Immagini della pagina
PDF
ePub

GEOGRAPHICUS.*

ABORIGINES

A.

BORIGINES; p. 16. Italiæ populi, regionem, ubi Roma deinde con-
dita fuit, incolentes, a quibus Latini orti sunt. Narrat Dionys. Halicarn.
Ant. Rom., eos has sedes expulsis Siculis occupasse, admistosque Pelas-
gis oppida crebra munivisse, quorum aliqua etiam Dionysii ætate super-
erant. Aborigines Italiæ indigenas esse vulgo putabant Romani, nomenque
ipsum ex hac opinione tractum est. Nam quod eos quidam Aberrigenas
(ab errabunda vita) appellaverint, id verum nomen detorquendo factum
esse testatur ipse Dionysius. Idem narrat, Catonem eos ex Achaia advec-
tos credere, multis ante trojanum bellum ætatibus, nec alios esse quam
qui vocantur OEnotrii. Sed hæc omnia incerta; virque doctissimus Fré-
ret (Mém. de l'Acad. des Inscrip., t 18) probare nititur nec Pelasgos nec
Aborigines e Græcia in Italiam mari appulisse; sed terra huc antiquitus
devenisse homines ejusdem, quam Græcos, originis, qui vel Pelasgi vel Abo-
rigines dicti sunt, ipse censet, confirmantque ductæ ex linguarum analogia
conjecturæ, quas hic referre longius fuerit. Ceterum vix crediderim
Aborigines, quum Roma condita est, tam feros incultosque fuisse, quam
quis ex Sallustii verbis suspicari possit. Si enim urbes jam ante habe
bant, quam Latini vocarentur, non omnino sine legibus et sine imperio
esse poterant. Imo et nostra humanitas quomodo non erubescat, quum
legimus morem fuisse priscis illis populis, quos barbaros vocamus, ut,
quoties illaturi bellum aut excepturi ultra fines exercitum mitterent,
sacri viri absque armis, cum libaminibus et fœderum oblatione, præirent
armatis? unde mos fecialium Romanis deductus. (Dionys. Halic. Antiq.
Rom. circa initium.)

In componendo hoc Indice plurimum eo usi sumus, quem gallice conscripsit
vir geographiæ scientia præcellens, Barbie du Bocage, ex Instituto gallico, subje-
citque gallicæ versioni sui in eodem Instituto college cl. Mollevault. Item nobis
auctores fuere De Brosses et d'Anville, quorum eruditæ investigationes jampridem
suo pretio æstimatæ sunt. Necnon aliquot addidimus ineditas de geographia his-
panica notas, quas a se latine scriptas, pro humanitate sua, nobis commodavit vir
inter Hispanos suæ patriæ locorum peritissimus Joannes Antonius a Llorente. Quæ
huic Indici interserentur ejus notæ, auctoris nomine subscribentur.

ACHEI; p. 439. Non hic de Græciæ, sed de Scythiæ Achæis agitur.
Vid. Fragm. incert. libr. n. 68.

ÆGYPTUS; p. 179. Magna regio, quam aliqui veterum,
inter quos
Sallustius et Pompon. Mela, 1, 8 et 9, Asiæ partem faciebant; nos Africæ.
Notandum tamen est plerosque veterum Asiam ad Nilum tantummodo
proferre, ita ut Ægyptus, in dextra fluminis ripa, Asiæ sit, in sinistra
vero Africæ; et ipse Mela rem sic interpretatur, I, I et 4, quamvis idem
loco supra dicto, non satis ipse sibi constans, Africam ad Catabathmon
finiat. Ægyptus, imperante Augusto, pars romanæ ditionis erat.

ENUS; p. 434. Urbs Thraciæ maritima ad Hebri ostium, quæ Æneam
auctorem sibi ferebat. Sed Servius jure animadvertit eam antiquiorem
esse, quum apud Homerum nominetur. Hic fuit Polydori tumulus, Plin.
IV, 11. Plura vide apud De Brosses, 1, 58.

ETHIOPES; p. 180, 442. Africæ populi, post Gætulos, meridiem
versus, quos ultra nullos in ea regione Sallustius noverat. Loca exusta
solis ardoribus, quibus contermini erant, magne solitudines fuisse
videntur, quas nunc dicunt le désert de Sahara, Communi Ethiopum
nomine apud antiquos designabantur omnes nigri coloris homines.
APRICE situs et descriptio; p. 174 et seqq.

