia, x11: « Quum vestros portus in prædonum fuisse potestatem sciatis; » abundeque confirmat hoc antiquis non insolens fuisse. Sed, quod sic aliquando loquuti sint, non inde sequitur, ut semper accusativos pro ablativis rescribi oporteat.

CAP. CXIII. 1. Dolo, an vere. Sc. promiserit. Vulgo, dolo an vere cunctatus. Sed, ut recte judicat Cortius, non hic agitur de cunctatione Bocchi, sed de eo quod Syllam Jugurtha tradendum promittit, jam Syllæ Jugurtham pollicitus.

2. In colloquium uti de pace veniretur. Omnino putamus cum Cortio, hæc superioris capitis verba glossam esse, ab aliquo interprete margini adscriptam, deinde ab inepto librario in textum translatam.

3. Adhibitis amicis. Ad consi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

advenit, et ei nunciatum est, Jugurtham haud procul abesse; cum paucis amicis et quæstore nostro, quasi obvius honoris caussa, procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis, inermus, ut dictum, accedit; ac statim, signo dato, undique simu! ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati': Jugurtha Sullæ vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus.

CXIV. Per idem tempus advorsum Gallos', ab ducibus nostris, Q. Cæpione et M. Manlio male pugnatum : quo

[blocks in formation]

Hic finis belli Jugurthini; hoc initium inexpiabilis inter Marium et Syllam odii. Nam et ipse Sylla totam confecti belli laudem sibi cupide asseruit, semper annulo signatorio usus, quo traditionem hanc insculptam haberet; et ceteri, obtrectantes Mario, dicebant eum aliena se jactare gloria, inchoato per Metellum, confecto per Syllam 'negotio. (V. Val. Max. vIII, 14; Plin. xxxvII, 1; Plut. in Syll. et Mar.) Inde, sublato uno hoste, pernicialior exstitit discordia ducum. Et vere quidem dici possit ex eo bello maximarum calamitatum quasi germen erupisse. Nempe ducem plebi dederunt adversus nobilitatem Metelli et Marii offensiones; nobilitati adversus plebem Marii et Syllæ æmulatio.

CAP. CXIV. 1. Advorsum Gallos. Vel potius, ut docet Liv. Epit. LXVII; Vell. I, 12; Flor. ш, 3; et Tacitus de Mor. Ger. XXXVII, adversus Cimbros et Teutones,

[merged small][ocr errors]

Ipse ille C. Marius, cujus divina atque eximia virtus magnis pop. rom. luctibus funeribusque subvenit, influentes in Italiam Gallorum maximas copias repressit.

-

2. Quinto Cæpione. Q. Servilius Cæpio consul fuerat A. U. C. 648: famosus auri Tolosani direptione, de qua v. Justin. xxxII, 3; Gell. m, 9.M. Manlio. E Cortianis unus C. Manlio; alter Gn. Mallio. Certe ex damnatione Manlii Capitolini, cautum erat ne quis deinde Manliorum Marcus vocaretur; Liv. vi. Hunc Cicero, pro Plancio, V, Cn. Manlium vocat, non solum ignobilem, verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida.

metu Italia omnis contremuerat. Illique3, et inde usque ad nostram memoriam, Romani sic habuere : alia omnia virtuti suæ prona esse; cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. Sed postquam bellum in Numidia confectum, et Jugurtham vinctum adduci Romam nunciatum est; Marius consul absens factus, et ei decreta provincia Gallia : isque kalendis januariis magna gloria consul triumphavit. Ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitæ.

[ocr errors]

5

Hinc eum conjicere licet e nobili
Manliorum gente non fuisse. Cete-
rum Manlius ille consul fuerat, A.
649. De his cladibus vide Vell. II,
12. Item Florus 1. c. :
Sed nec
primum quidem impetum barba-
rorum Silanus, nec secundum Man-
lius, nec tertium Cæpio sustinere
potuerunt. Omnes fugati, exuti cas-
tris. Actum erat, nisi Marius illi
seculo contigisset.
Quo metu.
Propter quem metum, vel potius,

cujus belli metu.

3. Illique. Romani qui tunc temporis vivebant. Cum Gallis pro salute, etc. Jam dixit, Catil. LIII, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Item Cicero, Provin. Cons.

