BORIGINES; p. 16. Italiæ populi, regionem, ubi Roma deinde con- dita fuit, incolentes, a quibus Latini orti sunt. Narrat Dionys. Halicarn. Ant. Rom., eos has sedes expulsis Siculis occupasse, admistosque Pelas- gis oppida crebra munivisse, quorum aliqua etiam Dionysii ætate super- erant. Aborigines Italiæ indigenas esse vulgo putabant Romani, nomenque ipsum ex hac opinione tractum est. Nam quod eos quidam Aberrigenas (ab errabunda vita) appellaverint, id verum nomen detorquendo factum esse testatur ipse Dionysius. Idem narrat, Catonem eos ex Achaia advec- tos credere, multis ante trojanum bellum ætatibus, nec alios esse quam qui vocantur OEnotrii. Sed hæc omnia incerta; virque doctissimus Fré- ret (Mém. de l'Acad. des Inscrip., t 18) probare nititur nec Pelasgos nec Aborigines e Græcia in Italiam mari appulisse; sed terra huc antiquitus devenisse homines ejusdem, quam Græcos, originis, qui vel Pelasgi vel Abo- rigines dicti sunt, ipse censet, confirmantque ductæ ex linguarum analogia conjecturæ, quas hic referre longius fuerit. Ceterum vix crediderim Aborigines, quum Roma condita est, tam feros incultosque fuisse, quam quis ex Sallustii verbis suspicari possit. Si enim urbes jam ante habe bant, quam Latini vocarentur, non omnino sine legibus et sine imperio esse poterant. Imo et nostra humanitas quomodo non erubescat, quum legimus morem fuisse priscis illis populis, quos barbaros vocamus, ut, quoties illaturi bellum aut excepturi ultra fines exercitum mitterent, sacri viri absque armis, cum libaminibus et fœderum oblatione, præirent armatis? unde mos fecialium Romanis deductus. (Dionys. Halic. Antiq. Rom. circa initium.)
In componendo hoc Indice plurimum eo usi sumus, quem gallice conscripsit vir geographiæ scientia præcellens, Barbie du Bocage, ex Instituto gallico, subje- citque gallicæ versioni sui in eodem Instituto college cl. Mollevault. Item nobis auctores fuere De Brosses et d'Anville, quorum eruditæ investigationes jampridem suo pretio æstimatæ sunt. Necnon aliquot addidimus ineditas de geographia his- panica notas, quas a se latine scriptas, pro humanitate sua, nobis commodavit vir inter Hispanos suæ patriæ locorum peritissimus Joannes Antonius a Llorente. Quæ huic Indici interserentur ejus notæ, auctoris nomine subscribentur.
ACHEI; p. 439. Non hic de Græciæ, sed de Scythiæ Achæis agitur. Vid. Fragm. incert. libr. n. 68.
ÆGYPTUS; p. 179. Magna regio, quam aliqui veterum, inter quos Sallustius et Pompon. Mela, 1, 8 et 9, Asiæ partem faciebant; nos Africæ. Notandum tamen est plerosque veterum Asiam ad Nilum tantummodo proferre, ita ut Ægyptus, in dextra fluminis ripa, Asiæ sit, in sinistra vero Africæ; et ipse Mela rem sic interpretatur, I, I et 4, quamvis idem loco supra dicto, non satis ipse sibi constans, Africam ad Catabathmon finiat. Ægyptus, imperante Augusto, pars romanæ ditionis erat.
ENUS; p. 434. Urbs Thraciæ maritima ad Hebri ostium, quæ Æneam auctorem sibi ferebat. Sed Servius jure animadvertit eam antiquiorem esse, quum apud Homerum nominetur. Hic fuit Polydori tumulus, Plin. IV, 11. Plura vide apud De Brosses, 1, 58.
ETHIOPES; p. 180, 442. Africæ populi, post Gætulos, meridiem versus, quos ultra nullos in ea regione Sallustius noverat. Loca exusta solis ardoribus, quibus contermini erant, magne solitudines fuisse videntur, quas nunc dicunt le désert de Sahara, Communi Ethiopum nomine apud antiquos designabantur omnes nigri coloris homines. APRICE situs et descriptio; p. 174 et seqq.
