ERUDITO LECTORI ET BENEVOLO S. P. D. J. L. BURNOUF. Non te longa præfatione morari consilium est, lector ON optime. Imo nihil essem præfatus, nisi te, quæ fuerit propositi mei ratio, admonitum voluissem. Quum vir mihi amicissimus et in suscepto opere indefatigabilis Classica hujus Collectionis editor a me petivit, ut in Sallustio meam qualemcumque operam sibi commodarem, id tantum postulabat, ut selectas aliorum adnotationes novis aliquibus et maxime necessariis supplerem, aliam quodammodo et locupletiorem Variorum editionem adornaturus. Et hac quidem mente ad illustrandum Catilinam access: Sed progredienti mox amplior patuit campus. Nec diu me fugit, ex tot interpretibus Sallustii, quanivis unusquisque propria laude non careat, nullum tamen esse qui promissum legentibus auxilium vere subministret; collectas autem ex universis notas molem addituras operi, non lucem allaturas. Ne singulos, quod longius sit, recenseam, eminet inter omnes, optima fide et sedula opera commendabilis, Cortius. Sed is totus in confirmanda vocis uniuscujusque latinitate, et excutiendis codicum lectionibus, sæpe nullam, aliquando infelicem, in explanandis sententiis operam ponit. Ad hoc elegantiam |