Immagini della pagina
PDF
ePub

quantum possent damni ac moræ facerent. At ille visis equitibus, priusquam cum reliquo exercitu adesset Varinius, propere nactus idoneos ex callibus duces, Picentinis, deinde Eburinis jugis occultus ad nares Lucanas, atque inde prima luce pervenit ad Popili Forum, ignaris cultoribus'.

X. Ac statim fugitivi contra præceptum ducis rapere ad stuprum virgines, matres, et aliis sceleribus operam dare; multum obstante Spartaco, cui præter humilitatem sortis, nihil ad eximii imperatoris tuendum nomen deerat. Neque sapientiæ egebat qua futura prospiceret : victoque Varinio quum majorem esse romanam potentiam intellige ret, quam ut sperare interitum ejus posset, auctor ad Alpes eundi suis erat, ut iis superatis, diversi Thraces Gallique suam quisque patriam repeterent. Sed illi multitudine confisi, et elati successu, spernebant salubre consilium, et devastanda Italia, suæ libidini avaritiæque indulgebant. Jam enim circa Consentiam et Metapontum delectibus agendis ita creverant, ut tum quidem Spartacus triginta millia, Crixus decem, sub signis habuisse tradatur; nam tertius ducum Enomaus superiore bello perierat R.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

C. C. SALLUSTII

EPISTOLÆ DUE

AD C. CESAREM*

DE REPUBLICA ORDINANDA.

EPISTOLA I.

I. SCIO ego, quam difficile atque asperum factu sit,

consilium dare regi aut imperatori, postremo cuiquam mortali, cujus opes in excelso sunt : quippe quum et illis consultorum copiæ adsint; neque de futuro quisquam satis callidus, satisque prudens sit. Quin etiam sæpe prava

Epistolæ duæ ad Cæsarem. Has olim orationes vocabant. Sed epistolas esse, quum ex aliis locis, tum præsertim ex hoc primæ, cap. 12. « forsitan, imperator, perlectis literis, etc.» satis apparet. Ideo hoc nomen cum Cortio reposuimus. Vulgo secundam ponunt, quam nos, cum optimis interpretibus gallicis De Brosses, Dureau de la M. et Eusebio Salverte, primam posuimus. Hoc ordine fuisse scriptas constat ex prima, cap. 9. n. 2, et ex secunda, cap. 2, totoque contextu.

Jam vero magna est contentio inter doctos, utrum sint a Sallustio, an ab aliquo Sallustii imitatore con

Sallustio esse, totamque operam in eo impendit, ut unum quodque verbum in aliis Sallustii operibus inveniri probet; unde concludit Epistolas Sallustii non esse. Aliquis fortasse contrarium prorsus concludat. Ceterum Cortius commentarium suum iratus conscripsit, nec sibi temperat, quin auctorem stultitiæ et stupiditatis passim insimulet. Quæ probra certe in ipsum reciderent, nisi, ceteris Sallustiani commentarii partibus, ab iis egregie se vindicavisset. Affirmat contra vir non minoris doctrinæ Douza, verum auctorem esse Sallustium. Quippe, «e summo puteo, inquit,

magis, quam bona consilia prospere eveniunt: quia plerasque res fortuna ex lubidine sua agitat. Sed mihi studium fuit adolescentulo' rempublicam capessere; atque in ea cognoscenda multam magnamque curam habui: non ita, uti magistratum modo caperem, quem multi malis artibus adepti erant; sed etiam, uti rempublicam domi militiæque, quantumque armis, viris, opulentia posset, cognitam haberem. Itaque mihi multa cum animo agitanti consilium fuit, famam modestiamque meam post

sumi, quam hæc ipsa sunt, et altera illa quæ de Sallustianis naufragiis reliqua deorum nobis benignitas fecit. Quod quidem verum esse, nemo est quin, perlectis litteris, æque ac Douza intelligat. Affirmat etiam De Brosses; nec rem in contentionem vocant alii, quos diximus, gallici interpretes. Nonnulli dubitant, inter quos Carrio; isque unicam dubitandi causam affert, cujus quidem vim dissimulare mihi non est animus: scilicet ex his epistolis nihil a grammaticis veteribus adduci, qui tamen in afferendis Sallustii exemplis multi sunt. Respondet De Brosses has fortasse parum notas fuisse, utpote amico scriptas, non ea mente ut in publicum ederentur. Ceterum eas in codice Vaticano invenit, cum orationibus et epistolis, quæ inter Fragmenta sunt, Pomponius Lætus, nec editis præscripsit Sallustii nomen. Sed parum inde, in utramlibet partem, argumenti. Me movet ut eas Sallustio adscribam, primum dicendi ratio vere Sallustiana, deinde summa, quæ in iis eminet, rei politicæ scientia. Et difficile quidem arbitror Pseudosallustium aliquem tempora dudum elapsa ita

sibi ob oculos posuisse, ut de Casaris et imperii rebus tam scite tamque apposite disseruerit. Multa sunt in his litteris, quæ non nisi a scriptore, qui rebus et eventibus interfuerit, scribi potuisse mihi quidem videntur; multa, quæ ni scripsit Crispus noster Sallustius, necesse pene dixerim duos exstitisse Sallustios. Ad interpretationem igitur tanquam veri et unici Sallustii accedo.

