Immagini della pagina
PDF
ePub

9

vinciæ perpulerat, ne contra rempublicam sentiret. Circum se præsidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinæ neque petitio, neque insidiæ, quas consuli in campo" fecerat, prospere cessere; constituit bellum facere, et extrema omnia experiri, quoniam quæ occulte tentaverat, aspera fœdaque evenerant ".

XXVII. Igitur C. Manlium' Fæsulas atque in eam partem Etruriæ, Septimium quemdam Camertem3 in agrum Picenum, C. Julium' in Apuliam, dimisit; præterea alium alio, quem ubique opportunum' credebat. Interea Romæ

Ciceronis promissa ad Curium referebat.

8. Pactione provinciæ. In sortitione provinciarum obtigerat Antonio Gallia Cisalpina, Ciceroni vero Macedonia. Hic, facta permutatione, Macedoniam ultro collegæ reliquit, opulentissimam provinciam, ideoq. homini egenti et avaro peropportunam. Et illam quidem Antonius, quum, anno consulatus exacto, proconsul obtineret, fœdum in modum vexavit. Ipse Cicero (Ep. v, 2, ad Metellum, et Orat. in Pisonem, 11) provinciam Galliam in concione deposuit, sibique Q. Metellum Celerem, qui tum prætor erat, suffici

curavit.

9. Dies comitiorum. In quibus eligi debebant in annum sequentem consules. Habita sunt hæc comitia die 1x11 mensis octobris, consulesque electi D. Junius Silanus, et L. Licinius Murena. Vid. notam 4, ad cap. XXIX.

10. In campo. Scil. Martio, ubi comitia centuriata haberi solebant.

11. Aspera fadaque evenerant. Asperos fœdosque ipsi Catilinæ

CAP. XXVII. 1. C. Manlium. Manlius hic idem est qui, capite XXIV, princeps belli faciendi fuisse dicitur. Si quæras cur nunc in Etruriam mittatur, quem jam in Etruria fuisse viderimus, Plutarchus, in vita Ciceronis, rem expedit, narrando eum cum nonnullis Syllanorum militum Romam venisse ut Catilinæ petitionem adjuvarent.

2. In eam partem. Scilicet in qua Fæsulæ sitæ sunt.

3. Camertem. Ex Camerino Umbriæ urbe. Non aliter notus est ille Septimius.

4. Picenum. Hodie la marche d'Ancone. Vid. Ind. geogr.

5. C. Julium. Verisimile est hunc non fuisse ex nobilissima Juliorum Cæsarum gente, ex qua si fuisset, eum inter præcipuos conjuratos nominasset Sallustius.

6. Apuliam. Italiæ regionem mari Adriatico conterminam, inter Dauniam et Calabriam. KUN.

7. Quem ubique opportunum. Prout quisque, in quoque loco, utilem operam navare poterat. «Video, inquit Cicero, 1 in Catil., cui Apulia sit

12

multa simul moliri; consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios jubere "; hortari, uti semper intenti paratique essent; dies noctesque festinare ", vigilare, neque insomniis, neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte conjurationis principes convocat per M. Porcium Læcam; ibique multa de ignavia eorum questus, docet, se Manlium præmisisse ad eam multitudinem, quam ad capiunda arma paraverat; item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent; seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere.

13

XXVIII. Igitur perterritis ac dubitantibus' ceteris, C. Cornelius, eques romanus, operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius senator', constituere, ea

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

dum nox intempesta, alta, densa, crassa, nimium obscura, ut Servius, in Virgilio, interpretatur ad Georg. I, 247:

Aut intempesta silet nox. et Æneid. 11, 587: Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Sed hic valet prior sensus.

13. M. Porcium Læcam; ibique, etc. Significat opera M. Porcii, et in ejus domum convocatos fuisse. Hoc autem factum est ea nocte «quæ consequuta est posterum diem nonarum novembrium ; » Cic. pro P. Sylla, XVIII. Gallice, la nuit du 6 au 7 novembre.