AFRICUM MARE; p. 178. Mediterraneum mare, quod Africam a sep- tentrione claudit. Libycum vocat Mela, 1, 4. Hic errare nobis videtur doctissimus auctor, quem sæpissime ducem sequuturos nos prædiximus. Is enim Africum mare intelligit eam Oceani partem, quæ finit Africam ab occidente, et in cujus littore expositos esse Mauros dicit Mela, loco citato. Sed ex contextu patet Sallustium, hoc loco, id tantum legentes monere, scilicet Libyes ad septentrionem, prope maritimam oram, Gæ- tulos vero ad meridiem in interioribus terris habitare. Optimus etiam codex (apud Cortium) nostram sententiam confirmat; in quo est, pro recepta lectione, mare nostrum, cum glossa, Africum vel Mediterraneum.
ALLOBROGES; p. 64 et seqq. Galliæ transalpinæ gens, ea incolens loca quæ hodie vocamus le Dauphiné et la Savoie. Ii se consuli Q. Fabio Maximo, dicto inde Allobrogico, dediderant, anno ante Chr. 121.
ALPES; p. 386. « Montes longissimi tractus, qui Italiam a Germania et Gallia, tanquam muro nativo, separant. Albia et Alpionia olim dictos fuisse scribit Strabo. Stephano etiam άλπεια et άλπειαι dicuntur. Όλπια sunt Phavorino. » Hactenus Ortelius, qui multa addit ad confirmandam opinionem, olim vocabulum Alpes altum quemlibet montem significasse. AMISUS; p. 405, 449. Urbs Asiæ ad meridionale Ponti littus, in regno Mithridatis, a Phocæensibus, Milesiis, Atheniensibusque condita. Ea, victo Mithridate, Pompeiopolis nomen accepit. Vid. De Br. iv, 81. ANTIPODES; p. 442. Populi pedibus nostris oppositi, e contraria parte orbis terrarum. Vid. Fragm. incert. lib. n. 79.
APULIA; p. 45, 49, 66, 72. Italiæ inferioris pars, mari Adriatico contermina, quam Græci dixerunt Iapygiam. Ea fere loca complectitur quæ hodie vocant la Capitanate, la terre d'Otrante, la terre de Bari, in
Neapolitano regno. In Apulia fuere veteres Calabri; ii enim non eam regionem incolebant, quæ nunc Calabria dicitur. D'Anville, Geogr. Antiq. ARMENI; p. 176. ARMENIA; p. 412, 415, 443. Armenia est Asiæ regio, cujus nomen, nescio an recte, arbitratur De Brosses, v, 7, signi- ficare montem Luna: ei enim dea gentem illam in monte sacrificare solitam fuisse. Ejus regionis pars hodie Persarum, pars Turcarum domi- nationem agnoscit. Armenios vero, qui Herculem Phonicium sequuti sunt, non ex ea gente esse suspicatur idem De Brosses. Quippe Armenia multum a Tyro distat; et omnino fieri potest, ut librorum Hiempsalis interpres, punica nomina latine reddendo, erraverit, Armeniosque vo- caverit qui Amorrhei vel Aramei, vicini Phœnicibus, erant. Ceterum hæ sunt meræ conjecturæ.
ARPINUM; p. 250. Oppidum Latii, prope Campaniam, ubi nati sunt Plautus, Marius et Cicero. Hodie Arpino, in regno Neapolitano.
Arretinus ager ; p. 58. Arretium fuit urbs Etruriæ, quam hodie di- cunt Arezzo.Vid. infra Reatinus.
ASIA; p. 24, 174, 425. Una ex tribus, antiquitati notis, terræ parti- bus, in qua etiam alii Ægyptum, alii Ægypti partem ponebant. Eo no- mine vocare solebant Romani, quam habebant in Asia provinciam.
BALEARES INSULE; p. 321. Insulæ duæ in mediterraneo, funda belli- cosa. Græci Gymnesias dixerunt, teste Plinio, III 5. Hodie Majorca et Minorca, a dispari magnitudine.
BALLERA; p. 371. Mons in Hispania, quem De Br. existimat esse montem Belonam, cujus meminit Stephanus; in ea parte ubi nunc est Tarifa, ad fretum Gaditanum.