AFRICUM MARE; p. 178. Mediterraneum mare, quod Africam a sep-
tentrione claudit. Libycum vocat Mela, 1, 4. Hic errare nobis videtur
doctissimus auctor, quem sæpissime ducem sequuturos nos prædiximus.
Is enim Africum mare intelligit eam Oceani partem, quæ finit Africam
ab occidente, et in cujus littore expositos esse Mauros dicit Mela, loco
citato. Sed ex contextu patet Sallustium, hoc loco, id tantum legentes
monere, scilicet Libyes ad septentrionem, prope maritimam oram, Gæ-
tulos vero ad meridiem in interioribus terris habitare. Optimus etiam
codex (apud Cortium) nostram sententiam confirmat; in quo est, pro
recepta lectione, mare nostrum, cum glossa, Africum vel Mediterraneum.

ALLOBROGES; p. 64 et seqq. Galliæ transalpinæ gens, ea incolens loca
quæ hodie vocamus le Dauphiné et la Savoie. Ii se consuli Q. Fabio
Maximo, dicto inde Allobrogico, dediderant, anno ante Chr. 121.

ALPES; p. 386. « Montes longissimi tractus, qui Italiam a Germania
et Gallia, tanquam muro nativo, separant. Albia et Alpionia olim dictos
fuisse scribit Strabo. Stephano etiam άλπεια et άλπειαι dicuntur. Όλπια
sunt Phavorino. » Hactenus Ortelius, qui multa addit ad confirmandam
opinionem, olim vocabulum Alpes altum quemlibet montem significasse.
AMISUS; p. 405, 449. Urbs Asiæ ad meridionale Ponti littus, in regno
Mithridatis, a Phocæensibus, Milesiis, Atheniensibusque condita. Ea,
victo Mithridate, Pompeiopolis nomen accepit. Vid. De Br. iv, 81.
ANTIPODES; p. 442. Populi pedibus nostris oppositi, e contraria
parte orbis terrarum. Vid. Fragm. incert. lib. n. 79.

APULIA; p. 45, 49, 66, 72. Italiæ inferioris pars, mari Adriatico
contermina, quam Græci dixerunt Iapygiam. Ea fere loca complectitur
quæ hodie vocant la Capitanate, la terre d'Otrante, la terre de Bari, in

Neapolitano regno. In Apulia fuere veteres Calabri; ii enim non eam
regionem incolebant, quæ nunc Calabria dicitur. D'Anville, Geogr. Antiq.
ARMENI; p. 176. ARMENIA; p. 412, 415, 443. Armenia est Asiæ
regio, cujus nomen, nescio an recte, arbitratur De Brosses, v, 7, signi-
ficare montem Luna: ei enim dea gentem illam in monte sacrificare
solitam fuisse. Ejus regionis pars hodie Persarum, pars Turcarum domi-
nationem agnoscit. Armenios vero, qui Herculem Phonicium sequuti
sunt, non ex ea gente esse suspicatur idem De Brosses. Quippe Armenia
multum a Tyro distat; et omnino fieri potest, ut librorum Hiempsalis
interpres, punica nomina latine reddendo, erraverit, Armeniosque vo-
caverit qui Amorrhei vel Aramei, vicini Phœnicibus, erant. Ceterum hæ
sunt meræ conjecturæ.

ARPINUM; p. 250. Oppidum Latii, prope Campaniam, ubi nati sunt
Plautus, Marius et Cicero. Hodie Arpino, in regno Neapolitano.

Arretinus ager ; p. 58. Arretium fuit urbs Etruriæ, quam hodie di-
cunt Arezzo.Vid. infra Reatinus.

ASIA; p. 24, 174, 425. Una ex tribus, antiquitati notis, terræ parti-
bus, in qua etiam alii Ægyptum, alii Ægypti partem ponebant. Eo no-
mine vocare solebant Romani, quam habebant in Asia provinciam.

B.

BALEARES INSULE; p. 321. Insulæ duæ in mediterraneo, funda belli-
cosa. Græci Gymnesias dixerunt, teste Plinio, III 5. Hodie Majorca
et Minorca, a dispari magnitudine.

,

BALLERA; p. 371. Mons in Hispania, quem De Br. existimat esse
montem Belonam, cujus meminit Stephanus; in ea parte ubi nunc est
Tarifa, ad fretum Gaditanum.

