Immagini della pagina
PDF
ePub

JUGURTHA.

N. B. In hac Sallustii parte breviores erimus, quum quæ ex nostris MSS. colligere pretium operæ fuit, ea fere omnia, suo quodque loco, in notis indicaverimus.

CAP. I. Neque fortunæ eget. Haverc. fortuna. Ex nostris alii, fortuna ; alii, fortuna.

Quippe probitatem. Sic Cortius. Haverc. quippe quæ. Item nostri quatuor. C non habet quæ.

CAP. III. Aut eo magis honesti sunt. Hic, ad notam 3, primum addere mens fuit, quæ sequuntur; eaque, ne longius fieret, in hanc locum rejecimus HONESTI, honorati; nec mirum si hunc quoque sensum habeat honestus, quum omnia seu adjectiva, seu participia in tus exeuntia aliquid semper passivæ significationis teneant. Tus in latino sermone, tóc et fic in græco, te in teutonico, tas in sanskrito, signa passivi sunt. HONESTUS ergo est honore affectus vel præditus; MODESTUS, modo vel moderatione præditus, non, ut perperam creditum est, in modo stans; et alia sexcenta.

CAP. IV. Furtim et per latrocinia. « Vulgo h. 1. infarta legas, quæ codex Remens. I non agnoscit, et a glossa cum Cortio censemus: potius quam bonis artibus. Quis enim non videt, furtim et per latrocinia opponi antecedentibus, per virtutem ? » BIPONT. Hoc tamen, potius quam bonis artibus, habent omnes nostri.

CAP. VI. Non se luxu neque inertia corrumpendum dedit. Nostri omnes. luxui. Alterum tuentur multi e Cortianis; sive luxu ablativus sit (laru corrumpendum), non inusitata Sallustio duorum casuum conjunctione; sive etiam luxu pro dativo accipiatur, de qua declinatione Gellius, IV, 16, disputans et alia affert, et hoc Virgil. Æneid. :

item Lucilii:

Teque aspectu ne subtrahe nostro;

Quod sumtum atque epulas victu præponis honesto.

Ceterum si descriptam eleganter morum similium imaginem conferre velis, adi Claudian. 111, Consul. Honor. vers. 39 et seqq.

Si talem virum interfecisset. Haverc. dolis interfecisset, quod etiam habent A.

[ocr errors]

D

B, C, E. Cortius delevit dolis, duorum codd. auctoritate; idemque addit: Nam dolis interficere ita etiam potuisset, ut Numidæ deciperentur, nec certum haberent fraude an fato perierit. Et jam quidem illum dolis interficere voluerat, quum Numantiam mitteret hostili ferro periturum. CAP. VIII. Jugurtham in prætorium abduxit. Sic Cortius ex duobus suis. Haverc. nostrique A, D, E, adduxit. B, corrupte, aduxit; C, optime,

abduxit.

CAP. X. Nam ut alia magna et egregia tua omittam. Sic Cortius ex multis suis. In aliis vidit, egregia tua facta, quod etiam in nostro A legitur. E habet facta, omittit tua. B et Haverc. egregia tua facinora. C et D, ut edidimus.

Quia plus potest, facere videtur. Sic Cort. ex duobus suis. Haverc. nostrique omnes, tamen quia plus potest.

CAP. XI. Atque ea modo animo habere. Sic Cortius ex aliquot suis codd. Haverc. nostrique quatuor, cum animo. E, in animo; sed aliud quam in príus habuisse videtur.

CAP. XIII. In duas partes discedunt. Sic Cortius ex quibusdam codd. Haverc. discedunt Numida. Item nostri omnes.

CAP. XIV. Munimenta regni me habere. Sic Cort. ex duobus suis. Haverc. et nostri, me habiturum.

Socium et amicum populo romano. Hav. populi romani.

Magis fides ejus quam fortuna petenda erat. Sic Cortius et nostri omnes. Haverc. male, pendenda erat.

Neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Sic Haverc. Cortius vero: Neque cujusquam regnum per scelus cresceret; i. e. prohibere injuriam, et prohibere ne... cresceret. Tuetur quidem ingeniose suam lectionem Cortius. Primo tamen eo duntaxat nititur, quod unus cod. verbum pati, non nisi in margine, exhibeat; deinde ipse, pro arbitrio, crescere mutat in cresceret. Qui quum illinc infirmo, hinc nullo adminiculo fretus videatur, veterem nos lectionem ex MSS. reposuimus.

Qui vestram amicitiam colerent. Sic Cortius ex multis MSS. Haverc. et nostri, diligenter colerent. Unus, apud Cortium, diligerent, colerent; quo argumento inductus ille ait : « Ita vero existimo, sciolum quemdam explanasse verbum colerent, eamque glossam esse tandem in textum receptam.

[ocr errors]

Si quid ex improviso accidisset. Haverc. si quid ex improviso mali accidisset. Item nostri omnes. Cortius delet mali, quod ab uno suorum abest. Meliusne fuisset hanc vocem reponere, lector viderit.

Næ ille....... graves pœnas reddet. Hanc lectionem Cortius egregie confirmat. Haverc. et noster A, ne ille........ reddat. Quatuor reliqui, ut ille... reddat.

Per vos, per

[ocr errors]

Cortius operam abutitur,

liberos atque parentes vestros. quum hæc exigit ad solemnem illam transponendi formulam, per ego te deos oro; legitque per vos liberos atque parentes. » BIPONT.

CAP. XVI. Dando et pollicitando perfecit. Haverc. dando et pollicendo

multa. Nostri omnes agnoscunt multa. Unus E, pollicitando. Abest vox multa a duobus Cortianis, et ab uno apud Haverc.

Uti famæ, fidei,.... commodum regis anteferret. Monendus est lector, Cortium et ejus sectatores legere, fama, fide, quæ jam habet editio Hackiana, et exhibent duo e nostris codicibus; sive, inquit Cortius, fama pro antiquo dativo habeas, decurtato ex famai ( nam fide pro fidei usitatum nemo nescit); sive sextum utrumque casum esse velis; quod ille tuetur hoc Cicer. exemplo, pro Balbo, vir: « magna pars in iis civitatibus fœderis sui libertatem civitate anteferrent.» Haverc. legit famæ, fide, quod forte optimum est. Bipont. sequuti

sumus.

Quum

CAP. XVIII. Nomine Numidæ (n. 15). « Ita plerique codd. et Cortius edidit; quum jam Aldina, Crispinus etc. dedissent Numidæ nomen. Sed in aliis vel nomine omissum, vel, ut in ed. Putschii (et Haverc.) NomoNumida, quod ineptum est. » BIPONT. Nostri A, C, D, nomine Numidia. B, E, nomine Numidæ, prorsus ut edidimus.

Possidere ea loca. Haverc. et nostri A, C, E, possedere. Cortius et B, D, possidere.

Sub imperium cogere. Sic Cortius. Haverc. et nostri, coegere.

CAP. XXI. De controversiis suis jure potius quam bello disceptare. Hoc hostri codices, itemque multi editi non habent. Primus ex membranis restituit Popma, quem sequuti Gruter. Cort. Havere. Bip.

CAP. XXII. Si ab jure gentium sese prohibuerint. Sic Cortius ex uno codice. Haverc. prohibuerit; item nostri quatuor. D, prohibuerint.

CAP. XXIV. Et illa quæ antea in senatu questus sum. Cortius pro arbitrio delet illa. Reposuimus nostrorum omnium fide.

Si ulla apud vos memoria avi mei Masinissa. Haverc. memoria remanet. Item nostri omnes. Cortius duorum codd. fide expunxit. Et certe minime Sallustianum h. 1. esse videtur.