BITHYNIA; p. 377, 409, 418. Ejus positio et varia nomina; 436. Asia regio Propontidi, Bosphoro et Euxino mari adjacens.
BRUTTIUM; p. 66, 436. Italiæ regio, eadem fere quam dicunt hodie citeriorem ulterioremque Calabriam. Eas terras occupaverunt, anno cir- citer 356 ante Chr., pastores Lucani a dominis fugitivi, qui propter hanc fugam, domestica lingua Bruttii dicti sunt; ea enim vox fugitivum, græce Spanéτny, sonat. De Brosses, IV, 53. Recentius nomen Abruzze, licet a Bruttio derivatum, non eam tamen regionem, sed Samnium designat; d'Anville.
CABIRA; p. 412. Oppidum Ponti Mithridatis regia nobilitatum, quod a se captum Pompeius Diopolin appellavit; Augustam vero, Augusto imperante, vocavit Pythodoris regina, unde Straboni est Ze6zor. No- men ipsum CABIRA De Brosses, IV, 37, interpretatur potens, maximum, sive quod oppidum illud regni primarium esset, sive quod Soli, deo- rum apud orientales homines maximo, consecratum.
CALE; 445. Nomen plurium oppidorum; vid. Frag. inc. lib. n. 91. CAMERTEM; p. 45. Hominem ex Camerino oppido, in Umbria, prope agrum Picenum. Oppidum hoc doct. Barbié du Bocage Syllæ temporibus conditum autumat a Camertibus, qui prius Camertam, in ejusdem Um- briæ montibus incolebant: Camertam enim a Sylla deletam, quia Mario faverat. Hæc et alia docet unus ex eruditis Strabonis interprett. De Laporte du Theil, in excerpt. dissertat. Francisci Dini Italici.
CAMPANIA; p. 444. Pars Italiæ, cujus primaria urbs Capua.
CAPPADOCIA; p. 415. Asiæ minoris regio, Euphratem et Armeniam ab oriente, ab occidente Phrygiam et Lycaoniam habens. Cappadocia Straboni et Halicarnassæo Leucosyria quoque dicitur. Ea sub Persarum regibus, a Tauro monte usque ad Euxinum patebat. Nunc Caramaniam vulgo dicunt. Plura De Br. 11I, VI.
CAPSA; p. 291, 294, 305. Urbs Numidarum, inter vastas solitudi- nes, a Mario incensa, iterum a Cæsare adversus Juham regem bellante deleta. Urbem Cafsam describit doctiss. Anglus Shaw, quam Jugurthi- nam Capsam fuisse arbitratur.
CAPUA; p. 49, 50. Urbs Campanorum celeberrima, quam condidisse eredebatur Capys Eneæ socius. Virg. x, 145:
Et Capys: hinc nomen Campanæ ducitur urbi.
A Tuscis tamen Servius, ad hunc versum, conditam affirmat, viso, in- quit, falconis augurio, qui Tusca lingua Capys dicitur. Capua hodierna tribus fere millibus ab antiqua distat; quæ fuit in loco dicto nunc Ita- licis, santa Maria di Capoa.
CARES; p. 444. Hic de Caribus tantum insulanis mentio: vid. Fr. inc. lib. n. 85. Ceterum Caria est regio Asiæ minoris, mari et Lydia contermina. CARTHAGO; p. 21, 179, 213, 268. CARTHAGINIENSES, 82, 153, 180, 271. Urbs a Tyriis condita, duce sorore Pygmalionis Elissa, cui cognomen Dido, anno ante Chr. circiter 852 (ut conjicit De Brosses), deleta vero a Romanis A. U. C. 608, ante Chr. 146. Hæc urbs rursus ædificata fuit et colonia eo deducta, imperante Augusto. Jam vero ante Tyrios cum Elissa advectos eas sedes tenebat antiquissima Phœnicum colonia; urbsque dicebatur Cadmeia, id est, Orientalis; vel Caccabe, i. e. caput equinum, ob tale caput in effodiendis murorum fundamentis inventum. Urbem munivit amplificavitque Dido, nomenque imposuit Carthadt, seu Cartha - Hadath, i. e. urbem novam; sive quia a se aucta ct quasi renovata erat, sive propter Uticam, i. e. urbem veterem, opposito sinus, ubi sita erat, littore, multis ante ætatibus conditam. Ex punico vocabulo Græci fecerunt K zyndŵv, Latini, Carthago. Nunc pauca duntaxat tantæ urbis vestigia reperiuntur, non procul a castello hodie dicto le fort de la Goulette, prope Tunetum. Vid. De Brosses, Jug. vIII.