CAP. I. 1. Studium fuit adoles centulo. Hæc congruunt cum iis quæ ipse dicit in Catil. III, n. 8. Hoc unum addit, se non ideo tantum ad rempublicam accessisse, ut capesseret magistratus, sed etiam ut civitatis opes pernosceret, scientiamque politicam, experientia magistra, edisceret; unde efficitur, ut consilium Cæsari dare possit. Præterea, ut mox profitetur, qualecumque de eo consilio Cæsar judicium ferat, opinionem ingenii modestiæque suæ in discrimen adducere non ahnuit, dummodo dignitati et gloriæ Cæsaris pro virili parte consulat. Atqui Sallustius, dum hæc scriberet, senatoria dignitate, ab Appio censore notatus, carebat: cujus per Cæsarem recuperandæ cupidinem quis

tuam dignitatem habere, et cujus rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloriæ acciderit. Idque non temere, aut ex fortuna tua decrevi; sed quia in te, præter ceteras, artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi majorem in adversis, quam in secundis rebus animum esse. Sed per ceteros mortales illa res clarior est', quod et prius defessi sint homines laudando atque admirando munificentiam tuam, quam tu faciendo quæ gloria digna essent.

II. Equidem mihi decretum est, nihil tam ex alto reperiri posse, quod non cogitanti tibi in promtu sit : 'neque ego, quæ visa sunt, de republica tibi scripsi, quia mihi consilium atque ingenium meum amplius æquo probaretur; sed inter labores militiæ, interque prælia, victorias, imperium, statui admonendum te de negotiis urbanis. Namque tibi si id modo in pectore consilii est, uti te ab inimicorum impetu vindices, quoque modo contra adversum consulem beneficia populi retineas; indigna virtute tua cogites. Sin in te ille animus est, qui jam a principio nobilitatis factionem disturbavit, plebem rom. ex gravi

I

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

sum, seu ex Cæsaris virtutibus unam eamque præcellentem nominando.

CAP. II. 1. Contra adversum consulem. Vel Lentulum, vel Marcellum, qui consules erant, anno 705, quo Cæsar, Rubiconem transeundo, initium belli civilis fecit. Lentulum potius innui crediderim, ex ipso Cæsare, Bel. Civ. I et IV. Beneficia populi. Exercitus imperium et jus consulatum petendi, quamvis absens esset. Ceterum de causis aut prætextu belli civilis vide, præter Cæsarem 1. c., etiam Sueton. Jul. xxvIII, XXIX, et xxx.

2. Nobilitatis factionem disturbavit, etc. Hoc ad ea referri potest, quæ

servitute in libertatem restituit, in prætura inimicorum arma inermis disjecit, domi militiæque tanta et tam præclara facinora fecit, uti ne inimici quidem queri quidquam audeant, nisi de magnitudine tua; quin accipe tu ea, quæ dicam de summa republica: quæ profecto aut tu vera invenies, aut certe haud procul a vero.

III. Sed quoniam Cn. Pompeius aut animi pravitate, aut quia nihil maluit, quam quod sibi obesset', ita lapsus est, ut hostibus tela in manus jaceret; quibus ille rebus

narrat Suet. Jul. v : « Tribunatu militum, qui primus Romam reverso per suffragia populi honor obtigit, auctores restituendæ tribunitiæ potestatis, cujus vim Sylla deminuerat, enixissime juvit. » Et ibidem, XI: «Quorum (optimatium) auctoritatem ut quibus posset modis invicem deminueret, tropæa C. Marii de Jugurtha, deque Cimbris atque Teutonis, olim a Sylla disjecta, restituit; atque in exercenda de sicariis quæstione, eos quoque sicariorum numero habuit, qui proscriptione ob relata civium romanorum capita pecunias ex ærario acceperant, quanquam exceptos Corneliis legibus.

[ocr errors]

3. Inimicorum arma inermis disjecit. Suet. Jul. xvi: «< Cæcilio Metello tribuno plebis turbulentissimas leges adversus collegarum intercessionem ferenti, auctorem propugnatoremque se pertinacissime præstitit; donec ambo administratione reipublicæ decreto patrum summoverentur. Ac nihilo minus permanere in magistratu, et jus dicere ausus, ut comperit paratos qui vi ac per arma prohiberent, dimissis lictoribus abjectaque prætexta, domum clam refugit, pro conditione

temporum quieturus. Multitudinem quoque biduo post sponte et ultro confluentem, operamque sibi in asserenda dignitate tumultuosius pollicentem compescuit. Quod quum præter opinionem evenisset, senatus ob eumdem cœtum festinato coactus gratias ei per primores viros egit, accitumque in curiam et amplissimis verbis collaudatum in integrum restituit, inducto (id est deleto et antiquato) priore decreto.. Vide etiam Plutarch. in Cæsare.

CAP. III. 1. Nihil maluit, quam quod sibi obesset. Plurimæ edd. : quam quod tibi obesset. Venetæ primæ: nihil eo maluit, quod tibi obesset. Cortium, cum Bip., sequuti sumus.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »