Immagini della pagina
PDF
ePub

tollendus fœnerator in posterum, uti suas quisque res curemus. Ea vera atque simplex via est, magistratum populo, non creditori, gerere, et magnitudinem animi in addendo, non demendo reipublicæ ostendere.

VI. Atque ego scio, quam aspera hæc res in principio futura sit, præsertim iis, qui se in victoria licentius liberiusque, quam arctius, futuros credebant. Quorum si saluti potius, quam lubidini consules; illosque nosque et socios in pace firma constitues. Sin eadem studia artesque juventuti erunt, na ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi concidet. Postremo sapientes pacis caussa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant: nisi illam firmam efficis, vinci, an vicisse, quid retulit? Quare capesse, per deos, rempublicam, et omnia aspera, uti soles, pervade namque aut tu mederi potes, aut omittenda est cura omnibus. Neque quisquam te ad crudeles pœnas' aut

veteribus significare possit, la fortune de l'état. Cortius totam phrasim vocat ineptias. Wasse suspicatur, alia super alia cumulat, quod sententiæ prorsus contrarium est; vel, veteribus largitionibus id apud plebem assequuntur, ut ex præturis et consulatibus sumptui et libidini suppetant. Sed dicat ipse unde petat largitionibus. Ceteri non melius nodum solvunt; qui nullus jam esset, si reponeretur vocula pro, quæ mihi videtur excidisse, ita ut sit, res novas pro veteribus acquirit. Nisi forte etiam verbum acquirit, i. e. quærit ad, ita capias ut intelligatur, res novas, subsidium veteribus, quærit.— Tollendus fœnerator. Quia isti homines juventutem perfida mutuum dandi facilitate ad nimios sumptus invitant. Magistratum gerere. Ea vera atque simplex via est, qua

magistratus officium suum ad populi utilitatem, non ad solvendum suis creditoribus æs alienum, gerant, seque magnificos ostendant in ditanda, non in spolianda republica. Gerere. Absolute posi tum, ut Jug. LXXXV, n. 9. Quod ad rem ipsam attinet, Cæsar, inquit Suet. XLI, « de pecuniis mutuis, disjecta novarum tabularum exspectatione, quæ crebro movebatur, decrevit tandem, ut debitores creditoribus satisfacerent per æstimationem possessionum, quanti quasque ante civile bellum comparassent, deducto summæ æris alieni, si quid usuræ nomine numeratum aut perscriptum fuisset ; qua conditione quarta pars fere crediti disperibat. »

CAP. VI. 1. Ad crudeles panas. Scil. adversus eos qui se in victo

[ocr errors]

acerba judicia invocat, quibus civitas vastatur magis quam corrigitur; sed uti pravas artes malasque lubidines ab juventute prohibeas. Ea vera clementia erit, consuluisse ne merito cives patria expellerentur, retinuisse ab stultitia. et falsis voluptatibus; pacem, concordiam stabilivisse; non, si, flagitiis obsequutus, delicta perpessus, præsens gaudium cum mox futuro malo concesseris.

VII. Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxume fretus est, negotii magnitudine, et quia' tibi terræ et maria simul omnia componenda sunt. Quippe res parvas tantum ingenium attingere nequit : magnæ curæ magna merces est. Igitur provideas oportet, uti plebes, largitionibus et publico frumento corrupta', habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: juventus probitati et industriæ, non sumtibus, neque divitiis, studeat. Id ita eveniet, si pecuniæ, quæ maxuma omnium pernicies est, usum atque decus demseris. Nam sæpe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clari viri magnitudinem invenissent, quæ res populos nationesve magnis aucto

[blocks in formation]

3

ribus auxissent, ac deinde quibus caussis amplissuma regna et imperia corruissent; eadem semper bona atque mala reperiebam; omnesque victores divitias contemsisse, et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et divina mortalis attingere potest, nisi, omissis pecuniæ et corporis gaudiis, animo indulgens, non assentando, neque concupita præbendo, perversam gratiam gratificans, sed in labore, patientia, bonisque præceptis, et factis fortibus exercitando.

VIII. Nam domum aut villam exstruere, eamque signis, aulæis, aliisque operibus exornare, et omnia potius, quam semet', visendum efficere; id est non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse. Porro ii, quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere, mos est, ubi animum, quem dominari decebat, servitio oppressere, nequidquam eo postea hebeti atque

[blocks in formation]

semet, etc. Confer egregium Cicer. locum, de Off. 11, 22. Item Pa

radox. v, 2. — Flagitio. Dedecori.
Et hic confer Cicer. de Offic. 1,
Bis die ventrem onerare. Si-

39.
mile quid ex Platone desumpsit
Cicero, Tuscul. v, 35: Est,
inquit, præclara epistola Platonis
ad Dionis propinquos, in qua scri-
ptum est his fere verbis: Quo
quum venissem, vita illa beata,
quæ ferebatur, plena italicarum
syracusiarumque mensarum, nullo
modo mihi placuit; bis in die satu-
rum fieri, nec unquam pernoctare
solum, ceteraque quæ comitantur
huic vitæ, in qua sapiens nemo
efficietur unquam, moderatus vero
multo minus. Scilicet Romanis
veteribus prandium erat aut nul-
lum, aut maxime modicum. In
cœna tantum sibi magis indulge-

[ocr errors]

claudo, pro exercito uti volunt: nam imprudentia pleraque et se præcipitant. Verum hæc et omnia mala pariter cum honore pecuniæ desinent, si neque magistratus, neque alia vulgo cupienda venalia erunt. Ad hoc providendum est, quonam modo Italia, atque provinciæ tutiores sint: id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia vastant', suas deserendo domos, et per injuriam alienas occupando. Item ne, ut adhuc, militia injusta, aut inæqualis sit: quum alii triginta, pars nullum stipendium faciet. Et frumentum id, quod antea præmium ignaviæ fuit, per municipia et colonias illis dare conveniet, quum stipendiis emeritis domos reverterint. Quæ reipublicæ necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quam paucissumis absolvi. Non pejus videtur, pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales ad judicandum satis ingenii habent, aut simulant; verum enim ad reprehendenda aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus; vix satis apertum os, aut lingua promta videtur, quæ meditata pectore evolvat. Quibus me subjectum haud pœnitet; magis reticuisse pigeret. Nam sive hac, seu meliore alia via perges; a me quidem pro virili parte dictum et adjutum fuerit. Reliquum est optare, uti, quæ tibi placuerint, ea dii immortales approbent, beneque evenire sinant.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

IN

M. TULL. CICERONEM

FALSO SALLUSTIO ADSCRIPTA.

I. GRAVITER et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem judicio magis, quam morbo animi, petulantia ista uti. Sed quum in te neque modum, neque modestiam ullam animadverto, respondebo tibi; uti, quam maledicendo voluptatem cepisti, eam male audiendo amittas. Ubi querar? quos implorem? P. C. diripi rempublicam atque audacissumo cuique esse perfidiæ? apud populum romanum, qui ita largitionibus corruptus est, uti sese, ac fortunas suas venales habeat? an apud vos,

Declamatio. Nemo certe hanc declamationem Sallustii esse in animum induxisset, nisi afferret, tanquam ex Sallustio in Ciceronem, Quintilianus, IV, I, graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli; et 1x, 3, o Romule Arpinas. Sed conjicit Cortius fieri potuisse, ut litterator aliquis, vel ipse, quicumque sit, auctor, ingenii sui monumento auctoritatem conciliaturus, ista margini ap.Quintilianum adscripserit, quæ postea in textum irrepserint. Quæ si falsa conjectura sit, et ex vera Sallustii oratione ista deprompserit QuintiJianus, reliquum erit ut, deperdito

Sallustiano opere, rhetor aliquis pauculas istas voces e Quintiliano arreptas in propriæ Minervæ operam instruserit. Has enim declamationes patet istiusmodi fuisse, quales in scholis ad exercitationem componebantur. Certe eas Sallustio et Ciceroni dudum abjudicaverunt Lipsius, Vossius, aliique doctissimi viri. Eas tamen huic nostro Sallus tio addidimus, ne quid desideretur, quod in aliis edd. occurrat. Ceterum nullam is explanandis operam impendimus, satis magna jam pro nostris viribus (utinam et pro legentium exspectatione!) in verum Sallustium impensa.

« IndietroContinua »