BITHYNIA; p. 377, 409, 418. Ejus positio et varia nomina; 436.
Asia regio Propontidi, Bosphoro et Euxino mari adjacens.

BRUTTIUM; p. 66, 436. Italiæ regio, eadem fere quam dicunt hodie
citeriorem ulterioremque Calabriam. Eas terras occupaverunt, anno cir-
citer 356 ante Chr., pastores Lucani a dominis fugitivi, qui propter
hanc fugam, domestica lingua Bruttii dicti sunt; ea enim vox fugitivum,
græce Spanéτny, sonat. De Brosses, IV, 53. Recentius nomen Abruzze,
licet a Bruttio derivatum, non eam tamen regionem, sed Samnium
designat; d'Anville.

C.

CABIRA; p. 412. Oppidum Ponti Mithridatis regia nobilitatum, quod
a se captum Pompeius Diopolin appellavit; Augustam vero, Augusto
imperante, vocavit Pythodoris regina, unde Straboni est Ze6zor. No-
men ipsum CABIRA De Brosses, IV, 37, interpretatur potens, maximum,
sive quod oppidum illud regni primarium esset, sive quod Soli, deo-
rum apud orientales homines maximo, consecratum.

CALE; 445. Nomen plurium oppidorum; vid. Frag. inc. lib. n. 91.
CAMERTEM; p. 45. Hominem ex Camerino oppido, in Umbria, prope
agrum Picenum. Oppidum hoc doct. Barbié du Bocage Syllæ temporibus
conditum autumat a Camertibus, qui prius Camertam, in ejusdem Um-
briæ montibus incolebant: Camertam enim a Sylla deletam, quia Mario
faverat. Hæc et alia docet unus ex eruditis Strabonis interprett. De
Laporte du Theil, in excerpt. dissertat. Francisci Dini Italici.

CAMPANIA; p. 444. Pars Italiæ, cujus primaria urbs Capua.

CAPPADOCIA; p. 415. Asiæ minoris regio, Euphratem et Armeniam
ab oriente, ab occidente Phrygiam et Lycaoniam habens. Cappadocia
Straboni et Halicarnassæo Leucosyria quoque dicitur. Ea sub Persarum
regibus, a Tauro monte usque ad Euxinum patebat. Nunc Caramaniam
vulgo dicunt. Plura De Br. 11I, VI.

CAPSA; p. 291, 294, 305. Urbs Numidarum, inter vastas solitudi-
nes, a Mario incensa, iterum a Cæsare adversus Juham regem bellante
deleta. Urbem Cafsam describit doctiss. Anglus Shaw, quam Jugurthi-
nam Capsam fuisse arbitratur.

CAPUA; p. 49, 50. Urbs Campanorum celeberrima, quam condidisse
eredebatur Capys Eneæ socius. Virg. x, 145:

Et Capys: hinc nomen Campanæ ducitur urbi.

A Tuscis tamen Servius, ad hunc versum, conditam affirmat, viso, in-
quit, falconis augurio, qui Tusca lingua Capys dicitur. Capua hodierna
tribus fere millibus ab antiqua distat; quæ fuit in loco dicto nunc Ita-
licis, santa Maria di Capoa.

CARES; p. 444. Hic de Caribus tantum insulanis mentio: vid. Fr. inc. lib.
n. 85. Ceterum Caria est regio Asiæ minoris, mari et Lydia contermina.
CARTHAGO; p. 21, 179, 213, 268. CARTHAGINIENSES, 82, 153,
180, 271. Urbs a Tyriis condita, duce sorore Pygmalionis Elissa, cui
cognomen Dido, anno ante Chr. circiter 852 (ut conjicit De Brosses),
deleta vero a Romanis A. U. C. 608, ante Chr. 146. Hæc urbs rursus
ædificata fuit et colonia eo deducta, imperante Augusto. Jam vero ante
Tyrios cum Elissa advectos eas sedes tenebat antiquissima Phœnicum
colonia; urbsque dicebatur Cadmeia, id est, Orientalis; vel Caccabe,
i. e. caput equinum, ob tale caput
in effodiendis murorum fundamentis
inventum. Urbem munivit amplificavitque Dido, nomenque imposuit
Carthadt, seu Cartha - Hadath, i. e. urbem novam; sive quia a se aucta
ct quasi renovata erat, sive propter Uticam, i. e. urbem veterem,
opposito sinus, ubi sita erat, littore, multis ante ætatibus conditam. Ex
punico vocabulo Græci fecerunt K zyndŵv, Latini, Carthago. Nunc pauca
duntaxat tantæ urbis vestigia reperiuntur, non procul a castello hodie
dicto le fort de la Goulette, prope Tunetum. Vid. De Brosses, Jug. vIII.