CAP. XXVIII. 1. Dubitantibus. Scil. interficere.

2. Cornelius eques .... Vargunteius senator. Cicero duos equites fuisse dicit, in Cat. 1, 4; sed nihil obstat quin Vargunteius, quamvis senator, ex equestri ordine oriundus esset.

nocte paulo post, cum armatis hominibus, sicuti salutatum, introire ad Ciceronem, ac de improviso domi suæ imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculi consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enunciat. Ita illi, janua prohibiti, tantum facinus frustra susceperant.

5

7

Interea Manlius' in Etruria plebem sollicitare, egestate simul, ac dolore injuriæ, novarum rerum cupidam, quod, Sullæ dominatione, agros bonaque omnia amiserat; præterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna copia erat; nonnullos ex Sullanis colonis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fe

cerant.

XXIX. Ea quum Ciceroni nunciarentur; ancipiti malo' permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manlii

Plutarchus duos percussores Marcium et Cethegum vocat. Sed fides habenda est Ciceroni, pro Sylla, XVIII, qui Cornelio filio hoc patris scelus objicit.

3. Ea nocte. Cicero : « Et sese illa ipsa nocte, paulo ante lucem, me meo in lectulo interfecturos pollicerentur. >

4. Salutatum. Mos erat proceres et patronos, suæ quemque domi, primo mane salutatum ire; nec inusitatum ante fores opperiri, nondum exorta luce, donec potens vigilaret amicus. Juvenalis, Sat. v, 19, salutatores irridet, quibus ob hoc antelucanum officium misere somnus rumpitur. Sed hi ad cædem vigila

bant.

5. Interea Manlius. Hic Sallustius res paulo altius repetit, et ea narrat quæ tum in Etruria, tum Romæ

Ciceronem in lecto suo interficere.

6. Dolore injuriæ. Scil. quam a Sylla acceperant Etrusci, quum hic eorum agros suis militibus diviserat. 7. Novarum rerum. Gallice, de révolutions.

[ocr errors]

8. Colonis. Quos Sylla in Etruscorum agros induxerat. Conferatur Cicero in Cat. II, 9: hi sunt homines ex iis coloniis quas Sulla constituit, » et totus iste locus, qui mire ad hunc Sallustii explicandum facit.

CAP. XXIX. 1. Ancipiti malo. Partim ab iis qui in urbe erant, partim ab exercitu Manliano.

2. Privato. Id est, suo unius consilio. Nam usque ad hoc tempus per se obstiterat Catilinæ, et illius nefarios conatus amicorum præsidio compresserat, nullo publico auxilio adjutus, ut ipse dicit, in

5

6

quantus, aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert, jam antea volgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, DARENT OPERAM CONsules, ne QUID RESPUBLICA DETRIMENTI CAPERET. Ea potestasR per senatum, more romano, magistratui maxuma permittitur : exercitum parare, bellum gerere; coercere omnibus modis socios atque cives, domi militiæque imperium atque judicium summum habere; aliter, sine populi jussu, nulli earum rerum consuli jus est.

XXX. Post paucos dies L. Sænius senator in senatu literas recitavit, quas Fæsulis adlatas sibi dicebat ; in quibus scriptum erat, « C. Manlium arma cepisse, cum magna multitudine, ante diem VI kalendas novembris'. >>

3. Quantus aut quo consilio foret. Quantus esset, aut quid consilii haberet.

4. Rem ad senatum refert. Testatur Cicero, pro Muræna, xxv, bis habitum esse de ea re senatum. Primo decretum est ne comitia eligendis consulibus postero die haberentur, ut de his rebus in senatu agi posset. Postridie, qui dies, ut legimus in Cat. 1, 3, fuit duodecimus ante kalendas novembris (21 octobr.), omnia conjurationis consilia, frequenti senatu, Cicero patefecit, jussitq. Catilinam respondere. Eo die factum est decretum illud, DARENT OPERAM, etc., quo, in gravissimis reipublicæ periculis, dictatoria fere potestas consulibus permittebatur. Tunc demum habita sunt, postero scilicet die, octobr. 22, comitia illa (v. cap. XXVI) in quibus Catilina, etiam tum consulatum petere ausus, homines conjuratos cum gladiis in campum deduxit, Tullius vero lorica indutus,

fortissimorumque virorum præsidio septus venit, ut ait ipse, pro Muræna, XXVI.