XIV: «

D

Alpibus Italiam munierat ante natura, non sine aliquo divino numine. Nam si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset, nunquam hæc urbs summo imperio domicilium ac sedem præbuisset. Tanti momenti fuit in rerum humanarum fatis, Galliam inter et Romam Alpes fuisse! Certare, suppl. se. De hoc verbo v. sup. XXXV, n. 4, et XLVI, n. 7. 4. Consul absens factus. Quod erat contra leges. Sed tunc pro lege necessitas; et valuit exemplum prioris Africani, qui consul ante legi

timum tempus fuerat. Vide Plutar

chum in Mario.

5. Kalendis januariis. Sc. Anni 650, hoc ipso die secundum consulatum ingressus. Cœptum erat bell. Jug. A. 643; v. sup. XXVII, n. 4.

Non ultra narrationem profert Sallustius, quia, capto hoste, actoque triumpho, omnia, quæ ad illud bellum pertinent, completa sunt. Plura pete ex Plut. in Mar. Scilicet Jugurtha per triumphum ductus fuit, statimque in carcerem Tullianum (ubi postea necati sunt Catilinæ socii) detrusus, post sextum diem, fame interiit digno sane exitio ejus, qui tot propinquos suos occiderat; nefando autem exemplo soceri generum prodentis ad talem necem, populique jus vitæ et necis in captos bello reges sibi adrogantis. (V. Cic. in Verr. v, 30). Natus erat Jugurtha annos fere quatuor et quinquaginta ; regnaverat quindecim. Ceterum Eutropius et quidan ali strangulatum in carcere dicunt. Aliqui Sallustii codd. duos addunt versiculos:

Si cupis ignotum Jugurthæ noscere lethum,
Tarpeia rupis pulsus ad ima ruit.
Alius a Cortio citatus :
Nosse cupis vulgo non cognita fata Jugurtha?
Ut Plutarchus ait, carcere clausus obit.

Unus e nostris, A, duodecim versus subjicit, quibus mortuum in carcere Jugurtham narrat. Inde hoc solum decerpemus: ....eadem natos sors abstulit illius ambos;

Culpaque perjuri traxit utrosque patris. Certe duo Jugurthæ filii vincti cum illo per ora hominum traducti sunt. Unus vero Oxintha, seu Masintha, Venusii in custodia habitus est, ibique adhuc erat anno 664; v. App. Bel. Civ. 1, 42. Jugurtha tertius regum fuit, Romæ per triumphum ductus; ante illum, Perses et Syphax.

Quod ad Numidia sortem attinet, pars imperio adjecta est, pars Mauritaniæ confinis Boccho data, pretium impii, sed utilis populo romano facinoris. Pars tradita Hiempsali secundo, Gulussæ filio,

[ocr errors]

Masinissæ nepoti, quem postea supplex adiit Marius juvenis, quum pater, quondam Numidiæ victor, victus ipse nunc civilibus armis, Nuda triumphati jacuit per regna Jugurtha, Et Panos pressit cineres.

Hiempsali successit filius Juba, qui fuit in bello civili Cæsaris hostis, et post acceptam apud Thapsum cladem voluntaria morte obiit (v. Catil. LIX, n. 11). Illo exstincto, Numidia omnis in romana ditione fuit; in quod tempus incidit Sallustii prætura (vid. sup. XVII, n. 7). Post, illius filio Juba secundo paternum regnum reddidit Augustus; quem Jubam excepit filius Ptolemæus, uxore Cleopatra, M. Antonii et ægyptiæ Cleopatræ filia, natus; quo mortuo in provinciam demum redacta est omnis Numidia.

JUGURTHINUM

BELLUM

EX L. ANNEI FLORI LIBRO III, CAP. I.

HEC ad orientem; sed non ad meridianam plagam eadem quies. Quis speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? Atqui non leviter se Numidia concussit : et fuit in Jugurtha quod post Hannibalem timeretur. Quippe rex callidissimus populum romanum, armis inclitum et invictum, opibus aggressus est et citra spem omnium fortuna cessit, ut rex fraude præcipuus fraude caperetur. Hic avo Masinissa et Micipsa patre per adoptionem, quum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate, nec illos magis, quam senatum populumque romanum, quorum in fide et clientela regnum erat, metueret; primum scelus mandat insidiis; potitusque Hiempsalis capite, quum se in Adherbalem convertisset, isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum. Et hæc fuit de nobis ejus prima victoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter aggressus, quum in Scauro ipsos romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacius. Sed diu non latent scelera : corruptæ nefas legationis erupit : placuitque bello persequi parricidam. Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul immittitur: sed rex, peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit. Cujus flagitii reus, quum interveniente publica fide a senatu arces

« IndietroContinua »