in

CATABATHMOS; p. 175, 179. Duo hoc nomine loci fuerunt, magnus scil.
et parvus Catabathmos. De magno hic loqui videtur Sallustius, quem

hodie vocant Arabes Akabet Assolom, inquit eruditiss. d'Anville, in Africa
descriptione. Cetera diximus in nota ad Jug. cap. XVII.

CRA INSULA; p. 444. Insula in mari Ægæo, de qua Plinius, iv, 12;
nunc Zia. Altera est Cea, usitatius Cos, e regione Halicarnassi in Caria,
(Plin, v, 31); nunc Stanco, nomen corruptum ex verbis eiç tàv Kõ.

CHALCEDON; p. 411. Xaλxɛdwv Ptolemæo; Straboni Kaλỵɛda̸v. Urbs
Asiæ ad Bosphorum Thracium, in Bithynia. Eam urbem cæcorum no-
minabant, quia ejus conditores Græci longe opportuniorem Byzantii po-
sitionem non elegissent. Eam nunc Turcas vocare Kadi- Keui, i. e.,
Burgum Cadi, ait d'Anville.

CHARYBDIS; 438, 440. Gurges in mari, ad Siciliæ littus, saxo Scyllæ
oppositus; vid. Fragm. inc. lib. n. 65.

CILICIA; p. 418, 425. Asiæ minoris regio, Taurum montem a Sep-
tentrione, mare usque ad Syriam a meridie habens. Cilices maritimis
latrociniis insignes fuere; quos a Servilio, dein a Pompeio profligatos
devictosque nemo nescit.

CIMBRI; p. 354. Germaniæ populi, cum Teutonibus a Mario devicti.
CIRTA; p. 182, 183, 184, 187, 188, 203, 272, 290, 313. Urbs
Numidiæ non procul a mari, quod regni caput habuit Syphax, dein
Masinissa, ejusque filius Micipsa. Deducta eo colonia romana Cirtæ
Juliæ nomen accepit; postremo Constantia vocata est, in Constantini
Magni honorem. Hodie Constantina dicitur, urbs inter maximas Alge-
riensis provinciæ celebrata. Vid. d'Anville, Geogr. Antiq. Nomen Cirtæ,
e punico Karth, quod urbem significat, deductum putant viri doctiss.

Bochart et De Brosses.

CORDUENNI; vid. p. 439, n. 67.

CORYCUS; p. 372. Urbs Cilicia maritima, dicta nunc, corrupto anti-
quo nomine, Curco. d'Anville.

Cretenses; p. 410. Creta; p. 436. maris Mediterranei insula, jovis
incunabulis et centum urbibus quondam clara. Nunc Candia vulgo dicitur.
CROTONIENSEM; p. 70. Croton, civitas Italiæ in Bruttio, Milone
athleta memorabilis, qui Pythagoræ discipulus fuit. Nunc Cotrone, in
sinu Tarentino.

CUмE; p. 444. Urbs Campaniæ celebris, a Chalcidensibus Eubœis
condita, de qua Virgilius, Æn. VI, 2.

CYRENE; p. 179. CYRENENSES; p. 268. Urbs Africæ nobilissima,
unde Cyrenaica regio nomen invenit. Eam Strabo, lib. ultim., a Theræis
græcis conditam scribit, qui Laconica profecti, Theram insulam prius
coluerunt, dehinc in continente Cyrenem ædificaverunt. Diodor. lib. v,
scribit ex quorumdam sententia nomen hoc tractum a Cyrene virgine,
quam raptam Apollo in ea loca, ubi postmodum civitas condita est,
asportavit. Contra De Brosses dictam putat Cyrenem a Kur ( scaturire),
quod ibi multi fontes erant. Nunc reliquiæ tantum hujus urbis super-
sunt, nomine Kurin, in regno Tripolitano. Cyrenaïcam regionem, quæ
et Pentapolitana dicebatur, describit Plin. v, 5. Urbem Cyrenem con-

« IndietroContinua »