CATABATHMOS; p. 175, 179. Duo hoc nomine loci fuerunt, magnus scil. et parvus Catabathmos. De magno hic loqui videtur Sallustius, quem
hodie vocant Arabes Akabet Assolom, inquit eruditiss. d'Anville, in Africa descriptione. Cetera diximus in nota ad Jug. cap. XVII.
CRA INSULA; p. 444. Insula in mari Ægæo, de qua Plinius, iv, 12; nunc Zia. Altera est Cea, usitatius Cos, e regione Halicarnassi in Caria, (Plin, v, 31); nunc Stanco, nomen corruptum ex verbis eiç tàv Kõ.
CHALCEDON; p. 411. Xaλxɛdwv Ptolemæo; Straboni Kaλỵɛda̸v. Urbs Asiæ ad Bosphorum Thracium, in Bithynia. Eam urbem cæcorum no- minabant, quia ejus conditores Græci longe opportuniorem Byzantii po- sitionem non elegissent. Eam nunc Turcas vocare Kadi- Keui, i. e., Burgum Cadi, ait d'Anville.
CHARYBDIS; 438, 440. Gurges in mari, ad Siciliæ littus, saxo Scyllæ oppositus; vid. Fragm. inc. lib. n. 65.
CILICIA; p. 418, 425. Asiæ minoris regio, Taurum montem a Sep- tentrione, mare usque ad Syriam a meridie habens. Cilices maritimis latrociniis insignes fuere; quos a Servilio, dein a Pompeio profligatos devictosque nemo nescit.
CIMBRI; p. 354. Germaniæ populi, cum Teutonibus a Mario devicti. CIRTA; p. 182, 183, 184, 187, 188, 203, 272, 290, 313. Urbs Numidiæ non procul a mari, quod regni caput habuit Syphax, dein Masinissa, ejusque filius Micipsa. Deducta eo colonia romana Cirtæ Juliæ nomen accepit; postremo Constantia vocata est, in Constantini Magni honorem. Hodie Constantina dicitur, urbs inter maximas Alge- riensis provinciæ celebrata. Vid. d'Anville, Geogr. Antiq. Nomen Cirtæ, e punico Karth, quod urbem significat, deductum putant viri doctiss.
Bochart et De Brosses.
CORDUENNI; vid. p. 439, n. 67.
CORYCUS; p. 372. Urbs Cilicia maritima, dicta nunc, corrupto anti- quo nomine, Curco. d'Anville.
Cretenses; p. 410. Creta; p. 436. maris Mediterranei insula, jovis incunabulis et centum urbibus quondam clara. Nunc Candia vulgo dicitur. CROTONIENSEM; p. 70. Croton, civitas Italiæ in Bruttio, Milone athleta memorabilis, qui Pythagoræ discipulus fuit. Nunc Cotrone, in sinu Tarentino.
CUмE; p. 444. Urbs Campaniæ celebris, a Chalcidensibus Eubœis condita, de qua Virgilius, Æn. VI, 2.
CYRENE; p. 179. CYRENENSES; p. 268. Urbs Africæ nobilissima, unde Cyrenaica regio nomen invenit. Eam Strabo, lib. ultim., a Theræis græcis conditam scribit, qui Laconica profecti, Theram insulam prius coluerunt, dehinc in continente Cyrenem ædificaverunt. Diodor. lib. v, scribit ex quorumdam sententia nomen hoc tractum a Cyrene virgine, quam raptam Apollo in ea loca, ubi postmodum civitas condita est, asportavit. Contra De Brosses dictam putat Cyrenem a Kur ( scaturire), quod ibi multi fontes erant. Nunc reliquiæ tantum hujus urbis super- sunt, nomine Kurin, in regno Tripolitano. Cyrenaïcam regionem, quæ et Pentapolitana dicebatur, describit Plin. v, 5. Urbem Cyrenem con-
« IndietroContinua » |