Immagini della pagina
PDF
ePub

Masinissæ Massivam, immisso percussore, confecit. Hæc altera contra regem fuit caussa bellandi; igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed hujus quoque (proh dedecus!) ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida, castrisque potiretur. Addito etiam turpi fœdere in pretium salutis, quem prius emerat, dimisit exercitum. Eodem tempore in ultionem non tam imperii romani, quam pudoris, Metellus assurgit : qui callidissime hostem nunc precibus, nunc minis, jam simulata, jam quasi vera fuga eludentem, artibus suis aggressus est. Agrorum atque vicorum populatione non contentus in ipsa Numidiæ capita impetum fecit, et Zamam quidem frustra diu voluit; ceterum Thalam, gravem armis thesauroque regis, diripuit. Tunc urbibus exutum regem, et jam finium suorum regnique fugitivum, per Mauros atque Getuliam, sequebatur. Postremo Marius auctis admodum copiis, quum pro obscuritate generis sui capite censos sacramento adegisset, jam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit, quam si integrum et recentem. Hic et urbem Herculi conditam Capsam, in media Africa sitam, anguibus arenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit : et saxeo inditam monti Mulucham urbem, per Ligurem, aditu arduo inaccessoque penetravit. Mox | non ipsum modo, sed Bocchum quoque Mauritaniæ regem, jure sanguinis Numidam vindicantem, apud oppidum Cirtam graviter cecidit. Qui ubi, diffisus rebus suis, alienæ cladis accessio fieri timet, pretium fœderis atque amicitiæ regem facit. Sic fraudulentissimus regum fraude soceri sui in insidias deductus est, et Sullæ in manum traditus: tandemque opertum catenis Jugurtham in triumpho populus romanus aspexit; sed ille quoque, quamvis victus, et vinctus, vidit urbem, quam venalem et quandoque perituram, si habuisset emptorem, frustra cecinerat. Tamen ut venalis fuisset, habuit emptorem ; et quum ille non evaserit, certum erit eam non esse perituram.

RERUM ET TEMPORUM

AD HISTORIAM NUMIDICAM PERTINENTIUM;

SEU FASTI HISTORIE NUMIDICE'.

Anni U. C.

....

....

....

Narva, seu Nergal, rex Numidarum Massylorum*.
Gala, Narvæ filius, ei succedit.

Isalacus seu Æsalces, Galæ frater, ei succedit; (Liv.
XXIX; 29).

Capusa, major Æsalcis filius, ei succedit; (ibidem).
Mezetulus Capusam occidit, et Lacumacen, minorem
Æsalcis filium, regem appellat; sed ipse regnat
tutoris nomine; ( ibidem ).

546. M. CLAUDIUS MARCELLUS. T. QUINCTIUS CRISPINUS; COSS. Masinissa, Galæ filius, regnum accipit.

550. M. CORNelius Cethegus. P. SEMPRONIUS TUDITANUS;

COSS.

Masinissa, Numidia expulsus a Syphace, Numidarum
Masæsylorum rege, ad Scipionem recens in Afri-
cam advectum, cum præsidio equitum venit; ( Liv.
XXIX, 29 et 33).

551. CN. SERVILIUS CEPIO. C. SERVILIUS GEMINUS; COSs. ( Liv, xxx, i ).

1. Hic quoque, ut in fastis Catilinariæ conjurationis, ducem sequimur doctissimum virum De Brosses; ita tamen ut aliquid seu addamus ex veterum auctoritate,

seu corrigamus in notis annorum, et consulum nominibus.

2. Massylorum. Seu Massyliorum. Virgilius Æn. IV, 132: Massyliique ruunt equites.; et 483: Massylæ gentis,

Anni U. C.

Syphax a Masinissa Lælioque captus; ( Liv. xxx, 11). Masinissa, in regnum restitutus, toti deinceps Numidiæ imperavit.

595. C. CORNELIUS DOLABELLA. M. FULVIUS NOBILIOR; COSS. Hunc circiter annum nascitur Jugurtha, ex Manastabale, Masinissæ filio.

606. SP. POSTUMIUS ALBINUS. L. CALPURNIUS PISO; Coss. Masinissa moritur, postquam LX annos regnavit. Micipsa, Manastabal et Gulussa, filii Masinissæ, regnum simul obtinent, cujus munia inter eos partitur Scipio Æmilianus; (vide Appianum ). Dein Micipsa solus regno potitur, fratribus morbo absumptis.

...

614. C. LELIUS SAPIENS. Q. SERVILIUS CEPIO; COSS.
Initia belli Numantini.

Jugurtha et Marius simul apud Numantiam militant,
Scipione duce.

