Immagini della pagina
PDF
ePub

mores et indolem descripsit, id non nisi utroque mortuo fecisse satis apparet. Sed respondet De Brosses, fieri potuisse, ut alio tempore historiam conjurationis, alio eloquentem hunc excursum conscripserit, qui certe non necessario admodum vinculo narrationi cohæret.

Ceterum ignominiæ suæ memoria, et inustæ a censoribus notæ dolor iratum animum incenderunt. Hinc forsan vehemens ista temporis sui morum insectatio; hinc tristis et asper in senatores animus, quum nihil istis ignosceret, qui nihil ipsi ignoverant. Sallustius tres et viginti annos natus, Catilinariæ conjurationi adfuerat spectator, non particeps. Quæ licet historiam scribere incipienti optima sit conditio, difficile tamen erat loqui de viventibus adhuc; quum præsertim posterioribus reipublicæ turbis immixtus fuisset, et iis plerumque adversus et infensus, quorum facta memorabat. Attamen nullum studii aut iræ indicium in ejus narratione apparet, nisi quod parcius et quasi ab invito laudatum Ciceronem merito reprehenderis. Optimum quidem consulem eum vocat; ait luculentam et utilem reipublicæ fuisse primam ejus in Catilinam orationem : nonne vero parum pro facto laudatus videbitur, qui rempublicam sine ulla cæde, præter quinque parricidarum supplicium, defendit ac conservavit? Patrem patriæ Ciceronem, audiente frequentissimo senatu, Q. Catulus et M. Cato nominaverunt; actæ sunt Ciceroni gratiæ verbis amplissimis, quod virtute, consilio, prudentia sua, rempublicam a maximis periculis liberasset. Decreta ejus nomine diis immortalibus supplicatio est, qui honos antea togato nemini contigerat; L. Gellius civicam ei coronam deberi dixit; statua illum inaurata Capuæ decuriones decorarunt, et patronum adoptarunt, propter salutem illius urbis consulatu servatam suo. Hæc omnes historici memoraverunt solus Sallustius nihil ex iis refert. Unde illi in tanto laudum concentu silentium? Nihil quidem

[ocr errors]

narrat Sallustius quod non verum sit; sed non omnia dicit, quæ vera sunt ; et hoc quoque mendacii genus est, vera reticere.

At enim non justam historiam et omnium, quæ quisque fecerit, curiosam scribere, sed perbrevem unius conjurationis imaginem adumbrare instituerat. Cur ergo eum removit ab oculis, quem ante omnes decuit eminere? Nonne, si Catilinam cædes et incendia patriæ minitantem ostendere debuit, ostendendus quoque erat patriæ servator Tullius? Intueri in promptu est atque odisse Gabinium, Cethegum, Lentulum nefando consilio quasi immortuos et in scelere consepultos suo; nusquamne vero tot facinorum spectaculo fessus animus inter meritas bono viro laudes et præmia virtuti debita conquiescet? Scelusne duntaxat videbimus, nusquam sceleris vindicati mercedem ? Fateamur sane isto silentio argui tacitum invidentis odium, et ea, vivente Tullio, reticere volentis, quæ Tullio tam grata auditu fuissent. Quæ quidem opinio plurimum valebit apud Tullianæ indolis memores, nec oblitos quanto laudum amore tantus ille vir semper flagraverit.

Vix unum annum a negotiis Sallustius abfuerat, quum inquietum et otii impatientem in medias reipublicæ procellas novæ res immiserunt. Exarserat Pompeium inter et Cæsarem civile bellum, et intra sexaginta dierum spatium tota Italia in Cæsaris potestatem concesserat. Tum quieti omnino valedixit Sallustius: potiente enim rerum eo qui sibi jamdudum amicus foret, sperabat se brevi ad summa perventurum. Hoc tempore primam Epistolam de ordinanda republica, quam quidam falso secundam vocant, ad Cæsarem scripsisse eum recte conjicies, si modo has Epistolas, quod non levibus de causis affirmat vir historia romanæ et Sallustiani ingenii peritissimus (le président De Brosses), Sallustianas esse credideris.

Igitur favente Cæsare, anno U. C. 706, iterum quæstor

factus est, patuitque illi per hanc dignitatem ad senatum reditus. Quæsturam Romæ tum ille gerebat, quum hujus quem vicerat ultor Cæsar Pompeianam cædem Niliaca clade vindicaret. Tune circa Alexandriæ obsidionem hærenti Sallustium alteram epistolam scripsisse putant. Sed paulo post, Ægypto victa, Cæsar Romam rediit anno U. C. 707, et tunc Sallustius prætor factus. Eo fere tempore, uxorem duxit Terentiam, quam redux ex Pompeii castris Tullius repudiarat, rei familiaris nimis incuriosam, Tulliolamque filiam durius habentem. Eam scilicet ex Tullii thalamis non puduit in Sallustii Tullio inimici nuptias prorumpere, recentis forsan injuriæ memoria, quum voluerit nomen et cubile cum eo consociare, quicum et iras posset. Quanquam non facile intelligi potest tam imparis matrimonii causa; quippe Terentia tanto dejecta conjugio in Sallustium devolvebatur; Sallustius affinitatem jungebat cum ea domo, cujus dedecus probrosæ immortalitati mandarat ipse, prodito, in historia conjurationis, Catilinæ stupro cum virgine vestali Fabia, quæ fuit Terentiæ soror. Ex quo, ut obiter dicamus, novum sumitur argumentum scriptam ante hoc tempus Catilinariam conjurationem. Sin aliter, quomodo de Fabiæ dedecore non tacuisset, qui tam multa Catilinæ adolescentis flagitia silentio prætermiserat?