CAP. XXV. Summa ope enisum, ne decretum fieret. Haverc. et nostri omnes, ne tale decretum fieret. Unus e Cort. omittit tale; alter, ne id fieret decretum. Quorum fide, Cortius edidit, ne decretum fieret.

Majores natu, nobiles, amplis honoribus. Haverc. et tres nostri, amplis honoribus usi. B, E, amplis usi honoribus. Cortiani tres optimi hoc usi non agnoscunt. Ideo delet Cortius.

CAP. XXVII. Omnis invidia, prolatandis consultationibus, dilapsa erat. Sic Cort. ex duobus MSS. Et optime, ait ille, si quid video. Flor. iv, 2 : Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium opprimere Brundusii potuisset. Livius, xxv, 31: Quod ni tam in tempore subvenisset, victoribus victisque pariter perniciosa fames instabat. » Haverc. et nostri omnes, dilapsa foret.

Tanta vis gratiæ atque pecuniæ regis. Iidem addunt erat; quod delet Cortius. Unus enim illius codd., pecuniæ erat regis; alter, pecuniæ regis incesserat; tres alii, tanta vis gratiae erat. Quæ inconstantia fidem facit illud ex Sallustio non esse.

Consules declarantur. Sic Cortius. Haverc. declarati. Item quatuor e nostris. Unus, declarati sunt.

CAP. XXVIII. Urbes aliquot pugnando capit. Sic Cortius. Haverc. cepit. CAP. XXIX. Participem negotii Scaurum acceperat. Sic Cortius ex multis codd. Haverc. accepit. Item nostri omnes.

CAP. XXX. Patres solliciti erant. «Verba solliciti erant delet Cortius, suspicione Gruteri modesta immodestius et contra codd. abusus. Non vero redundant; sed sequentia rationem addunt, ob quam fuerint solliciti. Scilicet eorum animis parum constabat, probarentne.......... an, etc. » BIPONT.

Ac potissumum, quæ in concione, etc. Supple, perscribere. Haverc. ac potissumum ea dicam quæ in concione. Et sic quidem D. Alii, etiam corruptius, eam dicam quam. Cortium sequimur, qui de ea re optime disseruit.

CAP. XXXI. Etiam nunc timetis, quibus decet terrori esse. Haverc. timetis eos, quibus vos decet terrori esse. Quatuor nostri agnoscunt eos, non vos: E autem, vos, non eos. Utrumque rejicit Cort.

Item multi vestri ordinis in carcere necati sunt. Sic Cortius ex duobus suis. Haverc. vestri item ordinis multi mortales. Etiam omnes nostri, multi mortales.

Neque eos, qui fecere, pudet aut pœnitet. Sic Cortius. Havercamp. qui ea fecere.

Quod majus dedecus est (n. 16). Sic Cortius ex suis quinque. Alius, quod magis, corrupta lectione, sed quæ confirmat quod. Etiam noster D, quod magis. B et E, quod majus. C, quo magis. A, quo majus. Ita et Havercamp.; hocque vulgari grammaticæ accomodatius est: sed non istis semper legibus tenetur Sallustius.

Ad paucos maxuma divitiæ (n. 18). «Vulgo, ad paucos potentes, quod glossema absit, ut Catil. xx, n. 11; et mox n. 20.» BIPONT. Nostri tamen omnes habent potentes; ut in loco dicto Catilinæ, potentium. Cortius potentium delet, hocque in nota disputat: In hanc sententiam discedent, qui reputabunt secum, vocabulum paucorum, libera etiamtum republica, invisam adeo oligarchiam notasse. Neque aliter noster infra, XXX, calumnia paucorum; XXXIX, paucorum potentia crevit; Jug. III, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari; XXXI, quum regna, provinciæ, leges... penes paucos erant; XLI, paucorum arbitrio belli domique agitabatur. Lentulus, Cic. XII, Epist. 15, sive potentia paucorum, qui et antea pari contumelia viros clarissimos affecerant; Cic. Agrar. 11, 3, quum me intelligam non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, sed universi populi romani judicio consulem factum. » Quanquam, in hoc Jugurthæ loco, Cortius retinet potentes. Nos, his expositis, integrum lectori judicium relinquimus.

