Immagini della pagina
PDF
ePub

10

[ocr errors]

6

odere, nova exoptant; odio suarum rerum, mutari omnia student; turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea vero præceps ierat multis de caussis. Primum omnium qui ubique probro atque petulantia maxume præstabant; item alii, per dedecora" patrimoniis amissis; postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam, sicuti in sentinam", confluxerant. Deinde multi memores Sullana victoriæ, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, uti regio victu atque cultu ætatem agerent, sibi quisque, si in armis forent, ex victoria talia sperabant. Præterea juventus, quæ in agris manuum mercede inopiam tolerave

atque invideant bonis. » Et in Sallustio
quoque, invidere non solum est aliena
sibi
cupere, sed etiam alii male velle,
eum iniquis aspicere oculis.

6. Turba. Rerum perturbatione. 7. Egestas facile habetur sine damno. Facile est egestatem a damno et jactura tueri. Quippe ubi nihil est, inde nihil aufertur. Sic ap. Petron. : Inops audacia tuta est. Itaque, ut ait ipse Sallustius, Jug. LXXXVI, «Homini potentiam quærenti egentissumus quisque opportunissumus; cui neque sua curæ, quippe quæ nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.» Plenus quidem civilis prudentiæ totus hic locus est, et dignus profecto qui memoriæ penitus infigatur.

8. Sed urbana plebes, ea vero, etc. Quod ad plebem urbanam attinet, illa vero, etc. Urbana autem est, quæ ipsam Romam incolit. Animadverte quoque verba hæc, ea vero, quæ, quamvis sententiæ nihil addere videantur, multum certe ad vim conferunt. Monent enim legentem, præ

ter causas cunctæ omnino plebi con-
venientes, alias
quoque esse urbana
plebi proprias et peculiares, cur
novas res cuperet.

9. Præceps ierat. In pessima quæque consilia se præcipitem egerat. Hæc ad ea referuntur quæ paulo ante dicta sunt: Fuere..... qui seque remque publicam.... perditum irent.

10. Primum omnium. Hoc referri debet non ad item et postremo, quæ legas in eadem periodo; sed ad deinde, quod sequentem periodum incipit. Cicero quoque in Cat. II, 8- 10, varia hominum genera enumerat, quæ Catilinæ favebant.

11. Per dedecora. Verbi gratia, per luxuriam, vel negligentiam, vel turpi qualibet ratione.

12. In sentinam. In impurum aliquod receptaculum, quales sunt in navibus sentinæ (seu cloaca in urbibus). Sentina vero est infima pars navis, quo sordes confluunt. Cicero in Cat. 1, 5: « Exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina reipublicæ.

[ocr errors]

13

16

rat, privatis atque publicis largitionibus "3 excita, urbanum otium ingrato labori prætulerant. Eos atque alios omnes malum publicum alebat. Quo minus mirandum, homines egentes, malis moribus, maxuma spe, reipublicæ juxta ac sibi consuluisse 15. Præterea quorum, victoria Sullæ, parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc, quicumque aliarum atque senati partium erant, conturbari rempublicam, quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem reverterat '7.

XXXVIII. Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta' est; homines ado

13. Privatis.... largitionibus. Quæ scil. a privatis fiebant, promerendæ gratiæ aut captandorum suffragiorum causa.—Publicis. Nam singulis mensibus donationes frumentariæ in populum fieri solebant. V. Suet. in Aug. XL.

14. Eos atque alios omnes. Juventutem illam, et alios omnes qui ante dicti sunt.

15. Reipublicæ juxta ac sibi consuluisse. Non melius reipublicæ consuluisse, quam ipsi sibi consuluerant; non majorem publicæ, quam suæ ipsorum salutis curam habuisse. Sic fere infra LXI: « Cuncti suæ hostiumque vitæ juxta pepercerant.

16. Jus libertatis imminutum. Sylla proscriptorum liberis magistratus petendi jus ademerat, injusta quidem lege, sed quæ viginti jam annorum usu confirmata, sine reipublicæ clade rescindi non poterat. Itaque jus illud recuperare tentantibus consul obstitit Cicero, ut ipse narrat, in Pisonem, 11: « Ego ado

[merged small][ocr errors]

17. Id adeo malum.... reverterat. Exstinctæ multos ante annos, Syllana victoria, bellorum civilium causæ rursus exarserant; et, quasi re integra, æmulæ plebis et senatus factiones velut in acie stabant.

CAP. XXXVIII. 1. Tribunicia potestas restituta. Nam Lucius Sylla, quum rempublicam armis oppressisset, tribunorum potestatem valde minuit, imo fere sustulit, lege lata A. U. 672, ne, qui tribunus plebis fuisset, alium deinceps magistratum caperet; neve iis jus esset concionandi, vel leges ferendi; neve ad eos provocaretur; sed solam et nudam intercessionem ipsis reliquit. Verum A. U. 679, Cotta consul jus magistratus capiendi iis restituit;

2

lescentes summam potestatem nacti, quibus ætas animusque ferox erat, cœpere, senatum criminando, plebem exagitare; dein largiundo atque pollicitando magis incendere; ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas, senati specie3, pro sua magnitudine. Namque, uti paucis verum absolvam, per illa tempora quicumque rempublicam agitavere, honestis nominibus, alii, sicuti populi jura defenderent, pars, quo senati auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes, pro sua quisque potentia certabant. Neque modestia, neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

XXXIX. Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritimum atque Mithridaticum' missus est; plebis opes

peius Magnus; atque ita hoc usque ad Jul. Cæsarem perstitit. Hæc Nieupoort. Vide etiam Adam, Antiquités rom., et Beaufort, Républ.

rom., liv. IV,

ch. 7.