Interea Scipio et Cato, auxiliante Juba Mauritaniæ rege, reliquiis partium, quæ pro libertate pugnaverant, in Africa collectis, bellum civile de integro instaurabant. Renascentes male sopiti incendii flammas Cæsar exstincturus jus

1. Restat tamen adhuc aliquis dubitandi locus; quod Cicero ne verbum quidem ullum de Sallustio fecerit in Bruto, ubi de inimicis etiam suis non reticere se multis exemplis docuit. Nisi forte Sallustium prætermiserit, quod is nullas dixisset causas et, scriptor licet præstantissimus, locum inter oratores non haberet. Ceterum existimat Middleton, Vit. Cic., Sallustiana opera, quocumque tempore composita fuerint, non ante Augusti principatum in lucem edita fuisse.

serat Sallustium aliquot legiones, quarum de fide securus erat, per Capuam ad mare ducere et eas navibus imponere. Sed fessi vulneribus præliisque milites, ubi pro laborum præmiis novos labores, et pro quiete adeunda rursus maris bellique pericula intellexere, despondent animos, et tandem fieri finem oportere conclamantes, in minas et apertam seditionem erumpunt. Cui sedandæ impar exercitum relinquere coactus est Sallustius. Milites viam reflexere; nec nisi Romam regressos, jamque stantes in Campo Martio, Cæsar ipse quirites vocando exauctorandoque sedavit. Qua ignominia ad vetus obsequium revocati mox in Africam transvehuntur. Inde Sallustium ad Cercinam insulam, quam adversarii tenebant, cum parte navium Cæsar ire jubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat.

« Hæc ita imperabat (Bell. Afr. vIII, Cæsar. Collectionis, vol. 11, p. 436,) ut, si fieri posset necne, locum excusatio nullum haberet, nec moram tergiversatio. » Nimirum in eo virtutem reique militaris peritiam agnoverat Cæsar, quem considerare vetabat, an res imperata fieri posset. Ceterum ea, nec magno quidem negotio, perfecta est. « Nam (ibid. xxxiv, p. 461,) Sallustii adventu C. Decimius quæstorius, qui ibi cum grandi familiæ suæ præsidio præerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit, ac se fugæ commendat. Sallustius interim prætor, a Cercinatibus receptus, magno numero frumenti invento, naves onerarias...... complet, atque in castra ad Cæsarem mittit. >>

Confecto bello Cæsar, pacatæ Africa Sallustium præfecit. Quod si Lenæo, Pompeii liberto, quem Suetonius contra Sallustium mordacem libellum scripsisse testatur, fides adhibenda sit, in ea hoc tantum reliquit, quod auferre non poterat. Ejusdem eriminis reum facit Dio Cassius; neque id temere aut invidiose excogitatum videtur,

quum reversus domum, apud Cæsarem a Numidis accusatus fuerit. Apud amicum causam agens, nemine mirante absolutus est. Nec defuere qui dicerent eum prædæ partem judici dedisse, ut alteram servaret. Illud enim tunc temporis usitatissimum fuit, ut legati Romam reduces provinciarum spoliis innocentiam emerent, justissimis provincialium hominum querelis ne famam quidem spoliatoris lædentibus. Nam adeo vulgare erat crimen avaritiæ, ut non impunitum modo, sed vix animadversum transiret. Quanquam id Sallustio præter alios invidiosum fuisse verisimile est, utpote acerrimo alienorum flagitiorum insectatori; liberatusque sententia Cæsaris, graviori librorum suorum judicio damnabatur.

Sed ille vix pœnæ ignominiam absolutionis ignominia effugerat, quum Cæsar, idibus martiis, anno 710, in senatu confossus est. Tanto destitutus præsidio Sallustius otio se penitus, et in perpetuum, abdidit. Eo tempore Historiam belli Jugurthini conscripsit; quod jam ante, dum Numidiæ præesset, animo destinaverat. Quod opus longe pulcherrimum Sallustii habetur, et ipso Catilina præstantius. Catilinam enim legendo, unius tantum et in uno loco initæ atque oppressæ conjurationis historiam legas. Conjuratio quidem illa in urbem omnium gentium reginam parabatur; locus ille, Roma. Sed Jugurthino in bello, et Romæ quoque inter turbulentas populi conciones, et in Africa desertis inter arma et insignes varia Romanorum Afrorumque fortuna pugnas versaris; dumque in senatu publica majestas auro venundatur, castra duos viros in patriæ decus simul et perniciem educant. Scilicet in Numidia primum monstrati fatis Marius et Sylla.

Neque quidquam Sallustius omisit ut rerum gravitatem, non ingenio solum, sed cura etiam assequeretur. Multa enim de Africæ populorum originibus ex Numidicis libris collegit, quos rex Hiempsal in unum corpus redigi cura

« IndietroContinua »