621. P. MUCIUS SCEVOLA. L. CALPURNIUS PISO FRUGI; COSS. Capta et deleta Numantia.

633. L. OPIMIUS. Q. FABIUS MAXIMUS EMILIANUS; COSs. Jugurtham, Manastabalis filium, adoptat Micipsa. 636. M. PORCIUS CATO. Q. MARCIUS REX; Coss.

Micipsa Cirtæ moritur, postquam XXX annos regnavit. Regno succedunt Adherbal et Hiempsal filii, et Jugurtha filius adoptivus.

637. L. CECILIUS METELLUS. Q. MUCIUS SCEVOLA; Coss. Missus in Africam proconsul Cato ibi moritur. Hiempsal, Jugurthæ dolis oppressus, interficitur. Domesticum Adherbalem inter et Jugurtham bellum. Victus Adherbal in provinciam romanam fugit.

638. C. LICINIUS GETA. Q. FABIUS MAXIMUS EBurnus; coss. Adherbal Romam contendit. Eo legatos mittit Jugurtha.

Scaurus consul designatur.

Anni U. C.

Adherbali, et Jugurtha legatis senatus datur.
Decem legati mittuntur in Africam, quorum prin-
ceps Opimius, C. Gracchi interfector.

639. M. ÆMILIUS SCAURUS. M. CECILIUS METELLUS; coss.
Numidiam inter Jugurtham et Adherbalem dividit
Opimius. Datur Jugurthæ pars quæ Mauretaniam
attingit; Adherbali, pars Carthagini propior.
640. M. ACILIUS BALBUS. C. PORCIUS CATO; Coss.

M. Scaurus princeps senatus fit, mortuo Metello Macedonico.

Inter Adherbalem et Jugurtham bellum renovatur. 641. C. CECILIUS METELLUS. CN. PAPIRIUS CARBO; COSS. Prælio victus Adherbal Cirtam profugit. Jugurtha hoc oppidum expugnare aggreditur.

Tres legati mittuntur in Africam.

642. M. LIVIUS DRUSUS. L. CALPURNIUS PISO CESONINUS ;

COSS.

Litteræ Adherbalis ad senatum, quintum jam mensem in oppido Cirta obsessi.

Senatus Scaurum in Africam mittit.

Capta Cirta, interficitur Adherbal, postquam sex annos regnavit.

Tribunus plebis creatur Memmius.

Jugurthæ bellum indicunt Romani.

643. P. CORNELIUS SCIPIO NASICA. L. CALPURNIUS PISO BESTIA; COSS.

Imperium belli Numidici consuli Calpurnio decer

nitur.

Scaurus Calpurnii legatus.

Romam legatos mittit Jugurtha, filium et duos familiares; qui jubentur ab senatu Italia decedere. Exercitu in Africam transvecto, strenue bellum incipit Calpurnius. Mox pretio corruptus pacem Jugurthæ concedit.

Anni U. C.

Mors Scipionis consulis.

Calpurnius Romam, ad comitia habenda, circa mensem quintilem revertitur.

Oratio tribuni Memmii ad Quirites.

L. Cassius prætor, jubente populo, ad Jugurtham mittitur.

Jugurtha cum Cassio Romam venit.

644. P. MINUCIUS RUFUS. SP. POSTUMIUS ALbinus; coss. Jugurtha Massivam, Bomilcaris opera, Romæ interficit.

Jugurtha in Africam regreditur.

Consul Albinus, in Numidiam profectus, bellum molliter gerit. Adventante comitiorum die, circa finem autumni, Romam revertitur, Aulo fratre in castris pro prætore relicto.

C. Mamilius Limetanus tribunus plebis creatur. 645. Q. CECILIUS METELLUS (postea dictus NUMIDICUS). M. JUNIUS SILANUS; COSS.

Aulus proprætor milites, mense januario, ex hibernis educit, oppidumque Suthul obsidet.

Idem, relicto Suthule, Jugurthæ dolis circumventus, ad fœdam pacem adigitur; quam mox irritam facit

senatus.

Albinus, etiam tum consul (scilicet nondum ingressis

magistratum Metello et Silano) in Africam redit; (vid. sup. XXXIX, et notam 1 ad XXXVII). Idem mox, proconsul, consuli Metello exercitum tradit; (vid. sup. XLIV, et quæ ibi notavimus ). Marium et Rutilium legatos adsumit sibi Metellus. Lex Mamilia (sup. XL), qua damnantur exilio Calpurnius, Albinus et Opimius; ( ibid. n. 7). Oppido Vaccæ præsidium imponitur. Pugna ad flumen Muthul. Zamæ obsidio. Equestris pugna apud Siccam. Relicta Zamæ obsidione Metellus in provincia

« IndietroContinua »