2. Summam potestatem. Tribuniciam scil. Hic per summam, maximam intellige. Et tribunatus quidem eo potentior resurgebat, quo desuetum diu avidius arripiebant, ferociusque exercebant.

3. Senati specie. Simulando se tueri jura senatus.- ·Pro sua magnitudine. Sed re ipsa ut suam potentiam augerent.

4. Neque modestia, etc. Vide eadem verba in cap. XI. Hic vero sic intellige: non modestia contentionis erat, id est : sine ulla moderatione ullove pudore contendebant.-Non modus, id est nullus finis contentionis, nisi prius altera factio opprime

retur.

CAP. XXXIX. 1. Maritimum. Maritimum bellum etiam piraticum dicitur. Quum enim Cilices piratæ

orbem classibus terrerent et quasdam etiam Italiæ urbes diripuissent, Pompeius ad eos opprimendos missus est, legem ferente A. Gabinio tribuno plebis, A. U. 687; tantumque et per omnes tractus diffusum bellum, intra quadraginta dies, confecit. Vide Vell. 11, 31 et 32; Florum, II, 6; Cic. pro lege Manilia; Plut. in vita Pompeii.

2. Mithridaticum. Bellum cum Mithridate, Ponti rege, hoste Romanorum crudelissimo, septem prope annos administrarat L. Lucullus; qui quum a senatu revocatus Romam rediisset, rogatione ad populum C. Manilius, plebis tribunus, suasit, ut ei bello Cn. Pompeius, qui prædones brevi tempore debellaverat, præficeretur. Quam Maniliam legem quum Catulus et Hortensius consulares, propter crescentem Pompeii potentiam, dissuasissent, Ciceronis eloquentia factum tamen est, ut Pompeius cunctis suffragiis imperator deligeretur. Kux.

imminuta '; paucorum potentia crevit. Hi magistratus provincias, alia omnia tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu ætatem agere; ceteros judiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. Sed ubi primum, dubiis rebus", novandi spes oblata, vetus certamen animos eorum arrexit. Quod si primo prælio Catilina superior, aut æqua manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rempublicam oppressisset ; neque illis", qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset,

[blocks in formation]

:

6. Ubi dubiis rebus, etc. Postquam discrimine, in quo propter Catil.conjurationem respublica versabatur, oblata est novarum rerum spes. Ceterum Cortius et multi alii legunt ubi... dubiis rebus novandis spes oblata; quod, eodem prorsus sensu, interpretari potueris: ubi spem habuerunt res novandi, id est, immutandi, dum dubiæ, id est, in discrimine erant; ita tamen, si prius Cortio assenseris dici posse, in dandi casu, spes novandis rebus, ut dicitur eausa novandis rebus.

7. Vetus certamen. Quod semper

ΙΟ

8. Arrexit. Exsuscitavit atque in se convertit; eodem sensu quo ap. Tac. Hist. I, 48: advertit ea res Vespasiani animum. — Animos eorum. Animos plebis ; quæ notio repeti debet ex iis, quæ modo dicta sunt : quo plebem placidius tractarent. Nam eorum optime refertur ad plebem, quæ vox per se multitudinem hominum indicat.

9. Æqua manu discessisset. Sic Tac. Ann. 1, 63. Et manibus æquis abscessum; eodem sensu quo, viribus æquis, æquo marte. Sed æquo marte magis proprie dici cum verbis contendere, pugnare; æqua manu, cum verbo discedere, recte monet Cort.

10. Magna clades.... rempublicam oppressisset. Quia sc., quum ii essent plebis animi, vel relata vel sperata victoria maximam illi multitudinem adjunxisset.

11. Neque illis, etc. Et quicumque, sive boni, sive mali, victoriam demum adepti essent, non iis victoria sua diu uti licuisset, quin, id est, ita ut non aliquis potentior defessos et exsangues opprimeret. Nota vim singularem verbi exsangues, quasi qui multum sanguinis, atque adeo roboris inter prælia et certamina amisissent, ideoque faciliorem præ

quin defessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium atque libertatem extorqueret. Fuere tamen" extra conjurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In his A. Fulvius", senatoris filius: quem retractum ex itinere parens necari jussit. Iisdem temporibus Romæ Lentulus, sicuti Catilina præceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se, aut per alios sollicitabat; neque solum cives, sed cujusque modi genus hominum, quod modo usui foret1.

2

XL. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum' requirat, eosque, si possit, impellat ad societatem belli; existumans, publice privatimque ære alieno oppressos, præterea, quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus, plerisque principibus civitatium notus erat, atque eos noverat. Itaque sine

4

[merged small][ocr errors][merged small]

Lentulus totam gentem spe libertatis, in societatem belli pellicere.

2. Publice privatimque. Et civitatem Allobrogum, et privatos.

3. Gens gallica bellicosa. Meritam sane laudem, et de qua nemo degenerasse veterum Gallorum posteros insimulabit. Hic addere liceat, quod de iisdem nostris majoribus dicebat Censorius ille Cato in Originibus : Pleraque Gallia duas res industriosissime persequitur, rem militarem et argute loqui. Tertia denique laus ex eo ipso, quod hic narratur, exsistit: Gallos semper utilitatem cum fraude conjunctam aspernatos esse.

4. Civitatium. Sic Gruterus ex melioribus MMS. pro vulg. civitatum. Et Varro quidem, de Ling. lat. VII, 37, hanc ipsam vocem civitatium pro exemplo biformis casus profert. Umbrenus igitur notus erat plerisque principibus gallicarum civitatum, e quibus una Allobrogum civitas.

« IndietroContinua »