Quare moneo hortorque (n. 23). Havercamp. hortorque vos; item omnes nostri.

Neque ego, Quirites, hortor (n. 25). Sic Cortius. Haverc. et quatuor

nostri, neque ego vos. E, neque vos, omisso ego: Item unus e Cortianis; alter, neque ego, deleto vos.

CAP. XXXII. Hæc atque alia hujuscemodi sæpe dicundo. Haverc. sæpe indicendo., sicque quatuor nostri. Solus B, sæpe dicendo. Cortius recte animadvertit solitos fuisse librarios præpositionem in sexto casui adjungere, interpretationis causa, atque ita ex vocibus separatis in dicendo, natum esse indicendo.

Eumque...... Romam duceret. Cortius frustra delet, eumque.

At Cassius, perlata rogatione. Haverc. at Cassius prætor, perlata rogatione. Quidam apud illum MSS. prætor populi romani. Nostri A, C, D, at Cassius p. r. rogatione perlata; B, at Cassius perlata rogatione p. r. a Caio Memmio. Quod manifesto natum est ex eo quod duas voces, 70gatione et perlata, primis tantum litteris in textu notatas, aliquis integras margini adscripserit, deinde alius retulerit in textum, nec tamen p. r. deleverit. Notandum quoque est, in nostris A et C super litteram P aliquem scripsisse li, et super litteram R, ni, intelligentem scilicet populi romani. Unice verum est, quod cum Cortio edidimus.

CAP. XXXIII. Quorum potentia aut scelere cuncta gesserat. Sic Cortius. Nam Haverc. cuncta ea gcsserat, quæ supra diximus; item nostri quatuor; nam B omittit ea. Plurimi Cortiani, pro diximus, habent memoravimus. Alii ita variant, ut nullum dubium supersit, quin totum hoc e margine in textum transierit.

Quibus juvantibus, quibusque ministris egerit. Haverc. ea egerit. Cortius ea rejicit, propter codd. varietatem. Nostri omnes agnoscunt ea; nisi quod in E duæ voces ca egerit, a secunda manu sunt, eraso quod prius scriptum fuit.

CAP. XXXVIII. Subdolus augere amentiam. Nostri quatuor subdole ejus; A, sub dolo. Rivius, Manutius, Gruterus, Wassius tuentur subdolus. Præterea Cortius duorum MSS. fide recidit ejus.

Ita delicta occultiora fore. Hæc verba pro arbitrio transfert Cortius post, alii signo dato, locum uti desererent. Quorsum attinet immutare, quum sensus constat?

[ocr errors]

Nox atque præda remorata sunt. Post duo nomina feminini generis posuit neutrum plurale: ideo hic locus citatur a grammaticis. Vide Periz. ad Sanct. Minerv. x, 4, n. 6.

CAP. XXXIX. Mederi fraternæ invidiæ animus ardebat. Haverc, animo ardebat; item A, C. Nam D, in animo; B et E, animus.

CAP. XL. Quem legatum Bestia supra docuimus.Haverc. fuisse supra memoravimus. Nostri omnes, docuimus. Quatuor agnoscunt fuisse. A, pror

sus ut cum Cortio edidimus.

CAP. XLI. Sed ubi.... mentibus decessit. Sic A, C. Reliqui, discessit. Paucorum arbitrio belli domique agitabatur. (n. 8). Sic Haverc., Cortius et nostri A, C, D. In A superscriptum est, impersonalis modus. B, belli resp. domique agitabatur. E, r. p. bello domique agitabatur. Manifestum est vocem respublica, interpretationem esse alicujus librarii, qui vim non intelligebat verbi agitabatur.

« IndietroContinua »