5. Volgi. Pro vulgi. Donatus ad Ter. Andr. 1, 2, docet nulla littera vocali geminata effici syllabam; legi ergo debere Davos non Davus. Nam utrumque u antiquitus inter vocales censebatur. Ex eadem causa proficiscitur, quod hic scripsere volgus, non vulgus. Sed legimus ap. Quintilianum 1, 4, illius jam temporibus, v consonantis officio fungi, et scribi vulgus, servus, et alia similia. Antiqua utique scriptura in Sall. retinetur.

6. Ea potestas.... maxuma permittitur. Hic locus mire ab interpret. vexatus est. Sensus tamen patet: ea est maxima potestas, quæ apud Romanos magistratui per senatum permittatur. Ea nempe potestas est, exercitum parare, bellum

gerere, etc.

CAP. XXX. 1. Ante diem sextum kalendas nov. Id est die xXVII Octobris. Conferatur prima Cic. in Cat. meministine etc.

3:

5

2

Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nunciabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuæ atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Fasulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque loca' missi : (ii utrique ad urbem imperatores erant; impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum 10, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat) sed præ

6

8

[blocks in formation]

Kalend. nov.-nov.... I

2. Portenta. De his quoque meminit Cicero in tertia adversus Cat. oratione, 8. Item Plinius Hist. Nat. 11, 51.

3. Servile bellum moveri. Servos ad rebellandum concitari; scilicet a C. Julio, quem in Apuliam missum esse supra vidimus.

4. Senati. Pro senatus. Nonius Marcellus, cap. vIII, de mutata declinatione, plures genitivos in i pro us citat, in quibus hunc Sallustii locum igitur senati decreto, etc.; Quintilianus etiam, 1, 6, docet incertum esse utrum senatus faciat senatus, senatui, an senati, senato. Optimi interpretes, ex Nonii auctoritate, hoc loco, senati reponunt, quamvis tredecim codd. ab Haverc. laudati habeant senatus.

5. Q. Marcius Rex. Rex cognomen gentis Marciæ, quæ ab Anco Marcio, quarto Romanorum rege, orta ferebatur. Confer. Suet. in Cæs. VI.

[ocr errors]

9

Is fuerat in Cilicia proconsul, triumphumque petebat.

6. Q. Metellus Creticus. Consul fuit cum Q. Hortensio, anno ab urbe condita 685. Cretam inde proconsul in populi romani potestatem redegit; unde Creticus est appellatus.

7. Circumque loca, Loca circum Apuliam sita.

8. Ad urbem erant. Oportebat enim triumphum petentes extra urbem subsistere et ibi decretum senatus exspectare; quod qui exspectabant, ad urbem esse dicebantur. KUN.

9. Imperatores. Imperator est honoris nomen, quod aut a militibus, re prospere gesta, ducibus tribuitur; aut a senatu, certo hostium numero occiso. Hoc nomen suo nomini adscribebant duces, donec triumphassent. (Ernesti index Ciceronianus).

10. Calumnia paucorum. Calumnia non semper idem prorsus sonat, quod gallice dicimus calomnie. Sed sæpissime, ut hic, chicane, cabale. Scil, nonnulli malitiose et per astutiam moras innectebant, quominus Marcius et Metellus triumpharent.

11. Omnia honesta atque inhonesta vendere. Nempe triumphum si emere voluissent imperatores, tam libenter vendidissent hi avari et factiosi homines (quod est honestam rem vendere),quam aliis vendebant peccandi facultatem (quod est inhonestam rem

« IndietroContinua »